IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVARTA DECIMA
[1] [I] Si, ut ex litteris, quae recitatae sunt,
patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque cognovi,
sic id, quod et omnes maxime optamus et ex ea victoria, quae parta est,
consecutum arbitramur, D. Brutum egressum iam Mutina esse cognovissem, propter
cuius periculum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum
vestitum sine ulla dubitatione censerem. Ante vero quam sit ea res, quam
avidissime civitas exspectat, allata, laetitia frui satis est maximae
praeclarissimaeque pugnae; reditum ad vestitum confectae victoriae reservate.
Confectio autem huius belli est D. Bruti salus.
[2] Quae autem est ista sententia, ut in hodiernum diem
vestitus mutetur, deinde cras sagati prodeamus? Nos vero cum semel ad eum, quem
cupimus optamusque, vestitum redierimus, id agamus, ut eum in perpetuum
retineamus. Nam hoc quidem cum turpe est, tum ne dis quidem immortalibus
gratum, ab eorum aris, ad quas togati adierimus, ad saga sumenda discedere.
[3] Atque animadverto , patres conscripti, quosdam huic
favere sententiae; quorum ea mens idque consilium est, ut, cum videant
gloriosissimum illum D. Bruto futurum diem, quo die propter eius salutem
redierimus ad vestitum, hunc ei fructum eripere cupiant, ne memoriae
posteritatique prodatur propter unius civis periculum populum Romanum ad saga
isse, propter eiusdem salutem redisse ad togas. Tollite hanc; nullam tam pravae
sententiae causam reperietis. Vos vero, patres conscripti, conservate
auctoritatem vestram, manete in sententia, tenete vestra memoria, quod saepe ostendistis,
huius totius belli in unius viri fortissimi et maximi vita positum esse
discrimen.
[II][4] Ad D. Brutum liberandum legati missi
principes civitatis, qui illi hosti ac parricidae denuntiarent, ut a Mutina
discederet; eiusdem D. Bruti conservandi gratia consul sortitu ad bellum
profectus A. Hirtius, cuius inbecillitatem valetudinis animi virtus et spes
victoriae confirmavit; Caesar cum exercitu per se comparato, cum prius pestibus
rem publicam liberasset, ne quid postea sceleris oriretur, profectus est ad
eundem Brutum liberandum vicitque dolorem aliquem domesticum patriae caritate.
[5] Quid C. Pansa egit aliud dilectibus habendis, pecuniis
comparandis, senatus consultis faciendis gravissimis in Antonium, nobis
cohortandis, populo Romano ad causam libertatis vocando, nisi ut D. Brutus
liberaretur? A quo populus Romanus frequens ita salutem D. Bruti una voce
depoposcit, ut eam non solum commodis suis, sed etiam necessitati victus
anteferret. Quod sperare nos quidem debemus, patres conscripti, aut inibi esse
aut iam esse confectum; sed spei fructum rei convenit et evento reservari, ne
aut deorum inmortalium beneficium festinatione praeripuisse aut vim fortunae
stultitia contempsisse videamur.
[6] Sed quoniam significatio vestra satis declarat, quid
hac de re sentiatis, ad litteras veniam, quae sunt a consulibus et a
propraetore missae, si pauca ante, quae ad ipsas litteras pertineant, dixero. [III]
Imbuti gladii sunt, patres conscripti, legionum exercituumque nostrorum vel
madefacti potius duobus duorum consulum, tertio Caesaris proelio. Si hostium
fuit ille sanguis, summa militum pietas, nefarium scelus, si civium. Quousque
igitur is, qui omnes hostes scelere superavit, nomine hostis carebit? nisi
mucrones etiam nostrorum militum tremere vultis dubitantis, utrum in cive an in
hoste figantur.
[7]
Supplicationem decernitis, hostem non appellatis. Gratae vero nostrae dis
immortalibus gratulationes erunt, gratae victimae, cum interfecta sit civium
multitudo! 'De improbis', inquit 'et audacibus.' Nam sic eos appellat
clarissimus vir; quae sunt urbanarum maledicta litium, non inustae belli
internecivi notae. Testamenta, credo, subiciunt aut eiciunt vicinos aut
adulescentulos circumscribunt; his enim vitiis adfectos et talibus malos aut
audaces appellare consuetudo solet.
