IN M.
ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA DECIMA
[1] [I]
Maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus, qui, cum
hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti,
praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram
interposuisti, quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. Cum
factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio, qua recitatis litteris
usus es. Declarasti enim verum esse id, quod ego semper sensi, neminem
alterius, qui suae confideret, virtuti invidere.
[2] Itaque mihi, qui plurimis officiis sum cum Bruto et
maxima familiaritate coniunctus, minus multa de illo dicenda sunt. Quas enim ipse mihi partis
sumpseram, eas praecepit oratio tua. Sed mihi, patres conscripti,
necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius, qui rogatus est ante
me; a quo ita saepe dissentio, ut iam verear, ne, id quod fieri minime debet,
minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio.
[3] Quae
est enim ista tua ratio, Calene, quae mens, ut numquam post Kalendis Ianuarias
idem senseris, quod is, qui te sententiam primum rogat, numquam tam frequens
senatus fuerit, ut unus aliquis sententiam tuam secutus sit? Cur semper
tui dissimilis defendis, cur, cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad
dignitatem invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis, quae sint inimica et otio
communi et dignitati tuae?
[4] [II] Nam ut
superiora omittam, hoc certe, quod mihi maximam admirationem movet, non tacebo.
Quod est tibi cum Brutis bellum? cur eos, quos omnes paene venerari debemus,
solus oppugnas? Alterum circumsederi non moleste fers, alterum tua sententia
spolias iis copiis, quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae, non ad
suum praesidium per se nullo adiuvante, confecit. Qui est iste tuus
sensus, quae cogitatio, Brutos ut non probes, Antonios probes; quos omnes carissimos
habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas?
Amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et
spero, natus ad laudem, cui cum rei publicae causa faveo, tum etiam tua.
[5] Quaero
igitur, eum Brutine similem malis
an Antoni, ac permitto, ut de tribus Antoniis eligas, quem velis. 'Di meliora'!
inquies. Cur igitur non iis faves, eos laudas, quorum similem tuum filium esse
vis? Simul enim et rei publicae consules et propones illi exempla ad imitandum.
Hoc vero, Q. Fufi, cupio sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut
a te dissentiens senator queri. Ita enim dixisti, et quidem de scripto (nam te
inopia verbi lapsum putarem [nisi tuam in dicendo facultatem nossem]), litteras
Bruti recte et ordine scriptas videri. Quid est aliud librarium Bruti laudare,
non Brutum?
[6] Usum
in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. Quando ita decerni
vidisti aut quo senatus consulto huius generis (sunt enim innumerabilia) bene
scriptas litteras decretum a senatu? Quod verbum tibi non excidit, ut saepe
fit, fortuito; scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. [III] Hanc tibi
consuetudinem plerisque in rebus bonis obtrectandi si qui detraxerit, quid
tibi, quod sibi quisque velit, non relinquetur? Quam ob rem collige te placaque
animum istum aliquando et mitiga, audi viros bonos, quibus multis uteris,
loquere cum sapientissimo homine genero tuo saepius quam ipse tecum; tum
denique amplissimi honoris nomen optinebis. An vero hoc pro nihilo putas, in
quo quidem pro amicitia tuam vicem dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi
Romani auris pervenire, ei, qui primus sententiam dixerit, neminem adsensum?
quod etiam hodie futurum arbitror. Legiones abducis a Bruto. Quas? nempe eas,
quas ille a C. Antoni scelere avertit et ad rem publicam sua auctoritate
traduxit. Rursus igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum
videri.
