IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA TERTIA DECIMA
[1] [I] A principio huius belli, patres conscripti, quod
cum impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui, ne condicio insidiosa
pacis libertatis reciperandae studia restingueret. Dulce enim etiam nomen est
pacis, res vero ipsa cum iucunda, tum salutaris. Nam nec privatos focos nec
publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere, quem discordiae, quem
caedes civium, quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum,
ex finibus humanae naturae exterminandum puto. Itaque, sive Sulla sive Marius
sive uterque sive Octavius sive Cinna sive iterum Sulla sive alter Marius et
Carbo sive qui alius civile bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae
natum iudico.
[2] Nam quid ego de
proximo dicam, cuius acta defendimus, auctorem ipsum iure caesum fatemur? Nihil
igitur hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si aut civis aut homo habendus est,
qui civile bellum concupiscit. Sed hoc primum videndum est, patres conscripti,
cum omnibusne pax esse possit, an sit aliquod bellum inexpiabile, in quo pactio
pacis lex sit servitutis. Pacem cum Scipione Sulla sive faciebat sive
simulabat, non erat desperandum, si convenisset, fore aliquem tolerabilem
statum civitatis. Cinna si concordiam cum Octavio confirmare voluisset, hominum
in re publica sanitas remanere potuisset. Proximo bello si aliquid de summa
gravitate Pompeius, multum de cupiditate Caesar remisisset, et pacem stabilem
et aliquam rem publicam nobis habere licuisset. [II] Hoc vero quid est? cum
Antoniis pax potest esse, cum Censorino, Ventidio, Trebellio, Bestia, Nucula,
Munatio, Lentone, Saxa? Exempli causa paucos nominavi; genus infinitum
inmanitatemque ipsi cernitis reliquorum.
[3] Addite illa naufragia Caesaris amicorum, Barbas
Cassios, Barbatios, Polliones; addite Antoni conlusores et sodales, Eutrapelum,
Melam, Pontium, Coelium, Crassicium, Tironem, Mustelam, Petusium; comitatum
relinquo, duces nomino. Huc accedunt Alaudae ceterique veterani, seminarium
iudicum decuriae tertiae, qui suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris
devoratis fortunas nostras concupiverunt.
[4] O fidam dexteram Antoni, qua ille plurimos civis trucidavit,
o ratum religiosumque foedus, quod cum Antoniis fecerimus! Hoc si Marcus
violare conabitur, Luci eum sanctitas a scelere revocabit. Illis locus si in
hac urbe fuerit, ipsi urbi locus non erit. Ora vobis eorum ponite ante oculos,
et maxime Antoniorum, incessum, aspectum, vultum, spiritum, latera tegentis
alios, alios praegredientis amicos. Quem vini anhelitum, quas contumelias fore
censetis minasque verborum! nisi forte eos pax ipsa leniet, maximeque, cum in
hunc ordinem venerint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quemque
nostrum.
[5] [III] Non recordamini, per deos immortalis, quas in eos
sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis; leges refixistis, per vim et
contra auspicia latas decrevistis, totius Italiae dilectus excitavistis,
collegam et scelerum socium omnium hostem iudicavistis. Cum hoc quae pax potest esse? Hostis si esset
externus, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes,
regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non videres. Hi in oculis
haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas
continebimus? At incertus exitus belli. Est omnino fortium virorum, quales vos
esse debetis, virtutem praestare (tantum enim possunt), fortunae culpam non
extimescere.
[6] Sed
quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum, verum etiam sapientia postulatur
(quamquam vix videntur haec posse seiungi, seiungamus tamen), fortitudo
dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad
periculum; quid sapientia? Cautioribus utitur consiliis, in posterum providet,
est omni ratione tectior. Quid igitur censet? parendum est enim atque id
optimum iudicandum, quod sit sapientissime constitutum. Si hoc
praecipit, ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo,
fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: 'Etiamne, si erit, cum id fecero,
serviendum?' Si annuerit, ne ego Sapientiam istam, quamvis sit erudita, non
audiam. Sin responderit: 'Tuere ita vitam corpusque [servato], ita fortunas,
ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora ducas itaque his uti velis, si
libera re publica possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec
proicias tamquam pignora iniuriae': tum Sapientiae vocem audire videar eique ut
deo paream.