[8] Bellum
inexpiabile infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeterrimus, gerit
idem bellum cum senatu populoque Romano, omnibus (quamquam ruit ipse suis
cladibus) pestem, vastitatem, cruciatum, tormenta denuntiat, Dolabellae ferum
et inmane facinus, quod nulla barbaria posset agnoscere, id suo consilio factum
esse testatur; quaeque esset facturus in hac urbe, nisi eum hic ipse Iuppiter
ab hoc templo atque moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate,
quos optimos viros honestissimosque homines maxime cum auctoritate huius
ordinis populique Romani dignitate coniunctos crudelissimis exemplis interemit
propudium illud et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum vel, si
etiam di oderunt, quos oportet, deorum.
[9]
Refugit animus, patres conscripti, eaque dicere reformidat, quae L. Antonius in
Parmensium liberis et coniugibus effecerit. Quas enim turpitudines Antonii
libenter cum dedecore subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse.
Sed vis calamitosa est quam illis obtulerunt, libido flagitiosa, qua Antoniorum
oblita est vita. Est igitur quisquam, qui hostis appellare non audeat,
quorum scelere crudelitatem Carthaginiensium victam esse fateatur? [IV]
Qua enim in urbe tam inmanis Hannibal capta quam in Parma surrepta Antonius?
nisi forte huius coloniae et ceterarum, in quas eodem est animo, non est hostis
putandus.
[10] Si vero coloniarum et municipiorum sine ulla dubitatione
hostis est, quid tandem huius censetis urbis, quam ille ad explendas egestates
latrocinii sui concupivit, quam iam peritus metator et callidus decempeda sua
Saxa diviserat? Recordamini, per deos immortales! patres conscripti, quid hoc
biduo timuerimus a domesticis hostibus rumoribus improbissimis dissipatis. Quis
liberos, quis coniugem aspicere poterat sine fletu, quis domum, quis tecta,
quis larem familiarem? Aut
foedissimam mortem omnes aut miserabilem fugam cogitabant. Haec a quibus
timebantur, eos hostes appellare dubitamus? Gravius si quis attulerit nomen,
libenter adsentiar; hoc vulgari contentus vix sum, leviore non utar.
[11]
Itaque, cum supplicationes iustissimas ex iis litteris, quae recitatae sunt,
decernere debeamus Serviliusque decreverit, augebo omnino numerum dierum,
praesertim cum non uni, sed tribus ducibus sint decernendae; sed hoc primum
faciam, ut imperatores appellem eos, quorum virtute, consilio, felicitate
maximis periculis servitutis atque interitus liberati sumus. Etenim cui viginti
his annis supplicatio decreta est, ut non imperator appellaretur aut minimis
rebus gestis aut plerumque nullis? Quam ob rem aut supplicatio ab eo, qui ante
dixit, decernenda non fuit aut usitatus honos pervulgatusque tribuendus iis, quibus
etiam novi singularesque debentur.
[V][12]
An, si quis Hispanorum aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset,
illum hac consuetudine, quae increbuit, imperatorem appellaret senatus; tot
legionibus caesis, tanta multitudine hostium interfecta (hostium dico;
ita, inquam, hostium, quamvis hoc isti hostes domestici nolint) clarissimis
ducibus supplicationum honorem tribuemus, imperatorium nomen adimemus? Quanto
enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum ingredi debent illi ipsi
huius urbis liberatores, cum hesterno die propter eorum res gestas me ovantem
et prope triumphantem populus Romanus in Capitolium domo tulerit, domum inde
reduxerit?
[13] Is
enim demum est mea quidem sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re
publica meritis testimonium a consensu civitatis datur. Nam sive in
communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uni
gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitari potest.
'Tu igitur ipse de te?' dixerit quispiam. Equidem invitus, sed iniuriae dolor
facit me praeter consuetudinem gloriosum. Nonne satis est ab hominibus virtutis
ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos, qui omnes suas curas
in rei publicae salute defigunt, impetus crimen invidia quaeretur?