[7] Vos autem, patres conscripti, si M. Brutum deserueritis
et prodideritis, quem tandem civem umquam ornabitis, cui favebitis? nisi forte
eos, qui diadema imposuerint, convervandos, eos, qui regis nomen sustulerint,
deserendos putatis. Ac de hac quidem divina atque immortali laude Bruti silebo,
quae gratissima memoria omnium civium inclusa nondum publica auctoritate
testata est. Tantamne patientiam, di boni, tantam moderationem, tantam in
iniuria tranquillitatem et modestiam! qui cum praetor urbis esset, urbe caruit,
ius non dixit, cum omne ius rei publicae recuperavisset, cumque concursu
cotidiano bonorum omnium, qui admirabilis ad eum fieri solebat, praesidioque
Italiae cunctae saeptus posset esse, apsens iudicio bonorum defensus esse
maluit quam praesens manu; qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique
Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam patefaceret
sceleratissimorum hominum audaciae.
[8] [IV] Quamquam qui umquam aut ludi aut dies laetiores
fuerunt, quam cum in singulis versibus populus Romanus maximo clamore et plausu
Bruti memoriam prosequebatur? Corpus aberat liberatoris, libertatis memoria
aderat; in qua Bruti imago cerni videbatur. At hunc iis ipsis ludorum diebus
videbam in insula clarissimi adulescentis, Luculli, propinqui sui, nihil nisi
de pace et concordia civium cogitantem. Eundem vidi postea Veliae cedentem
Italia, ne qua oreretur belli civilis causa propter se. O spectaculum illud non
modo hominibus, sed undis ipsis et litoribus luctuosum, cedere e patria
servatorem eius, manere in patria perditores! Cassi classis paucis post diebus
consequebatur, ut me puderet, patres conscripti, in eam urbem redire, ex qua
illi abirent. Sed quo consilio redierim, initio audistis, post estis experti.
[9]
Exspectatum igitur tempus a Bruto est. Nam, quoad vos omnia pati vidit, usus
est ipse incredibili patientia; posteaquam vos ad libertatem sensit erectos,
praesidia vestrae libertati paravit. At cui pesti quantaeque restitit! Si enim
C. Antonius, quod animo intenderat perficere potuisset (potuisset autem, nisi
eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset), Macedoniam, Illyricum, Graeciam
perdidissemus; esset vel receptaculum pulso Antonio vel agger oppugnandae
Italiae Graecia; quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non
instructa solum, sed etiam ornata tendit dexteram Italiae suumque ei praesidium
pollicetur; quod qui ab illo abducit [exercitum], et respectum pulcherrimum et
praesidium firmissimum adimit rei publicae.
[10]
Equidem cupio haec quam primum Antonium audire, ut intellegat non D. Brutum,
quem vallo circumsedeat, sed se ipsum obsideri. [V] Tria tenet oppida toto in
orbe terrarum, habet inimicissimam Galliam, eos etiam, quibus confidebat,
alienissimos, Transpadanos; Italia omnis infesta est; exterae nationes a prima
ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum et fortissimorum civium imperiis et
praesidiis tenentur. Erat ei spes una in C. Antonio, qui duorum fratrum
aetatibus medius interiectus vitiis cum utroque certabat. Is tamquam
extruderetur a senatu in Macedoniam et non contra prohiberetur proficisci, ita
cucurrit.
[11] Quae tempestas, di immortales, quae flamma, quae
vastitas quae pestis Graeciae fuisset, nisi incredibilis ac divina virtus
furentis hominis conatum atque audaciam compressisset! quae celeritas illa
Bruti, quae cura, quae virtus! Etsi ne C. quidem Antoni celeritas contemnenda
est, quam nisi in via caducae hereditates retardassent, volasse eum, non iter
fecisse diceres. Alios ad
negotium publicum ire cum cupimus, vix solemus extrudere, hunc retinentes
extrusimus. At quid ei cum Apollonia, quid cum Dyrrachio, quid cum
Illyrico, quid cum P. Vatini imperatoris exercitu? Succedebat, ut ipse dicebat,
Hortensio. Certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat ullus,
exercitus; cum Illyrico vero et cum Vatini legionibus quid erat Antonio?
