IN M.
ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA VNDECIMA
[1] [I]
Magno in dolore, patres conscripti, vel maerore potius, quem ex crudeli et
miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus,
inest tamen aliquid, quod rei publicae profuturum putem. Perspeximus
enim, quanta in iis, qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset
immanitas. Nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et
spurcissima, Dolabella et Antonius, quorum alter effecit, quod optarat, de
altero patefactum est, quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in
iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo
acerbitas progressa ultra mortem est, quae tamen poena in civis nimis crudelis
putabatur.
[2] Ecce tibi geminum in scelere par, invisitatum,
inauditum, ferum, barbarum. Itaque, quorum summum quondam inter ipsos odium
bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore
devinxit improbissimae naturae et turpissimae vitae similitudo. Ergo id, quod
fecit Dolabella, in quo potuit, multis idem minatur Antonius. Sed ille cum
procul esset a consulibus exercitibusque nostris nequedum senatum cum populo
Romano conspirasse sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit, quae
Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui.
[3] Quid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut
quam omnino causam esse belli? Omnes, qui libere de re publica sensimus, qui
dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum esse voluimus,
statuit ille quidem non inimicos, sed hostis; maiora tamen in nos quam in
hostem supplicia meditatur; mortem naturae poenam putat esse, iracundiae
tormenta atque cruciatum. Qualis
igitur hostis habendus est is, a quo victore si cruciatus absit, mors in
beneficii parte numeretur? [II] Quam ob rem, patres conscripti, quamquam
hortatore non egetis (ipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis
recuperandae cupiditatem ), tamen eo maiore animo studioque libertatem
defendite, quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis.
[4] In Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in
alienam uterque provinciam. Alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque
omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressu
arcuit, a reditu refrenavit; obsideri se passus ex utraque parte constrinxit
Antonium. Alter in Asiam inrupit. Cur? Si, ut in Syriam, patebat via et certa
neque longa; sin, ut ad Trebonium, quid opus fuit cum legione? Praemisso
Marso nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur
agros, vexaret urbes non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum
posse negant, qui norunt (mihi enim hic senator ignotus est), sed ad praesentem
pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella.
[5] Nulla suspicione belli (quis enim id putaret?) secutae
conlocutiones familiarissimae cum Trebonio complexusque summae benivolentiae
falsi indices extiterunt in amore simulato; dexterae, quae fidei testes esse
solebant, sunt perfidia et scelere violatae; nocturnus introitus Zmyrnam quasi
in hostium urbem, quae est fidissimorum antiquissimorumque sociorum; oppressus
Trebonius, si ut ab eo, qui aperte hostis esset, incautus, si ut ab eo, qui
civis etiam tum speciem haberet, miser. Ex quo nimirum documentum nos capere
fortuna voluit, quid esset victis extimescendum. Consularem hominem consulari
imperio provinciam Asiam optinentem Samiario exuli tradidit, interficere captum
statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. Cum verborum
contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis
quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. Post cervicibus fractis
caput abscidit idque adfixum gestari iussit in pilo; reliquum corpus tractum
atque laniatum abiecit in mare.
[6] Cum hoc hoste bellandum est, cuius taeterrima
crudelitate omnis barbaria superata est! Quid loquar de caede civium Romanorum,
de direptione fanorum? Quis est, qui pro rerum atrocitate deplorare tantas
calamitates queat? Et nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex, nos alio bello
distineri putat; quasi vero non idem unumque bellum sit contra hoc iugum
impiorum nefarium. [III] Imaginem M. Antoni crudelitatis in Dolabella cernitis;
ex hoc illa efficta est, ab hoc Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. Num
leniorem, quam in Asia Dolabella fuit, in Italia, si liceat, fore putatis Antonium?
Mihi quidem et ille pervenisse videtur, quoad progredi potuerit feri hominis
amentia, neque Antonius ullius supplicii adhibendi, si potestatem habeat, ullam
esse partem relicturus.
[7] Ponite igitur ante oculos, patres conscripti, miseram
illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos necessariam,
nocturnum impetum in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum in Treboni
domum, cum miser ille prius latronum gladios videret, quam, quae res esset
audisset, furentis introitum Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame,
vincla, verbera, eculeum, tortorem carneficemque Samiarium; quae tulisse illum
fortiter et patienter ferunt. Magna laus meoque iudicio omnium maxima. Est enim
sapientis, quicquid homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice
esse, si evenerit. Maioris omnino est consilii providere, ne quid tale accidat,
animi non minoris fortiter ferre, si evenerit.