[7] Itaque, si receptis illis esse possumus liberi,
vincamus odium pacemque patiamur; sin otium, incolumibus iis esse nullum
potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. Aut enim interfectis illis
fruemur victrice re publica aut oppressi (quod omen avertat Iuppiter!) si non
spiritu, at virtutis laude vivemus. [IV] At enim nos M. Lepidus, imperator iterum, pontifex maximus,
optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. Nullius
apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter
ipsius virtutem vel propter familiae dignitatem. Accedunt eodem multa privata
magna eius in me merita, mea quaedam officio in illum. Maximum vero eius
beneficium numero, quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea
semper fuit carior.
[8] Nam cum Magnum Pompeium, clarissimum adulescentem,
praestantissimi viri filium, auctoritate adduxit ad pacem remque publicam sine
armis maximo civilis belli periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam
pro virili parte obligatum puto. Itaque et honores ei decrevi, quos potui
amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare
optime et loqui destiti. Magnis
et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum tenet. Summa nobilitas
est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius,
fratris maiorumque monumenta, probatissima uxor, optatissimi liberi, res
familiaris cum ampla, tum casta a cruore civili; nemo ab eo civis violatus,
multi eius beneficio et misericordia liberati. Talis igitur vir et civis
opinione labi potest, voluntate a re publica dissidere nullo pacto potest.
[9] Pacem
volt M. Lepidus. Praeclare, si talem potest efficere, qualem nuper
effecit; qua pace Cn. Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu
complexuque recipiet neque solum illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam
putabit. Haec causa fuit cur
decerneretis statuam in rostris cum inscriptione praeclara, cur absenti
triumphum. Quamquam enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non
erat tamen ei tribuendum, quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec
superiori Africano nec Mario nec Pompeio, qui maiora bella gesserunt, sed quod
silentio bellum civile confecerat, cum primum licuit, honores in eum maximos
contulistis.
[10] [V] Existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pompeium res
publica habitura sit civem, talis futuros in re publica Antonios? In altero
pudor, gravitas, moderatio, integritas, in illis (et cum hos compello,
praetereo animo ex grege latrocinii neminem) libidines, scelera, ad omne
facinus inmanis audacia. Deinde vos obsecro, patres conscripti, quis hoc
vestrum non videt, quod Fortuna ipsa, quae dicitur caeca, vidit? Salvis enim
actis Caesaris, quae concordiae causa defendimus, Pompeio sua domus patebit,
eamque non minoris, quam emit Antonius, redimet, redimet, inquam, Cn. Pompei
domum filius. O rem acerbam! Sed haec satis diu multumque defleta sunt.
Decrevistis tantam pecuniam Pompeio, quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione
inimicus victor redegisset.
[11] Sed hanc mihi dispensationem pro paterna necessitudine
et coniunctione deposco. Redimet hortos, aedes, urbana quaedam, quae possidet
Antonius. Nam argentum, vestem, supellectilem, vinum amittet aequo animo, quae
ille helluo dissipavit. Albanum, Formianum a Dolabella recuperabit, etiam ab
Antonio Tusculanum, iique, qui nunc Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de
Falerno Anseres depellantur. Sunt alii plures fortasse, sed de mea
memoria dilabuntur. Ego etiam eos dico, qui hostium numero non sunt, Pompeianas
possessiones, quanti emerint, filio reddituros.
[12] Satis inconsiderati fuit, ne dicam audacis, rem ullam
ex illis attingere; retinere vero quis poterit clarissimo domino restituto? An
is non reddet, qui domini patrimonium circumplexus quasi [thesaurum] draco,
Pompei servus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit? Atque illud septiens miliens, quod
adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur, ut videatur a
vobis Cn. Pompei filius in patrimonio suo collocatus. Haec senatus; reliqua
populus Romanus in ea familia, quam vidit amplissimam, persequetur, in primis
paternum auguratus locum, in quem ego eum, ut, quod a patre accepi, filio
reddam, mea nominatione cooptabo. Utrum igitur augurem Iovis optimi maximi,
cuius interpretes internuntiique constituti sumus, nos, utrum populus
Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an Antonium? Mihi quidem numine deorum
immortalium videtur hoc fortuna voluisse, ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn.
Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare.
[13] [VI] Ac ne illud quidem silentio, patres conscripti,
praetereundum puto quod clarissimi viri legati, L. Paulus, Q.Thermus, C.
Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem publicam eamque perpetuam
atque constantem, nuntiant se Pompei conveniundi causa devertisse Massiliam
eumque cognovisse paratissimo animo, ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni
vereretur, ne veteranorum animos offenderet. Est vero eius patris filius, qui
sapienter faciebat non minus multa quam fortiter. Itaque intellegitis et animum
ei praesto fuisse nec consilium defuisse. Atque etiam hoc M. Lepido providendum
est, ne quid arrogantius, quam eius mores ferunt, facere videatur.
[14] Si enim nos exercitu terret, non meminit illum
exercitum senatus populique Romani atque universae rei publicae esse, non suum.
At uti potest pro suo. Quid tum? omniane bonis viris, quae facere possunt,
facienda sunt, etiamne, si turpia, si perniciosa erunt, si facere omnino non
licebit? Quid autem turpius aut foedius aut quod minus deceat quam contra
senatum, contra cives, contra patriam exercitum ducere? quid vero magis
vituperandum quam id facere, quod non liceat? Licet autem nemini contra patriam
ducere exercitum, siquidem licere id dicimus, quod legibus, quod more maiorum
institutisque conceditur. Neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si
non obstatur, propterea etiam permittitur. Tibi enim exercitum, Lepide, tam
quam maioribus tuis patria pro se dedit. Hoc tu arcebis hostem, fines imperii
propagabis; senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te forte
traduxerit.
[15] [VII] Haec si cogitas, es M. Lepidus, pontifex
maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos; sin hominibus tantum licere
iudicas, quantum possunt, vide, ne alienis exemplis, iisque recentibus, uti
quam et antiquis et domesticis malle videare. Quodsi auctoritatem interponis
sine armis, magis equidem laudo, sed vide, ne hoc ipsum non sit necesse.
Quamquam enim est tanta in te auctoritas, quanta debet in homine nobilissimo,
tamen senatus se ipse non contemnit nec vero fuit umquam gravior, constantior,
fortior. Incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius
auctoritate tantus senatus populique Romani ardor extingui; odimus, irati
pugnamus, extorqueri e manibus arma non possunt, receptui signum aut
revocationem a bello audire non possumus; speramus optima, pati vel
difficillima malumus quam servire.
[16] Caesar confecit invictum exercitum; duo fortissimi
consules adsunt cum copiis; L. Planci, consulis designati, varia et magna
auxilia non desunt; in D. Bruti salute certatur; unus furiosus gladiator cum
taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penates, contra aras et
focos, contra quattuor consules gerit bellum. Huic cedamus, huius condiciones
audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus? [VIII] At periculum est, ne
opprimamur. Non metuo, ne is, qui suis amplissimis fortunis nisi bonis salvis frui
non potest, prodat salutem suam. Bonos civis primum natura efficit, adiuvat
deinde fortuna. Omnibus enim bonis expedit salvam esse rem publicam. Sed in
iis, qui fortunati sunt, magis id apparet.
[17] Quis
fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? Vidit eius maestitiam
atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus, vidit, quam abiectus, quam
confectus esset, cum Caesari diadema imponens Antonius servum se illius quam
collegam esse malebat. Qui si reliquis flagitiis et sceleribus se
abstinere potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem.
Nam, si ipse servire poterat, nobis dominum cur inponebat? et, si eius pueritia
pertulerat libidines eorum, qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros
liberos dominum et tyrannum comparabat? Itaque illo interfecto, qualem in nos
eum esse voluit, talis ipse in ceteros extitit.
[18] Qua enim in barbaria quisquam tam taeter, tam
crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare
dominante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto; hoc archipirata
(quid enim dicam tyranno?) haec subsellia ab Ityraeis occupabantur. Prorupit
subito Brundisium, ut inde agmine quadrato ad urbem accederet, lautissimum
oppidum nunc municipum honestissimorum, quondam colonorum, Suessam,
fortissimorum militum sanguine implevit, Brundisi in sinu non modo avarissimae,
sed etiam crudelissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones
trucidavit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi
cuiusque, rapiebat! Quo tempore di ipsi immortales praesidium inprovisum nec
opinantibus nobis obtulerunt.
[19] [IX] Caesaris enim incredibilis ac divina virtus
latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit; quem tum ille demens laedere
se putabat edictis ignorans, quaecumque falso [in eum] diceret in sanctissimum
adulescentem, ea vere recidere in memoriam pueritiae suae. Ingressus urbem est
quo comitatu vel potius agmine, cum dextra, sinistra gemente populo Romano
minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur!