[14]
Scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me Parilibus, qui dies
hodie est, cum fascibus descensurum. In aliquem credo hoc gladiatorem
aut latronem aut Catilinam esse conlatum, non in eum, qui, ne quid tale in re
publica fieri posset, effecerit. An ut ego, qui Catilinam haec molientem sustulerim, everterim,
adflixerim, ipse existerem repente Catilina? Quibus auspiciis istos
fascis augur acciperem, quatenus haberem, cui traderem? Quemquamne fuisse tam
sceleratum, qui hoc fingeret, tam furiosum, qui crederet? Unde igitur ista
suspicio vel potius unde iste sermo?
[VI][15] Cum, ut scitis, hoc triduo vel quadriduo tristis
a Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii cives unum se in
locum ad illam curiam furiis potius suis quam rei publicae infelicem
congregabant. Ibi cum consilia inirent de caede nostra partirenturque inter se,
qui Capitolium, qui rostra, qui urbis portas occuparent, ad me concursum
futurum civitatis putabant. Quod ut cum invidia mea fieret et cum vitae etiam
periculo, famam istam fascium dissipaverunt, fascis ipsi ad me delaturi
fuerunt. Quod cum esset quasi mea voluntate factum, tum in me impetus
conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur, ex quo caedes esset vestrum
omnium consecuta. Quae res
patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius huius sceleris fons
aperietur.
[16] Itaque P. Apuleius, tribunus pl., meorum omnium
consiliorum periculorumque iam inde a consulatu meo testis, conscius, adiutor,
dolorem ferre non potuit doloris mei; contionem habuit maximam populo Romano
unum atque idem sentiente. In qua contione cum me pro summa nostra coniunctione
et familiaritate liberare suspicione fascium vellet, una voce cuncta contio
declaravit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime cogitatum. Post
hanc habitam contionem duabus tribusve horis optatissimi nuntii et litterae
venerunt, ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit, sed etiam
celeberrima populi Romani gratulatione auxerit.
[17] Haec interposui, patres conscripti, non tam ut pro me
dixerim (male enim mecum ageretur, si parum vobis essem sine defensione
purgatus), quam ut quosdam nimis ieiuno animo et angusto monerem, id quod
semper ipse fecissem, uti excellentium civium virtutem imitatione dignam, non
invidia putarent. Magnus est
in re publica campus, ut sapienter dicere Crassus solebat, multis apertus
cursus ad laudem. [VII] Utinam quidem illi principes viverent,
qui me post meum consulatum, cum iis ipse cederem, principem non inviti
videbant! Hoc vero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium
quo me dolore affici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino
curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque
suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe, tum timore moderari?
[18] Quod si quis de contentione principatus laborat, quae
nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim
cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. Tu, si ego de re
publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties aut, si ad me
bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? Nollem primum rei
publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. Sed si principatus ageretur, quem
numquam expetivi, quid tandem mihi esset optatius? Ego enim malis sententiis
vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter.
[19] Haec populum Romanum videre, animadvertere, iudicare
quidam moleste ferunt. Poteratne fieri, ut non proinde homines dequoque,
ut quisque mereretur, iudicarent? Ut enim de universo senatu populus Romanus
verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut
fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum et maxime, qui hoc loco sententias
dicimus, sciscitantur omnes, avent audire, quid quisque senserit; ita de
quoque, ut quemque meritum arbitrantur, existimant. Memoria tenent me ante diem
XIII Kalendas Ianuarias principem revocandae libertatis fuisse, me ex Kalendis
Ianuariis ad hanc horam invigilasse rei publicae,
[20] meam domum measque auris dies noctesque omnium
praeceptis monitisque patuisse, meis litteris, meis nuntiis, meis
cohortationibus omnes, qui ubique essent, ad patriae praesidium excitatos, meis
sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium, semper illum
hostem, semper hoc bellum, ut ego, qui omni tempore verae pacis auctor fuissem,
huic essem nomini pestiferae pacis inimicus.
[21] Idem
P. Ventidium, cum alii praetorem [Volusenum], ego semper hostem. Has in
sententias meas si consules discessionem facere voluissent, omnibus istis
latronibus auctoritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidissent. [VIII]
Sed, quod tum non licuit, patres conscripti, id hoc tempore non solum licet,
verum etiam necesse est, eos, qui re sunt hostes, verbis notari, sententiis
nostris hostes iudicari.