[8] Ac Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatis
(quamquam eius numquam particeps fuit), ut suam insatiabilem crudelitatem
exercuerit non solum in vivo, sed etiam in mortuo, atque in eius corpore
lacerando atque vexando, cum animum satiare non posset, oculos paverit suos.
[IV] O multo miserior Dolabella quam ille, quem tu miserrimum esse voluisti!
'Dolores Trebonius pertulit magnos'. Multi ex morbi gravitate maiores, quos
tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. 'Longus fuit dolor'. Bidui;
at compluribus annorum saepe multorum. Nec vero graviora sunt carnificum cruciamenta
quam interdum tormenta morborum.
[9] Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines et
amentissimi, multo miseriora. Nam, quo maior vis est animi quam corporis, hoc
sunt graviora ea, quae concipiuntur animo, quam illa, quae corpore. Miserior
igitur, qui suscipit in se scelus, quam si qui alterius facinus subire cogitur.
'Cruciatus est a Dolabella Trebonius.' Et quidem a Karthaginiensibus Regulus.
Quare, cum crudelissimi Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella
iudicandum est? An vero hoc
conferendum est aut dubitandum, uter miserior sit, isne, cuius mortem senatus
populusque Romanus ulcisci cupit, an is, qui cunctis senatus sententiis hostis
est iudicatus? Nam ceteris quidem vitae partibus quis est qui possit
sine Treboni maxima contumelia conferre vitam Treboni cum Dolabellae? Alterius
consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria
liberanda quis ignorat? alteri a puero pro deliciis crudelitas fuit, deinde ea
libidinum turpitudo, ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret, quae
sibi obici ne ab inimico quidem possent verecundo.
[10] Et hic, di immortales, aliquando fuit meus! Occulta
enim erant vitia non inquirenti. Neque nunc fortasse alienus ab eo essem, nisi
ille vobis, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi
aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inventus esset
inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium. [V]
Etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones; at
videtis, quos et quam multos habeat Antonius. Primum Lucium fratrem, quam
facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem!
Quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non
bibere censetis, in cuius possessiones atque fortunas non inpudentissimos
oculos spe et mente defigere?
[11] Quid Censorinum? qui se verbo praetorem esse urbanum cupere
dicebat, re certe noluit. Quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se petere
profitetur. Atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter! quam absurdum
autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte
damnationem pro praetura putat. Alter Caesar Vopiscus ille summo ingenio, summa
potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, solvatur legibus; quamquam leges
eum non tenent propter eximiam, credo, dignitatem. At hic me defendente
quinquiens absolutus est; sexta palma urbana etiam in gladiatore difficilis.
Sed haec iudicum culpa, non mea est. Ego defendi fide optima, illi debuerunt
clarissimum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. Qui tamen nunc
nihil aliud agere videtur, nisi ut intellegamus illos, quorum res iudicatas
inritas fecimus, bene et e re publica iudicavisse.
[12] Neque
hoc in hoc uno est; sunt alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter
restituti. Quod horum consilium, qui omnibus bonis hostes sunt, nisi
crudelissimum putatis fore? Accedit Saxa nescio quis, quem nobis Caesar
ex ultima Celtiberia tribunum pl. dedit, castrorum antea metator, nunc, ut
sperat, urbis; a quo cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur. Cum hoc
veteranus Cafo, quo neminem veterani peius oderunt. His quasi praeter dotem,
quam in civilibus malis acceperant, agrum Campanum est largitus Antonius, ut
haberent reliquorum nutriculas praediorum. Quibus utinam contenti essent!
ferremus, etsi tolerabile non erat; sed quidvis patiendum fuit, ut hoc
taeterrimum bellum non haberemus.
[13] [VI] Quid? illa castrorum M. Antoni lumina nonne ante
oculos proponitis? Primum duos collegas Antoniorum et Dolabellae, Nuculam et
Lentonem, Italiae divisores lege ea, quam senatus per vim latam iudicavit;
quorum alter commentatus est mimos, alter egit tragoediam. Quid dicam de Apulo
Domitio? cuius modo bona proscripta vidi. Tanta procuratorum est neglegentia.
At hic nuper sororis filio infudit venenum, non dedit. Sed non possunt non
prodige vivere, qui nostra bona sperant, cum effundant sua. Vidi etiam P. Deci
auctionem, clari viri, qui maiorum exempla persequens pro alieno se aere
devovit. Emptor tamen in ea auctione inventus est nemo. Hominem ridiculum, qui
se emergere ex aere alieno putet posse, cum vendat aliena!