Rediit ad milites; ibi pestifera illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursus,
senatus in Capitolium, parata de circumscribendo adulescente sententia
consularis, cum repente (nam Martiam legionem Albae consedisse sciebat)
adfertur ei de quarta nuntius. Quo perculsus abiecit consilium referendi ad
senatum de Caesare; egressus est non viis, sed tramitibus paludatus eoque ipso
die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delata quam scripta
sunt.
[20] Ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam.
Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum veteranis,
quorum ille nomen prae metu ferre non poterat, eique in Galliam penetranti D.
se Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut
regredi aut progredi maluit Mutinamque illi exultanti tamquam frenos furoris
iniecit. Quam cum operibus munitionibusque saepsisset nec eum coloniae
florentissimae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio
deterreret, tum me (testor et vos et populum Romanum et omnis deos, qui huic
urbi praesident) invito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum
gladiatorem ducem.
[21] Quis
tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? Non audivit, non respondit,
neque eos solum praesentes, sed multo magis nos, a quibus illi erant missi,
sprevit et pro nihilo putavit. Postea quod scelus, quod facinus parricida non
edidit? Circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem
consulem designatum, agros divexat civium optimorum, hostis taeterrimus omnibus
bonis cruces ac tormenta minitatur. [X] Cum hoc, M. Lepide, pax esse quae
potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse populus Romanus.
[22] Quodsi quis dubitare adhuc potuit, quin nulla societas
huic ordini populoque Romano cum illa inportunissima belua posset esse, desinet
profecto dubitare his cognitis litteris, quas mihi missas ab Hirtio consule
modo accepi. Eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo,
velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. 'Antonius
Hirtio et Caesari.' Neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro
praetore Caesarem. Satis hoc quidem scite; deponere alienum nomen ipse maluit quam
illis suum reddere. 'Cognita morte C. Treboni non plus gavisus sum, quam
dolui.' Videte, quid se gavisus, quid doluisse dicat; facilius de pace
deliberabitis. 'Dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri
et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis at iam soluto supplicio
parricidii aut impendente laetandum est.' O Spartace! quem enim te potius
appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis videtur fuisse Catilina?
laetandum esse ausus es scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum
Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste
seduxit?
[23] Age,
hoc laetaris; videamus, quid moleste feras. 'A senatu iudicatum
hostem populi Romani Dolabellam eo, quod sicarium occiderit, et videri cariorem
populo Romano filium scurrae quam C. Caesarem, patriae parentem, ingemiscendum
est.' Quid ingemiscis hostem iudicatum Dolabellam? quid? te non
intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis
denique sumptis hostem iudicatum? Quid est autem, scelerate, quod gemas hostem
Dolabellam iudicatum a senatu? quem tu ordinem omnino esse nullum putas, sed
eam tibi causam belli gerendi proponis, ut senatum funditus deleas, reliqui
boni et locupletes omnes summum ordinem subsequantur. At scurrae filium
appellat. Quasi vero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus Treboni
pater. Is autem humilitatem despicere audet cuiusquam, qui ex Fadia sustulerit
liberos?
[24] [XI] 'Acerbissimum vero est te, A.Hirti, ornatum beneficiis
Caesaris et talem ab eo relictum, qualem ipse miraris,'—Equidem negare non
possum a Caesare Hirtium ornatum, sed illa ornamenta in virtute et industria
posita lucent. Tu vero, qui te ab eodem Caesare ornatum negare non potes, quid
esses, si tibi ille non tam multa tribuisset? ecquo te tua virtus provexisset,
ecquo genus vitae? In lustris, popinis, alea, vino tempus aetatis omne
consumpsisses, ut faciebas, cum in gremiis mimarum mentum mentemque deponeres.
'et te, o puer,'—Puerum appellat, quem non modo virum, sed etiam fortissimum
virum sensit et sentiet. Est istuc quidem nomen aetatis, sed ab eo minime
usurpandum, qui suam amentiam puero huic praebet ad gloriam.
[25] 'qui omnia nomini debes,'—Debet vero solvitque
praeclare. Si enim ille patriae parens, ut tu appellas (ego quid sentiam,
videro), cur non hic parens verior, a quo certe vitam habemus e tuis
facinerosissimis manibus ereptam? 'id agere ut iure damnatus sit
Dolabella,'—Turpem vero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis
contra crudelissimi gladiatoris amentiam! 'et ut venefica haec liberetur
obsidione,'—Veneficam audes appellare eum virum, qui tuis veneficiis remedia
invenit? quem ita obsides, nove Hannibal, aut si quis acutior imperator fuit,
ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare. Recesseris, undique omnes
insequentur; manseris, haerebis. Nimirum recte veneficam appellas, a quo tibi
praesentem pestem vides comparatam. 'ut quam potentissimus sit Cassius atque
Brutus.'