[12] At ne
Bruto quidem; id enim fortasse quispiam improbus dixerit. Omnes legiones, omnes
copiae, quae ubique sunt, rei publicae sunt; nec enim eae legiones quae M.
Antonium reliquerunt, Antoni potius quam rei publicae fuisse dicentur. Omne
enim et exercitus et imperii ius amittit is, qui eo imperio et exercitu rem
publicam oppugnat. [VI] Quodsi ipsa res publica iudicaret, aut si omne ius decretis
eius statueretur, Antonione an Bruto legiones populi Romani adiudicaret? Alter
advolarat subito ad direptionem pestemque sociorum, ut, quacumque iret, omnia
vastaret, diriperet, auferret, exercitu populi Romani contra ipsum populum
Romanum uteretur; alter eam legem sibi statuerat, ut, quocumque venisset, lux
venisse quaedam et spes salutis videretur. Denique alter ad evertendam
rem publicam praesidia quaerebat, alter ad conservandam. Nec vero nos hoc magis
videbamus quam ipsi milites, a quibus tanta in iudicando prudentia non erat
postulanda.
[13] Cum VII cohortibus esse Apolloniae scribit Antonium,
qui iam captus est (quod di duint!) aut certe homo verecundus in Macedoniam non
accedit, ne contra senatus consultum fecisse videatur. Dilectus habitus in
Macedonia est summo Q. Hortensi studio et industria, cuius animum egregium
dignumque ipso et maioribus eius ex Bruti litteris perspicere potuistis. Legio,
quam L.Piso ducebat, legatus Antoni, Ciceroni se filio meo tradidit. Equitatus,
qui in Syriam ducebatur bipertito, alter eum quaestorem, a quo ducebatur,
reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit, alterum in Macedonia
Cn.Domitius adulescens summa virtute, gravitate, constantia a legato Syriaco
abduxit. P. autem Vatinius, qui et antea iure laudatus a vobis et hoc tempore
merito laudandus est, aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum tradidit.
[14] Tenet igitur res publica Macedoniam, tenet Illyricum,
tuetur Graeciam; nostrae sunt legiones, nostra levis armatura, noster equitatus,
maximeque noster est Brutus semperque noster cum sua excellentissima virtute
rei publicae natus, tum fato quodam paterni maternique generis et nominis.
[VII] Ab hoc igitur viro quisquam bellum timet, qui, antequam nos id coacti
suscepimus, in pace iacere quam in bello vigere maluit? Quamquam ille quidem
numquam iacuit, neque hoc cadere verbum in tantam virtutis praestantiam potest.
Erat enim in desiderio civitatis, in ore, in sermone omnium; tantum autem
aberat a bello, ut, cum cupiditate libertatis Italia arderet, defuerit civium
studiis potius quam eos in armorum discrimen adduceret. Itaque illi ipsi, si
qui sunt, qui tarditatem Bruti reprehendant, tamen idem moderationem
patientiamque mirantur.
[15] Sed iam video, quae loquantur; neque enim id occulte
faciunt. Timere se dicunt, quo modo ferant veterani exercitum Brutum habere.
Quasi vero quicquam intersit inter A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris
et hunc exercitum M. Bruti. Nam, si quattuor exercitus ii, de quibus dixi,
propterea laudantur, quod pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est
cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa ponatur? At enim veteranis suspectum nomen est M. Bruti.
Magisne quam Decimi? Equidem non arbitror. Etsi est enim Brutorum commune
factum et laudis societas aequa, Decimo tamen eo iratiores erant ii, qui
id factum dolebant, quo minus ab eo rem illam dicebant fieri debuisse. Quid
ergo agunt nunc tot exercitus, nisi ut obsidione Brutus liberetur? qui autem
hos exercitus ducunt? Ii, credo, qui C. Caesaris actas everti, qui
causam veteranorum prodi volunt.