[22] Antea
cum hostem ac bellum nominassem, semel et saepius sententiam meam de numero
sententiarum sustulerunt, quod in hac causa iam fieri non potest. Ex litteris
enim C. Pansae A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore de honore dis
immortalibus habendo sententias dicimus. Supplicationem modo qui decrevit, idem
imprudens hostes iudicavit; numquam enim in civilis bello supplicatio decreta
est. Decretam dico; ne victoris quidem litteris postulata est.
[23]
Civile bellum consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis, quos voluit,
expulit, quos potuit, occidit; supplicationis mentio nulla. Grave bellum
Octavianum insecutum est; supplicatio [Cinnae} nulla victori. Cinnae victoriam
imperator ultus est Sulla; nulla supplicatio decreta a senatu. Ad te ipsum, P.
Servili, num misit ullas collega litteras de illa calamitosissima pugna
Pharsalia, num te de supplicatione voluit referre? Profecto noluit. At misit
postea de Alexandria, de Pharnace; Pharsaliae vero pugnae ne triumphum quidem
egit. Eos enim cives pugna illa sustulerat, quibus non modo vivis, sed etiam
victoribus incolumis et florens civitas esse posset.
[24] Quod
idem contigerat superioribus bellis civilibus. Nam mihi consuli supplicatio
nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conservationem civium novo
et inaudito genere decreta est. Quam ob rem aut supplicatio re publica
pulcherrime gesta postulantibus nostris imperatoribus deneganda est, quod
praeter Gabinium contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostes eos, de
quibus decernitis, iudicetis necesse est. [IX] Quod ergo ille re,
id ego etiam verbo, cum imperatores eos appello; hoc ipso nomine et eos, qui
iam devicti sunt, et eos, qui supersunt, hostes iudico, cum victores appello
imperatores.
[25] Quo
modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris nomen amplissimi, quo
Hirtium? Est ille quidem consul, sed alterum nomen beneficii populi
Romani est, alterum virtutis atque victoriae. Quid? Caesarem, deorum beneficio
rei publicae procreatum dubitemne appellare imperatorem? qui primus Antoni
inmanem et foedam crudelitatem non solum a iugulis nostris, sed etiam a membris
et visceribus avertit. Unius autem diei quot et quantae virtutes, di
immortales, fuerunt!
[26] Princeps enim omnium Pansa proelii faciendi et cum
Antonio confligendi fuit, dignus imperator legione Martia, digna legio
imperatore. Cuius si acerrimum impetum cohibere Pansa potuisset, uno proelio
confecta res esset. Sed cum libertatis avida legio effrenatius in aciem hostium
inrupisset ipseque in primis Pansa pugnaret, duobus periculosis vulneribus
acceptis sublatus e proelio rei publicae vitam reservavit. Ego vero hunc non
solum imperatorem, sed etiam clarissimum imperatorem iudico, qui cum aut morte
aut victoria se satis facturum rei publicae spopondisset, alterum fecit,
alterius di immortales omen avertant!
[X] [27] Quid dicam de Hirtio? qui re audita e
castris duas legiones eduxit incredibili studio atque virtute, quartam illam,
quae relicto Antonio se olim cum Martia legione coniunxit, et septimam, quae
constituta ex veteranis docuit hoc proelio militibus iis, qui Caesaris
beneficia servassent, senatus populique Romani carum nomen esse. His viginti
cohortibus nullo equitatu Hirtius ipse aquilam quartae legionis cum inferret,
qua nullius pulchriorem speciem imperatoris accepimus, cum tribus Antoni
legionibus equitatuque conflixit hostesque nefarios huic Iovis Optimi Maximi
ceterisque deorum immortalium templis, urbis tectis, libertati populi Romani,
nostrae vitae sanguinique imminentes prostravit, fudit, occidit, ut cum admodum
paucis nocte tectus, metu perterritus princeps latronum duxque fugerit. O solem
ipsum beatissimum, qui antequam se abderet, stratis cadaveribus parricidarum
cum paucis fugientem vidit Antonium!