[26] Putes
Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios. Cur autem nolint
potentes esse non modo optimos et nobilissimos viros, sed secum etiam in rei
publicae defensione coniunctos? 'Nimirum eodem modo haec adspicitis, ut
priora.' Quae tandem? 'Castra Pompei senatum appellabatis.' [XII] An vero tua
castra potius senatum appellaremus? in quibus tu es videlicet consularis, cuius
totus consulatus est ex omni monimentorum memoria evulsus, duo praetores sine
causa diffisi se aliquid habituros (nos enim Caesaris beneficia defendimus),
praetorii Philadelphus Annius et innocens Gallius, aedilicii corycus laterum et
vocis meae, Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum, Trebellius, et
homo diruptos dirutusque Q.Coelius, columenque amicorum Antoni, Cotyla Varius,
quem Antonius deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a servis
publicis, septemvirales Lento, Nucula, tum deliciae atque amores populi Romani,
L. Antonius, tribuni primum duo designati, Tullus Hostilius, qui suo iure in
porta nomen inscripsit, qua, cum prodere imperatorem suum non potuisset,
reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui, fortis, ut aiunt, latro,
quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri balneatorem.
[27]
Secuntur alii tribunicii, T.Plancus in primis, qui si senatum dilexisset,
numquam curiam incendisset. Quo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, ex
qua excesserat legibus. Sed hoc ei commune cum pluribus sui simillimis;
illud tamen mirum, quod in hoc Planco proverbii loco dici solet, perire eum non
posse, nisi ei crura fracta essent. Fracta sunt, et vivit. Hoc tamen, ut alia
multa, Aquilae referatur acceptum. [XIII] Est etiam ibi Decius ab illis, ut
opinor, Muribus [Deciis], itaque Caesaris munera rosit; Deciorum quidem multo
intervallo per hunc praeclarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium
praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum
pl. videremus, quem civem numquam videramus?
[28] Est
quidem alter Saserna; sed omnes tamen tantam habent similitudinem inter se, ut
in eorum praenominibus errem. Nec vero Extitius, Philadelphi frater,
quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero,
invidisse videar Antonio. Est
etiam Asinius quidam, senator voluntarius lectus ipse a se. Apertam Curiam
vidit post Caesaris mortem, mutavit calceos, pater conscriptus repente factus
est. Non novi Sex.Albesium, sed tamen neminem tam maledicum offendi, qui
illum negaret dignum Antoni senatu. Arbitror me aliquos praeterisse; de iis
tamen, qui occurrebant, tacere non potui. Hoc igitur fretus senatu Pompeianum
senatum despicit, in quo decem fuimus consulares; qui si omnes viverent, bellum
omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset audacia.
[29] Sed quantum praesidii fuerit in ceteris, hinc
intellegi potest, quod ego unus relictus ex multis contudi et fregi
adiuvantibus vobis exultantis praedonis audaciam. [XIV] Quodsi non Fortuna
nobis modo eripuisset Ser. Sulpicium eiusque collegam ante, M.Marcellum,
(quos civis, quos viros!) si duos consules amicissimos patriae simul ex Italia
eiectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum, civem cum in ceteris
rebus, tum in salute mea singularem, si M. Bibulum, cuius est in rem publicam
semper merito laudata constantia, si L. Domitium, praestantissimum civem, si
Appium Claudium pari nobilitate et voluntate praeditum, si P. Scipionem,
clarissimum virum maiorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset,
certe iis consularibus non esset Pompeianus despiciendus senatus.
[30] Utrum
igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium an sectorem
Cn. Pompei vivere, Antonium? Qui vero praetorii! quorum princeps M. Cato
idemque omnium gentium virtute princeps. Quid reliquos clarissimos viros
commemorem? Nostis omnes. Magis vereor, ne longum me in enumerando quam ne
ingratum in praetereundo putetis. Qui aedilicii, qui tribunicii, qui
quaestorii! Quid multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit, ut magna
excusatione opus iis sit, qui in illa castra non venerunt. [XV] Nunc reliqua
attendite. 'Victum Ciceronem ducem habuistis.' Eo libentius 'ducem' audio, quod
certe ille dicit invitus; nam de 'victo' nihil laboro. Fatum enim meum est sine
re publica nec vinci posse nec vincere. 'Macedoniam munitis exercitibus.' Et
quidem fratri tuo, qui a vobis nihil degenerat, extorsimus. 'Africam
commisistis Varo bis capto.' Hic cum Gaio fratre putat se litigare. 'In Syriam
Cassium misistis.' Non igitur sentis huic causae orbem terrae patere, te extra
munitiones tuas, vestigium ubi imprimas, non habere?