[16] [VIII] Si ipse viveret C. Caesar, acrius, credo, acta
sua defenderet, quam vir fortissimus defendit Hirtius, aut amicior causae
quisquam inveniri potest quam filius. At horum alter, nondum ex longinquitate
gravissimi morbi recreatus, quicquid habuit virium, id in eorum libertatem
defendendam contulit, quorum votis iudicavit se a morte revocatum, alter
virtutis robore firmior quam aetatis cum istis ipsis veteranis ad D. Brutum
liberandum est profectus. Ergo illi certissimi idemque acerrimi Caesaris
actorum patroni pro D. Bruti salute bellum gerunt; quos veterani sequuntur: de
libertate enim populi Romani, non de suis commodis armis decernendum vident.
[17] Quid
est igitur, cur iis, qui D. Brutum omnibus opibus conservatum velint, M. Bruti
sit suspectus exercitus? An vero, si quid esset, quod a M. Bruto
timendum videretur, Pansa id non videret aut, si videret, non laboraret? Quis
aut sapientior ad coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum
diligentior? Atquin huius animum erga M. Brutum studiumque vidistis. Praecepit
oratione sua, quid decernere nos de M. Bruto, quid sentire oporteret, tantumque
afuit, ut periculosum rei publicae M. Bruti putaret exercitum, ut in eo
firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum poneret. Scilicet hoc Pansa
aut non videt (hebeti enim ingenio est) aut neglegit; quae enim Caesar egit, ea
rata esse non curat; de quibus confirmandis et sanciendis legem comitiis
centuriatis ex auctoritate nostra laturus est. [IX] Desinant igitur aut ii, qui
non timent, simulare se timere et prospicere rei publicae aut ii, qui omnia
verentur, nimium esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia.
[18] Quae,
malum! est ista ratio semper optimis causis veteranorum nomen opponere? Quorum
etiamsi amplecterer virtutem, ut facio, tamen, si essent adrogantes, non possem
ferre fastidium. An nos conantis servitutis vincla rumpere impediet, si quis
veteranos nolle dixerit? Non sunt enim, credo, innumerabiles, qui pro communi
libertate arma capiant; nemo est praeter veteranos milites vir, qui ad
servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur; potest igitur stare res
publica freta veteranis sine magno subsidio iuventutis. Quos quidem vos
libertatis adiutores complecti debetis, servitutis auctores sequi non debetis.
[19] Postremo (erumpat enim aliquando vera et me digna
vox!), si veteranorum nutu mentes huius ordinis gubernantur omniaque ad eorum
voluntatem nostra dicta, facta referuntur, optanda mors est, quae civibus
Romanis semper fuit servitute potior. Omnis est misera servitus; sed fuerit quaedam necessaria; +ecquodnam
principium putatis libertatis capessendae? An, cum illum necessarium et fatalem
paene casum non tulerimus, hunc feremus voluntarium? Tota Italia
desiderio libertatis exarsit, servire diutius non potest civitas; serius populo
Romano hunc vestitum atque arma dedimus quam ab eo flagitati sumus.
[20] [X] Magna nos quidem spe et prope explorata libertatis
causam suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque
communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. Non enim in
spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. Omnes nationes servitutem
ferre possunt, nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam, nisi quod
illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant, omnia perpeti possunt, nos
ita a maioribus instituti atque imbuti sumus, ut omnia consilia atque facta ad
dignitatem et ad virtutem referremus. Ita praeclara est recuperatio libertatis,
ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. Quodsi immortalitas
consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur, quo
diuturnior servitus esset. Cum vero dies et noctes omnia nos undique fata
circumstent, non est viri minimeque Romani dubitare eum spiritum, quem naturae
debeat, patriae reddere.