[28] An vero quisquam dubitabit appellare Caesarem
imperatorem? Aetas eius certe ab hac sententia neminem deterrebit, quandoquidem
virtute superavit aetatem. Ac mihi semper eo maiora beneficia C. Caesaris visa
sunt, quo minus erant ab aetate illa postulanda; cui cum imperium dabamus,
eodem tempore etiam spem eius nominis deferebamus; quod cum est consecutus,
auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit. Hic ergo adulescens
maximi animi, ut verissime scribit Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus
tutatus est secundumque proelium fecit. Ita trium imperatorum virtute,
consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica est conservata.
[XI] [29] Decerno igitur eorum trium nomine
quinquaginta dierum supplicationes; causas, ut honorificentissimis verbis
consequi potuero, complectar ipsa sententia. Est autem fidei pietatisque
nostrae declarare fortissimis militibus, quam memores simus quamque grati. Quam
ob rem promissa nostra atque ea, quae legionibus bello confecto tributuros nos
spopondimus, hodierno senatus consulto renovanda censeo; aequum est enim
militum, talium praesertim, honorem coniungi.
[30] Atque utinam, patres conscripti, [civibus] omnibus solvere
nobis praemia liceret! quamquam nos ea, quae promisimus, studiose cumulata
reddemus. Sed id quidem restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides
praestabitur: quam quoniam difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos
numquam oportebit consilii sui paenitere. Sed facile est bene agere cum iis, a
quibus etiam tacentibus flagitari videmur; illud admirabilius et maius
maximeque proprium senatus sapientis est, grata eorum virtutem memoria
prosequi, qui pro patria vitam profuderunt.
[31] Quorum de honore utinam mihi plura in mentem venirent!
Duo certe non praeteribo, quae maxime occurrunt, quorum alterum pertinet ad
virorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad leniendum maerorem et
luctum proximorum. [XII] Placet igitur mihi, patres conscripti, legionis
Martiae militibus et eis, qui una pugnantes occiderint, monumentum fieri quam
amplissimum. Magna atque incredibilia sunt in rem publicam huius merita
legionis. Haec se prima latrocinio abrupit Antoni, haec tenuit Albam, haec se
ad Caesarem contulit, hanc imitata quarta legio parem virtutis gloriam
consecuta est. Quarta victrix desiderat neminem; ex Martia non nulli in ipsa
victoria conciderunt. O fortunata mors, quae naturae debita pro patria est
potissimum reddita!
[32] Vos vero patriae natos iudico, quorum etiam nomen a
Marte est, ut idem deus urbem hanc gentibus, vos huic urbi genuisse videatur.
In fuga foeda mors est, in victoria gloriosa. Etenim Mars ipse ex acie
fortissimum quemque pignerari solet. Illi igitur impii, quos cecidistis, etiam
ad inferos poenas parricidii luent, vos vero, qui extremum spiritum in victoria
effudistis, piorum estis sedem et locum consecuti. Brevis a natura vita vobis
data est, at memoria bene redditae vitae sempiterna. Quae si non esset longior
quam haec vita, quis esset tam amens, qui maximis laboribus et periculis ad
summam laudem gloriamque contenderet?
[33] Actum igitur praeclare vobiscum, fortissimi, dum
vixistis, nunc vero etiam sanctissimi milites, quod vestra virtus neque
oblivione eorum, qui nunc sunt, nec reticentia posterorum sepulta esse poterit,
cum vobis inmortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus
exstruxerit. Multi saepe exercitus Punicis, Gallicis, Italicis bellis clari et
magni fuerunt, nec tamen ullis tale genus honoris tributum est. Atque utinam
maiora possemus, quandoquidem a vobis maxima accepimus! Vos ab urbe furentem
Antonium avertistis, vos redire molientem reppulistis. Erit igitur exstructa
moles opere magnifico incisaeque litterae divinae virtutis testes sempiternae,
numquam de vobis eorum, qui aut videbunt vestrum monumentum aut audient,
gratissimus sermo conticescet. Ita pro mortali condicione vitae inmortalitatem
estis consecuti.