[31] 'Cascam tribunatum gerere passi estis.' Quid ergo? ut
Marullum, ut Caesetium a re publica removeremus eum, per quem, ut neque hoc
idem posthac neque multa eius modi accidere possent, consecuti sumus?
'Vectigalia Iuliana Lupercis ademistis.' Lupercorum mentionem facere audet
neque illius diei memoriam perhorrescit, quo ausus est obrutus vino, unguentis
oblitus, nudus gementem populum Romanum ad servitutem cohortari? 'Veteranorum colonias deductas lege
senatus consulto sustulistis.' Nos sustulimus an contra legem comitiis
centuriatis latam sanximus? Vide, ne tu veteranos tamen eos, qui erant
perditi, perdideris in eumque locum deduxeris, ex quo ipsi iam sentiunt se
numquam exituros.
[32] 'Massiliensibus iure belli adempta reddituros vos
pollicemini.' Nihil disputo de iure belli (magis facilis disputatio est quam
necessaria); illud tamen animadvertite, patres conscripti, quam sit huic rei
publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam civitatem oderit, quam scit
huic rei publicae semper fuisse amicissimam. [XVI] 'Neminem Pompeianum, qui
vivat, teneri lege Hirtia dictitatis.' Quis, quaeso, iam legis Hirtiae
mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos, de quibus
lata est, paenitere. Omnino mea quidem sententia legem illam appellare fas non
est, et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare. 'Apuleiana pecunia
Brutum subornastis.' Quid? si omnibus suis copiis excellentem virum res publica
armasset, quem tandem bonum paeniteret? Nec enim sine pecunia exercitum alere
nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset.
[33]
'Securi percussos Petraeum et Menedenum, civitate donatos et hospites Caesaris,
laudastis.' Non laudavimus, quod ne audivimus quidem. Valde enim nobis
in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum
fuit. 'Theopompum nudum expulsum a Trebonio confugere Alexandriam neglexistis.'
Magnum crimen senatus! De Theopompo, summo homine, negleximus; qui ubi terrarum
sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? 'Ser.
Galbam eodem pugione succinctum in castris videtis.' Nihil tibi de Galba
respondeo, fortissimo et constantissimo civi; coram aderit, praesens tibi et
ipse et ille, quem insimulas, pugio respondebit. 'Milites aut meos aut
veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum, qui Caesarem occiderant, et
eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum
pericula impulistis.' Scilicet verba dedimus, decepimus: ignorabat legio
Martia, quarta, nesciebant veterani, quid ageretur; non illi senatus
auctoritatem, non libertatem populi sequebantur; Caesaris mortem ulcisci
volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum, beatum,
florentem esse cupiebant!
[34]
[XVII] O miser cum re, tum hoc ipso, quod non sentis, quam miser sis! Sed
maximum crimen audite. 'Denique quid non aut probastis aut fecistis, quod
faciat, si reviviscat,'—Quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis
exemplum. 'Cn. Pompeius ipse'—O nos turpes, siquidem Cn. Pompeium
imitati sumus! 'aut filius eius, si domi esse possit?' Poterit, mihi crede; nam
paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. 'Postremo negatis
pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuvero.' Alii istuc
negant; ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati
futuram puto. 'Quid? hoc placetne veteranis istis, quibus adhuc omnia integra
sunt?' Nihil vidi tam integrum, quam ut oppugnare imperatorem incipiant, quem
tanto studio consensuque ostenderint quam oderint.
[35]
'quamquam vos eos adsentationibus et venenatis muneribus venistis
depravatum.' Itane corrupti sunt, quibus persuasum sit foedissimum
hostem iustissimo bello persequi? 'At militibus inclusis opem fertis. Nihil
moror eos salvos esse et ire quo lubet, si tantum modo patiuntur perire eum,
qui meruit.' Quam benigne! denique usi liberalitate Antoni milites imperatorem
reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt; per quos si non stetisset,
non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam collegae parentasset.