[21] Concurritur undique ad commune incendium
restinguendum. Veterani, qui primi Caesaris auctoritatem sunt secuti,
conatum Antoni reppulerunt, post eiusdem furorem Martia legio fregit, quarta
afflixit. Sic a suis legionibus condemnatus inrupit in Galliam, quam sibi armis
animisque infestam inimicamque cognovit. Hunc A. Hirti, C. Caesaris exercitus
insecuti sunt, post Pansae dilectus urbem totamque Italiam erexit. Unus omnium
est hostis. Quamquam habet secum Lucium fratrem, carissimum populo Romano
civem, cuius desiderium ferre diutius civitas non potest.
[22] Quid illa taetrius belua, quid immanius? qui ob eam
causam natus videtur, ne omnium mortalium turpissimus esset M. Antonius. Est
una Trebellius, qui iam cum tabulis novis rediit in gratiam, Plancus et ceteri
pares, qui id pugnant, [id agunt,] ut contra rem publicam restituti esse
videantur. Et sollicitant homines imperitos Saxa et Cafo, ipsi rustici atque
agrestes, qui hanc rem publicam nec viderunt umquam nec videre constitutam
volunt, qui non Caesaris, sed Antoni acta defendunt, quos avertit agri Campani
infinita possessio; cuius eos non pudere demiror, cum videant se mimos et mimas
habere vicinos.
[23] [XI] Ad has pestis opprimendas cur moleste feramus
quod M. Bruti accessit exercitus? inmoderati, credo, hominis et turbulenti;
videte ne nimium paene patientis. Etsi in illius viri consiliis atque factis
nihil nec nimium nec parum umquam fuit. Omnis voluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio, tota mens
auctoritatem senatus, libertatem populi Romani intuetur; haec habet proposita,
haec tueri vult. Temptavit, quid patientia perficere posset; nihil cum
proficeret, vi contra vim experiendum putavit. Cui quidem, patres conscripti,
vos idem hoc tempore tribuere debetis, quod a.d. XIII Kalendas Ian. D. Bruto,
C. Caesari me auctore tribuistis, quorum privatum de re publica consilium et
factum auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum.
[24] Quod idem in M. Bruto facere debetis, a quo insperatum
et repentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxiliorum magnae et
firmae copiae comparatae sunt. Adiungendus est Q. Hortensius, qui cum
Macedoniam obtineret, adiutorem se Bruto ad comparandum exercitum fidissimum et
constantissimum praebuit. Nam de M. Apuleio separatim censeo referendum, cui
testis est per litteras M. Brutus, eum principem fuisse ad conatum exercitus
comparandi.
[25] Quae cum ita sint, quod C. Pansa consul verba fecit de
litteris, quae a Q. Caepione Bruto pro consule allatae et in hoc ordine
recitatae sunt, de ea re ita censeo: 'cum Q. Caepionis Bruti pro consule opera,
consilio, industria, virtute difficillimo rei publicae tempore provincia
Macedonia et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equitatus in
consulum, senatus populique Romani potestate sint, id Q. Caepionem Brutum pro
consule bene et e re publica pro sua maiorumque suorum dignitate
consuetudineque rei publicae bene gerendae fecisse, eam rem senatui populoque
Romano gratam esse et fore;
[26] utique Q. Caepio Brutus pro consule provinciam
Macedoniam, Illyricum cunctamque Graeciam tueatur, defendat, custodiat
incolumemque conservet eique exercitui, quem ipse constituit, comparavit,
praesit pecuniamque ad rem militarem, si qua opus sit, quae publica sit et
exigi possit, utatur, exigat pecuniasque, a quibus videatur, ad rem militarem
mutuas sumat frumentumque imperet operamque det, ut cum suis copiis quam
proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis Bruti pro consule
intellectum sit Q. Hortensi pro consule opera et virtute vehementer rem publicam
adiutam omniaque eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti pro consule
coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae fuisse, Q. Hortensium pro
consule recte et ordine exque re publica fecisse, senatuique placere Q.
Hortensium pro consule cum quaestore prove quaestore et legatis suis provinciam
Macedoniam obtinere, quoad ei ex senatus consulto successum sit.'
|