[14] Nam quid ego de Trebellio dicam? quem ultae videntur
Furiae debitorum; vindicem enim novarum tabularum novam tabulam videmus. Quid
de T.Planco? quem praestantissimus civis, Aquila, Pollentia expulit, et quidem
crure fracto; quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisset! Lumen
et decus illius exercitus paene praeterii, T.Annium Cimbrum, Lysidici filium,
Lysidicum ipsum [Graeco verbo], quoniam omnia iura dissolvit, nisi forte iure
Germanum Cimber occidit. Cum hanc et huius generis copiam tantam habeat
Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis se obstrinxerit parricidiis
nequaquam pari latronum manu et copia?
[15]
Quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio, ita sum eius sententiae
libenter adsensus. Ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed
cum causa dissidere. Itaque non adsentior solum, sed etiam gratias ago Fufio;
dixit enim severam, gravem, e re publica [dignam] sententiam, iudicavit
hostem Dolabellam, bona censuit publice possidenda. Quo cum addi nihil
potuisset (quid enim atrocius potuit, quid severius decernere?), dixit tamen,
si quis eorum, qui post se rogati essent, graviorem sententiam dixisset, in eam
se iturum. Quam severitatem quis potest non laudare?
[16] [VII] Nunc, quoniam hostis est iudicatus Dolabella,
bello est persequendus. Neque enim quiescit; habet legionem, habet fugitivos,
habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio
generi mortis addictus. Quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste
decreto bellum gerundum est, imperator est deligendus. Duae dictae sunt
sententiae, quarum neutram probo, alteram, quia semper, nisi cum est necesse,
periculosam arbitror, alteram, quia alienam his temporibus existimo.
[17] Nam extraordinarium imperium populare atque ventosum
est, minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. Bello Antiochino magno et
gravi cum L. Scipioni provincia Asia obvenisset parumque in eo putaretur esse
animi, parum roboris senatusque ad collegam eius, C. Laelium, illius Sapientis
patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater maior L. Scipionis, et
illam ignominiam a familia deprecatus est dixitque et in fratre suo summam
virtutem esse summumque consilium neque se ei legatum id aetatis iisque rebus
gestis defuturum. Quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia
commutatum, nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam
duobus antea maximis Punicis bellis, quae a consulibus aut a dictatoribus gesta
et confecta sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam
Punico tertio, ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P.
Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet.
[18] [VIII] Cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio
L. Valerio consulibus. Rogatus est populus, quem id bellum gerere placeret.
Crassus consul, pontifex maximus, Flacco collegae, flamini Martiali, multam
dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus [Romanus] remisit,
pontifici tamen flaminem parere iussit. Sed ne tum quidem populus Romanus ad
privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus, qui anno ante de Numantinis
triumpharat; qui cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen
tribus solas tulit. Ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato
Africano bellum gerendum dedit. De Cn.Pompei imperiis, summi viri atque omnium
principis, tribuni pl. turbulenti tulerunt. Nam Sertorianum bellum a senatu
privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus
eum se mittere dixit, non pro consule.
[19] Quae
igitur haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et gravissimus civis,
L. Caesar, in senatum introduxit? Clarissimo viro atque innocentissimo
decrevit imperium, privato tamen; in quo maximum nobis onus imposuit. Adsensus
ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio meo tamquam
comitiis honorem homini amicissimo denegavisse. Quodsi comitia placet in senatu
haberi, petamus, ambiamus; tabella modo detur nobis, sicut populo data est. Cur
committis, Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum,
repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari
dignitate simus, eodem honore digni non putemur?
[20] At
enim (nam id exaudio) C. Caesari adulescentulo imperium extraordinarium mea
sententia dedi. Ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat. Cum
dico 'mihi', senatui dico populoque Romano. A quo praesidium res publica ne
cogitatum quidem tantum haberet, ut sine eo salva esse non posset, huic
extraordinarium imperium non darem? Aut exercitus adimendus aut imperium dandum
fuit. Quae est enim ratio, aut qui potest fieri, ut sine imperio teneatur
exercitus? Non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum.
Eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. Milites
veterani, qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma
ceperant, volebant sibi ab illo imperari; legio Martia et legio quarta ita se
contulerant ad auctoritatem senatus et rei publicae dignitatem, ut deposcerent
imperatorem et ducem C. Caesarem. Imperium C. Caesari belli necessitas, fasces
senatus dedit. Otioso vero et nihil agenti privato, obsecro te, L. Caesar (cum
peritissimo homine mihi res est), quando imperium senatus dedit? [IX] Sed de
hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito
videar. Etsi quis potest refragari non modo non petenti, verum etiam recusanti?
[21] Illa vero, patres conscripti, aliena consulum
dignitate, aliena temporum gravitate sententia est, ut consules Dolabellae
persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. Dicam, cur inutile rei publicae,
sed prius quam turpe consulibus sit, videte. Cum consul designatus obsideatur,
cum in eo liberando salus sit posita rei publicae, cum a populo Romano
pestiferi cives parricidaeque desciverint, cumque id bellum geramus, quo bello
de dignitate, de libertate, de vita decernamus, si in potestatem quis Antoni
venerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, cumque harum rerum omnium
decertatio consulibus optimis et fortissimis commissa et commendata sit, Asiae
et Syriae mentio fiet, ut aut suspicioni crimen aut invidiae materiam dedisse
videamur?
[22] At vero ita decernunt, 'ut liberato Bruto'; id enim
restabat, ut relicto, deserto, prodito. Ego vero mentionem omnino provinciarum
factam dico alienissimo tempore. Quamvis enim intentus animus tuus sit, C.
Pansa, sicut est, ad virum fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen
rerum natura cogit te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam
persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam derivare curae et
cogitationis tuae. Si autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem,
quos omnes ad Mutinam intenderes. Quod quoniam fieri non potest, isto te
animo, quem habes praestantissimum atque optimum, nihil volumus nisi de Bruto
cogitare.
[23] Facis tu id quidem et eo maxime incumbis, ut
intellego; duas tamen res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore, sed
ne cogitando quidem explicare quisquam potest. Incitare et inflammare tuum
istuc praestantissimum studium, non ad aliam ulla ex parte curam transferre
debemus. [X] Adde istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam.
Imitare me, quem tu semper laudasti, qui instructam ornatamque a senatu
provinciam deposui, ut incendium patriae omissa omni cogitatione restinguerem.
Nemo erit praeter unum me, quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro
summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te invito provinciam tibi
esse decretam. Hanc, quaeso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque
effice, ne id, quod non curas, cupere videare.
[24] Quod quidem eo vehementius tibi laborandum est, quia
in eandem cadere suspicionem collega, vir clarissimus, non potest. Nihil horum
scit, nihil suspicatur; bellum gerit, in acie stat, de sanguine et de spiritu
decertat; ante provinciam sibi decretam audiet, quam potuerit tempus ei rei
datum suspicari. Vereor, ne exercitus quoque nostri, qui non dilectus
necessitate, sed voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt, tardentur
animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt.
Quodsi provinciae consulibus expetendae videntur, sicut saepe multis
clarissimis viris expetitae sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus
civitatis; qui ita conservandus est ut id signum, quod de caelo delapsum
Vestae custodiis continetur; quo salvo salvi sumus futuri. Tunc vel in caelum
vos, si fieri poterit, umeris nostris tollemus, provincias certe dignissimas
vobis deligemus; nunc, quod agitur, agamus. Agitur autem, liberine vivamus an
mortem obeamus, quae certe servituti anteponenda est.
[25] Quid, si etiam tarditatem adfert ista sententia ad
Dolabellam persequendum? Quando enim veniet consul? An id exspectamus, quoad ne
vestigium quidem Asiae civitatum atque urbium relinquatur? At mittent aliquem
de suo numero. Valde mihi probari potest, qui paulo ante clarissimo viro
privato imperium extra ordinem non dedi. At hominem dignum mittent. Num P. Servilio digniorem? At eum quidem
civitas non habet. Quod ergo ipse nemini putat dandum ne a senatu
quidem, id ego unius iudicio delatum comprobem?
[26]
Expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo, qui
imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum,
perspectum animum in re publica liberanda. [XI] Qui igitur is est? Aut M.
Brutus aut C. Cassius aut uterque. Decernerem plane sicut multa 'consules,
alter ambove', ni Brutum colligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam
vergere quam ad Asiam maluissemus, non ut + ex ea acie respectum haberemus, sed
ut ea ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. Praeterea, patres
conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam,
magnam urbem et gravem, tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro,
urget Oricum, habet aliquot cohortes, habet equitatum. Hinc si Brutus
erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. Est autem etiam de
Brundisio atque illa ora Italiae providendum. Quamquam miror tam diu morari
Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum
sustinere. Quod si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae
profuturum, si Dolabellam persequatur, quam si in Graecia maneat, aget ipse per
sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis, quibus confestim
succurrendum est, expectabit senatum.