[36] 'Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu
et legatos esse consularis quinque. Difficile est [credere] eos, qui me
praecipitem egerint aequissimas condiciones ferentem et tamen ex iis aliquid
remittere cogitantem, putare aliquid moderate aut humane esse facturos. Vix
etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum
facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus.' Parumne videtur omnium
facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? Nonne cernitis ex uno
fonte omnia scelera manare? Ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non
posse eos, qui hostem Dolabellam iudicaverint 'ob rectissimum facinus' (ita
enim videtur Antonio), sibi parcere idem sentienti.
[37] [XVIII] Quid huic facias, qui hoc litteris memoriaeque
mandarit, ita sibi convenisse cum Dolabella, ut ille Trebonium et, si posset,
etiam Brutum, Cassium discruciatos necaret ** eademque inhibiret supplicia
nobis? O conservandus civis cum tam pio iustoque foedere! Is etiam queritur
condiciones suas repudiatas, aequas quidem et verecundas, ut haberet Galliam
ultimam aptissimam ad bellum renovandum instruendumque provinciam, ut Alaudae in
tertia decuria iudicarent, id est ut perfugium scelerum esset tutum turpissimis
rei publicae sordibus, ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet consulatus
vestigium. Cavebat etiam L. Antonio, qui fuerat aequissimus agri privati et
publici decempedator Nucula et Lentone collega.
[38] 'Quam ob rem vos potius animadvertite, utrum sit
elegantius et partibus utilius, Treboni mortem persequi an Caesaris, et utrum
sit aequius, concurrere nos, quo facilius reviviscat Pompeianorum causa totiens
iugulata, an consentire, ne ludibrio simus inimicis,'—Si esset iugulata,
numquam exurgeret; quod tibi tuisque contingat. 'Utrum', inquit, 'elegantius.'
Atqui hoc bello de elegantia quaeritur! 'partibusque utilius'.
[39] Partes, furiose, dicuntur in foro, in curia. Bellum
contra patriam nefarium suscepisti, oppugnas Mutinam, circumsedes consulem
designatum, bellum contra te duo consules gerunt cumque iis pro praetore
Caesar, cuncta contra te Italia armata est. Istas tu partes potius quam a populo
Romano defectionem vocas? 'Treboni mortem an Caesaris persequi.' Treboni satis
persecuti sumus hoste iudicato Dolabella, Caesaris mors facillime defenditur
oblivione et silentio. Sed videte, quid moliatur. Cum mortem Caesaris
ulciscendam putat, mortem proponit non iis solum, qui illam rem gesserunt, sed
iis etiam, si qui non moleste tulerunt.
[40] [XIX] 'quibus, utri nostrum ceciderint, lucro futurum
est, quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis
duas acies lanista Cicerone dimicantis, qui usque eo felix est, ut isdem
ornamentis deceperit vos, quibus deceptum Caesarem gloriatus est.' Pergit in me
maledicta, quasi vero ei pulcherrime priora processerint; quem ego inustum
verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiternae. Ego lanista?
Et quidem non insipiens; deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere.
'Utri ceciderint', scribit, 'lucro nobis futurum.'
[41] O praeclarum lucrum, quo te victore (quod di omen
avertant!) beata mors eorum futura sit, qui e vita excesserint sine tormentis. A me 'deceptos' ait 'isdem
ornamentis' Hirtium et Caesarem. Quod, quaeso, adhuc a me est tributum Hirtio
ornamentum? Nam Caesari plura et maiora debentur. Deceptum autem a me
Caesarem dicere audes? Tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus; cuius,
homo ingratissime, flaminium cur reliquisti? Sed iam videte magni et clari viri
admirabilem gravitatem atque constantiam.
[42] 'Mihi quidem constat nec meam contumeliam nec meorum
ferre nec deserere partis, quas Pompeius odivit, nec veteranos sedibus suis
moveri pati nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem, quam dedi
Dolabellae,'—Omitto alia; 'fidem Dolabellae', sanctissimi viri, deserere homo
pius non potest. Quam fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae
partitionis, vastandarum diripiendarumque provinciarum? Nam quid erat aliud,
quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide
sanciretur?
[43] 'nec Lepidi societatem violare, piissimi
hominis,'—Tibi cum Lepido societas aut cum ullo non dicam bono civi, sicut ille
est, sed homine sano? Id agis,
ut Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. Nihil agis (quamquam
adfirmare de altero difficile est), de Lepido praesertim, quem ego metuam
numquam, bene sperabo, dum licebit. Revocare te a furore Lepidus voluit, non
adiutor esse dementiae. Tu porro ne pios quidem, sed 'piissimos' quaeris et,
quod verbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam divinam
pietatem novum inducis.