[XIII][34] Sed quoniam, patres conscripti, gloriae
munus optimis et fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur
eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio, parentibus, quod
tanta rei publicae praesidia genuerunt, liberis, quod habebunt domestica exempla
virtutis, coniugibus, quod iis viris carebunt, quos laudare quam lugere
praestabit, fratribus, quod in se ut corporum, sic virtutis similitudinem esse
confident. Atque utinam his omnibus abstergere fletum sententiis nostris
consultisque possemus vel aliqua talis iis adhiberi publice posset oratio, qua
deponerent maerorem atque luctum gauderentque potius, cum multa et varia
impenderent hominibus genera mortis, id genus, quod esset pulcherrimum suis
obtigisse eosque nec inhumatos esse nec desertos, quod tamen ipsum pro patria
non miserandum putatur, nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed
contectos publicis operibus atque muneribus eaque extructione, quae sit ad
memoriam aeternitatis ara Virtutis.
[35] Quam ob rem maximum quidem solacium erit propinquorum
eodem monumento declarari et virtutem suorum et populi Romani pietatem et
senatus fidem et crudelissimi memoriam belli; in quo nisi tanta militum virtus
exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. Atque etiam censeo,
patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica reciperata
tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda;
qui autem ex iis, quibus illa promissa sunt, pro patria occiderunt, eorum
parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo.
[XIV][36] Sed ut aliquando sententiam complectar,
ita censeo: 'cum C. Pansa consul, imperator, initium cum hostibus confligendi
fecerit, quo proelio legio Martia admirabili incredibilique virtute libertatem
populi Romani defenderit, quod idem legiones tironum fecerint, ipseque C. Pansa
consul, imperator, cum inter media hostium tela versaretur, vulnera acceperit,
cumque A. Hirtius consul, imperator, proelio audito, re cognita, fortissimo
praestantissimoque animo exercitum castris eduxerit impetumque in M. Antonium
exercitumque hostium fecerit eiusque copias occidione occiderit suo exercitu
ita incolumi, ut ne unum quidem militem desiderarit,
[37] cumque C. Caesar pro praetore, imperator, consilio
diligentiaque sua castra feliciter defenderit copiasque hostium, quae ad castra
accesserant, profligarit, occiderit: ob eas res senatum existimare et iudicare
eorum trium imperatorum virtute, imperio, consilio, gravitate, constantia, magnitudine
animi, felicitate populum Romanum foedissima crudelissimaque servitute
liberatum; cumque rem publicam, urbem, templa deorum immortalium, bona
fortunasque omnium liberosque conservarint dimicatione et periculo vitae suae,
uti ob eas res bene, fortiter feliciterque gestas C. Pansa A. Hirtius consules,
imperatores, alter ambove, aut, si aberunt, M. Cornutus, praetor urbanus,
supplicationes per dies quinquaginta ad omnia pulvinaria constituat;
[38] cumque virtus legionum digna clarissimis imperatoribus
extiterit, senatum, quae sit antea pollicitus legionibus exercitibusque
nostris, ea summo studio re publica recuperata persoluturum; cumque legio
Martia princeps cum hostibus conflixerit atque ita cum maiore numero hostium
contenderit, ut, cum plurimos caederent, caderent non nulli, cumque sine
ulla retractatione pro patria vitam profuderint; cumque simili virtute
reliquarum legionum milites pro salute et libertate populi Romani mortem
oppetiverint: senatui placere, ut C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores,
alter ambove, si eis videatur, iis qui sanguinem pro vita, libertate, fortunis
populi Romani, pro urbe, templis deorum immortalium profudissent, monumentum
quam amplissimum locandum faciendumque curent quaestoresque urb. ad eam
rem pecuniam dare, attribuere, solvere iubeant, ut exstet ad memoriam
posteritatis sempiternam scelus crudelissimorum hostium militumque divina
virtus, utique, quae praemia senatus militibus ante constituit, ea solvantur
eorum, qui hoc bello pro patria occiderunt, parentibus, liberis, coniugibus,
fratribus, iisque tribuantur, quae militibus ipsis tribui oporteret, si vivi
vicissent, qui morte vicerunt.
|