[27] Nam et Brutus
et Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuit. Necesse est enim in tanta
conversione et perturbatione omnium rerum temporibus potius parere quam
moribus. Nec enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque
patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicavit. Itaque, si ad nos
nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum
essent tales virtute, auctoritate, nobilitate + summi viri, quorum alterius iam
nobis notus esset exercitus, alterius auditus. [XII] Num igitur Brutus
exspectavit decreta nostra, cum studia nosset? Neque enim est in provinciam
suam Cretam profectus, in Macedoniam alienam advolavit; omnia sua putavit, quae
vos vestra esse velitis; legiones conscripsit novas, excepit veteres, equitatum
ad se abduxit Dolabellae atque eum nondum tanto parricidio oblitum hostem sua sententia
iudicavit. Nam, ni ita esset, quo iure equitatum a consule abduceret?
[28] Quid? C. Cassius pari magnitudine animi et consilii
praeditus nonne eo ex Italia consilio profectus est, ut prohiberet Syria
Dolabellam? qua lege, quo iure? Eo, quod Iuppiter ipse sanxit, ut omnia, quae
rei publicae salutaria essent, legitima et iusta haberentur. Est enim lex nihil aliud nisi recta et a numine
deorum tracta ratio imperans honesta, prohibens contraria. Huic igitur legi
paruit Cassius, cum est in Syriam profectus, alienam provinciam, si homines
legibus scriptis uterentur, his vero oppressis suam lege naturae.
[29] Sed
ut ex vestra quoque auctoritate firmentur, censeo: 'cum P. Dolabella, quique
eius crudelissimi et taeterrimi facinoris ministri, socii, adiutores fuerunt,
hostes populi Romani a senatu iudicati sint, cumque senatus P. Dolabellam bello
persequendum censuerit, ut is, qui omnia deorum hominumque iura novo, inaudito,
inexpiabili scelere polluerit nefarioque se patriae parricidio obstrinxerit,
poenas dis hominibusque meritas debitasque persolvat,
[30] senatui placere C. Cassium pro consule provinciam
Syriam optinere, ut qui otpimo iure eam provinciam optinuerit; eum a Q. Marcio
Crispo pro consule, L. Staio Murco pro consule, A.Allieno legato exercitum
accipere eosque ei tradere cumque iis copiis, et si quas praeterea paraverit,
bello P. Dolabellam terra marique persequi. Eius belli gerendi causa, quibus ei
videatur, naves, nautas, pecuniam ceteraque, quae ad id bellum gerendum
pertineant, ut imperandi in Syria, Asia, Bithynia, Ponto ius potestatemque
habeat, utique, quamcumque in provinciam eius belli gerendi causa advenerit,
ibi maius imperium C. Cassi pro consule sit, quam eius erit, qui eam provinciam
tum optinebit, cum C. Cassius pro consule in eam provinciam venerit.
[31] Regem Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si,
ut multis bellis saepe numero imperium populi Romani iuverint, item C. Cassium
pro consule copiis suis opibusque iuvissent, senatui populoque Romano gratum
esse facturos. Itemque si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent,
senatum populumque Romanum eorum officii non immemorem futurum. Utique C. Pansa
A.Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, re publica recuperata de
provinciis consularibus, praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque tempore
referant. Interea provinciae ab iis, a quibus optinentur, optineantur, quoad
cuique ex senatus consulto successum sit.'
[32]
[XIII] Hoc senatus consulto ardentem inflammabitis et armatum armabitis
Cassium; nec enim animum eius potestis ignorare nec copias. Animus is
est, quem videtis; copiae, quas audistis, *** fortis et constantis viri, qui ne
vivo quidem Trebonio Dolabellae latrocinium in Syriam penetrare sivisset.
Allienus, familiaris et necessarius meus, post interitum Treboni profecto ne
dici quidem se legatum Dolabellae volet. Est Q. Caecili Bassi, privati illius
quidem, sed fortis et praeclari viri, robustus et victor exercitus.