[44] 'nec
Plancum prodere, participem consiliorum.' Plancum participem? cuius memorabilis
ac divina virtus lucem adfert rei publicae (nisi forte eum subsidio tibi venire
arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu [peditatu] Gallorum),
quique, nisi ante eius adventum rei publicae poenas dederis, ille huius belli
feret principatum. Quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae
sunt, tamen extrema sunt gratiora.
[45] [XX] Sed iam se colligit et ad extremum incipit philosophari. 'Si
me rectis sensibus euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter.
Sin autem me aliud fatum manet, praecipio gaudia suppliciorum vestrorum.
Namque, si victi Pompeiani tam insolentes sunt, victores quales futuri sint,
vos potius experiemini.' Praecipias licet gaudia; non enim tibi cum Pompeianis,
sed cum universa re publica bellum est. Omnes te di, homines, summi, medii,
infimi, cives, peregrini, viri, mulieres, liberi, servi oderunt. Sensimus hoc
nuper falso nuntio, vero propediem sentiemus. Quae si tecum ipse recolueris,
aequiore animo et maiore consolatione moriere.
[46] 'Denique summa iudicii mei spectat huc, ut meorum
iniurias ferre possim, si aut oblivisci velint ipsi fecisse aut ulcisci parati
sint una nobiscum Caesaris mortem.' Hac Antoni sententia cognita dubitaturumne
A.Hirtium aut C. Pansam consules putatis, quin ad Antonium transeant, Brutum
obsideant, Mutinam expugnare cupiant? Quid de Pansa et Hirtio loquor? Caesar,
singulari pietate adulescens, poteritne se tenere, quin D. Bruti sanguine
poenas patrias persequatur? Itaque
fecerunt, ut his litteris lectis ad munitiones propius accederent. Quo
maior adulescens Caesar maioreque deorum immortalium beneficio rei publicae
natus est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus umquam est et
intellegit maximam pietatem conservatione patriae contineri.
[47] Quodsi partium certamen esset, quarum omnino nomen
extinctum est, Antoniusne potius et Ventidius partes Caesaris defenderent quam
primum Caesar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa
et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris tum, cum illae vere partes
vocabantur? Hae vero quae sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi
Romani libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bonorum,
urbis Italiaeque partitio? [XXI] Veniamus aliquando ad clausulam. 'Legatos
venire non credo.' Bene me novit ** quod venias, proposito praesertim exemplo
Dolabellae. Sanctiore erunt, credo, iure legati quam duo consules, contra quos
arma fert, quam Caesar, cuius patris flamen est, quam consul designatus, quem
oppugnat, quam Mutina, quam obsidet, quam patria, cui igni ferroque minitatur.
[48] 'Cum venerint, quae postulant cognoscam.' Quin tu abis
in malam pestem malumque cruciatum! Ad te quisquam veniat nisi Ventidi similis?
Oriens incendium qui restinguerent, summos viros misimus; repudiasti; nunc in
tantam flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum tibi reliquum non modo ad
pacem, sed ne ad deditionem quidem feceris? Hanc ego epistulam, patres
conscripti, non quo illum dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus
ipsius omnia patefacta eius parricidia videretis.
[49] Cum
hoc pacem M. Lepidus, vir ornatissimus omnibus et virtutis et fortunae bonis,
si haec legeret, suaderet, denique aut vellet aut fieri posse
arbitraretur? 'Prius undis flamma', ut ait poeta nescio quis, prius denique
omnia, quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in
gratiam. Monstra quaedam ista et portenta sunt [prodigia] rei publicae. Moveri
sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras demigrare,
unde Antoniorum 'nec facta nec nomen audiat', quam illos Caesaris virtute
eiectos, Bruti retentos intra haec moenia videre. Optatissimum est
vincere; secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non
ferendum putare. Quod reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium,
maximam turpitudinem suscipere vitae cupiditate.
[50] Quae cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi,
viri clarissimi, Servilio adsentior et hoc amplius censeo, 'Magnum Pompeium,
Gnaei filium, pro patris maiorumque suorum animo studioque in rem publicam
suaque pristina virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque, quos
secum haberet, operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem
senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam
rem fore.' Hoc vel coniungi cum hoc senatus consulto licet vel seiungi potest
separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius collaudatus esse
videatur.
|