[33] Deiotari regis et patris et filii et magnus et nostro
more institutus exercitus, summa in filio spes, summa ingenii indoles summaque
virtus. Quid de patre dicam? cuius benivolentia in populum Romanum est ipsius
aequalis aetati; qui non solum socius imperatorum nostrorum fuit in bellis,
verum etiam dux copiarum suarum. Quae de illo viro Sulla, quae Murena, quae
Servilius, quae Lucullus quam ornate, quam honorifice, quam graviter saepe in
senatu praedicaverunt!
[34] Quid de Cn.Pompeio loquar? qui unum Deiotarum in toto
orbe terrarum ex animo amicum vereque benivolum, unum fidelem populo Romano
iudicavit. Fuimus imperatores ego et M. Bibulus in propinquis finitimisque
provinciis; ab eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis.
Secutum est hoc acerbissimum et calamitosissimum civile bellum; in quo quid
faciendum Deiotaro, quid omnino rectius fuerit, dicere non est necesse,
praesertim cum contra, ac Deiotarus sensit, victoria belli iudicarit. Quo in
bello si fuit error, communis ei fuit cum senatu; sin recta sententia, ne victa
quidem causa vituperanda est. Ad
has copias accedent alii reges, etiam dilectus accedent.
[35] Neque
vero classes deerunt; tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum eius in Syria nomen
atque Phoenice est. [XIV] Paratum habet imperatorem C. Cassium, patres
conscripti, res publica contra Dolabellam, nec paratum solum, sed peritum atque
fortem. Magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum Parthorum
nobilissimos duces, maximas copias fudit Syriamque inmani Parthorum impetu
liberavit. Maximam eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim
praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam vocis
testimonio conservemus.
[36]
Animadverti, patres conscripti, + exaudi rui etiam nimium a me Brutum, nimium
Cassium ornari, Cassio vero sententia mea dominatum et principium dari. Quos
ego orno? Nempe eos, qui ipsi sunt ornamenta rei publicae. Quid? D. Brutum
nonne omnibus sententiis semper ornavi? Num igitur reprehenditis? An Antonios
potius ornarem, non modo suarum familiarum, sed Romani nominis probra atque
dedecora? an Censorinum ornem, in bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex
eodem latrocinio naufragia colligam? Ego vero istos otii, concordiae, legum,
iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem, ut effici non possit,
quin eos tam oderim, quam rem publicam diligo.
[37]
'Vide', inquit 'ne veteranos offendas'; hoc enim vel maxime exaudio. Ego autem
veteranos tueri debeo + quod iis quos quibus sanitas est, certe timere non
debeo. Eos vero veteranos, qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt C.
Caesarem, auctorem beneficiorum paternorum, hodieque rem publicam defendunt
vitae suae periculo, non tueri solum, sed etiam commodis augere debeo. Qui
autem quiescunt, ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude ponendos
puto. Comites vero Antoni, qui postquam beneficia Caesaris comederunt, consulem
designatum obsident, huic urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni
tradiderunt ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos putet? Ergo
aut boni sunt, quos etiam ornare, aut quieti, quos conservare debemus, aut
impii, quorum contra furorem bellum et iusta arma cepimus.
[38] [XV] Quorum igitur veteranorum animos ne offendamus,
veremur? eorumne, qui D. Brutum obsidione cupiunt liberare? Quibus cum Bruti
salus cara sit, qui possunt Cassi nomen odisse? An eorum qui utrisque armis
vacant? Non vereor, ne acerbus + civis quisquam istorum sit, qui otio
delectantur. Tertio vero generi non militum veteranorum, sed importunissimorum
hostium cupio quam acerbissimum dolorem inurere. Quamquam, patres conscripti,
quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu? Quod eorum tantum fastidium
est, quae tanta arrogantia, ut ad arbitrium illorum imperatores etiam
deligamus?
[39] Ego autem (dicendum est enim, patres conscripti, quod
sentio) non tam veteranos intuendos nobis arbitror, quam quid tirones milites,
flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid
cuncta Italia de vestra gravitate sentiat. Nihil enim semper floret, aetas
succedit aetati. Diu legiones Caesaris viguerunt, nunc vigent Pansae, vigent
Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero, vincunt aetatibus;
nimirum etiam auctoritate vincunt. Id enim bellum gerunt, quod ab omnibus
gentibus comprobatur. Itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta.
Fruantur illi suis, persolvantur his, quae spopondimus. Id enim deos immortalis
spero aequissimum iudicare.
[40] Quae cum ita sint, eam, quam dixi, sententiam vobis,
patres conscripti, censeo comprobandam.
|