Post reditum
ad Quirites oratio
Textus
[1] Quod precatus a
Iove Optimo Maximo ceterisque dis immortalibus sum, Quirites, eo tempore, cum
me fortunasque meas pro vestra incolumitate, otio concordiaque devovi, ut, si
meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem, sempiternam poenam
sustinerem mea voluntate susceptam, sin et ea, quae ante gesseram, conservandae
civitatis causa gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis gratia
suscepissem, ut, quod odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in
omnes bonos conceptum iam diu continerent, id in me uno potius quam in optimo
quoque et universa civitate defigerent,—hoc si animo in vos liberosque vestros
fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos Italiamque universam memoria
mei misericordiaque <ac> desiderium teneret, eius devotionis me esse
convictum iudicio deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae,
confessione inimicorum, beneficio divino immortalique vestro maxime laetor.
[2] Qua re, etsi nihil
est homini magis optandum quam prospera, aequabilis perpetuaque fortuna secundo
vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla et placata omnia
fuissent, incredibili quadam et paene divina, qua nunc vestro beneficio fruor,
laetitiae voluptate caruissem. quid dulcius hominum generi ab natura datum est
quam sui cuique liberi? mihi vero et propter indulgentiam meam et propter
excellens eorum ingenium vita sunt mea cariores. tamen non tantae voluptati
erant suscepti, quantae nunc sunt restituti.
[3] Nihil cuiquam fuit
umquam iucundius quam mihi meus frater; non tam id sentiebam, cum fruebar, quam
tum, cum carebam, et postea quam vos me illi et mihi eum reddidistis. res
familiaris sua quemque delectat; reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi
nunc voluptatis adferunt, quam tum incolumes adferebant. amicitiae,
consuetudines, vicinitates, clientelae, ludi denique et dies festi quid
haberent voluptatis, carendo magis intellexi quam fruendo.
[4] Iam vero honos,
dignitas, locus, ordo, beneficia vestra quamquam mihi semper clarissima visa
sunt, tamen ea nunc renovata inlustriora videntur, quam si obscurata non
essent. ipsa autem patria, di immortales, dici vix potest, quid caritatis, quid
voluptatis habeat; quae species Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma
regionum, qui agri, quae fruges, quae pulchritudo urbis, quae humanitas civium,
quae rei publicae dignitas, quae vestra maiestas! quibus ego omnibus antea
rebus sic fruebar, ut nemo magis. sed tamquam bona valetudo iucundior est iis,
qui e gravi morbo recreati sunt, quam qui numquam aegro corpore fuerunt, sic
haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta delectant.
[5] Quorsum igitur
haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia
fuisse neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram
magnitudinem multitudinemque beneficiorum, quam in me fratremque meum et
liberos nostros contulistis, non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare
aut consequi possit. a parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus,
a vobis natus sum consularis. illi mihi fratrem incognitum, qualis futurus
esset, dederunt, vos spectatum et ineredibili pietate cognitum reddidistis. rem
publicam illis accepi temporibus eam, quae paene amissa est; a vobis eam
reciperavi, quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt. di
immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis. multa praeterea a dis
immortalibus optata consecuti sumus; nisi vestra voluntas fuisset, omnibus
divinis muneribus careremus. vestros denique honores, quos eramus gradatim
singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut, quantum antea
parentibus, quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc
tempore universum cuncto populo Romano debeamus.
[6] Nam cum in ipso
beneficio vestro tanta magnitudo est, ut eam complecti oratione non possim, tum
in studiis vestris tanta animorum declarata est voluntas, ut non solum
calamitatem mihi detraxisse, sed etiam dignitatem auxisse videamini. non enim
pro meo reditu, ut pro P. Popili, nobilissimi hominis, adulescentes filii et
multi praeterea cognati atque adfines deprecati sunt, non, ut pro Q. Metello,
clarissimo viro, iam spectata aetate filius, non L. Diadematus consularis,
summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non eorum liberi, non Q.
Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non sororum filii, Luculli,
Servilii, Scipiones; permulti enim tum Metelli aut Metellarum liberi pro Q.
Metelli reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt. quod si ipsius summa
dignitas maximaeque res gestae non satis valerent, tamen filii pietas, propinquorum
preces, adulescentium squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum movere
potuerunt.
[7] Nam C. Mari, qui
post illos veteres clarissimos consulares hac vestra patrumque memoria tertius
ante me consularis subiit indignissimam fortunam praestantissima sua gloria,
dissimilis fuit ratio; non enim ille deprecatione rediit, sed in discessu
civium exercitu se armisque revocavit. at me nudum a propinquis, nulla
cognatione munitum, nullo armorum ac tumultus metu, C. Pisonis, generi mei, divina
quaedam et inaudita auctoritas atque virtus fratrisque miserrimi atque optimi
cotidianae lacrimae sordesque lugubres a vobis deprecatae sunt.
[8] Frater erat unus,
qui suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei
memoriamque renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non
reddidissetis, eandem subire fortunam. tanto in me amore exstitit, ut negaret
fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. pro
me praesente senatus hominumque praeterea viginti milia vestem mutaverunt, pro
eodem absente unius squalorem sordesque vidistis. unus hic, <qui> quidem
in foro posset esse, mihi pietate filius inventus est, beneficio parens, amore
idem, qui semper fuit, frater. nam coniugis miserae squalor et luctus atque
optimae filiae maeror adsiduus filiique parvi desiderium mei lacrimaeque
pueriles aut itineribus necessariis aut magnam partem tectis ac tenebris
continebantur. qua re hoc maius est vestrum in nos promeritum, quod non
multitudini propinquorum, sed nobismet ipsis nos reddidistis.
[9] Sed quem ad modum
propinqui, quos ego parare non potui, mihi ad deprecandam calamitatem meam non
fuerunt, sic illud, quod mea virtus praestare debuit, adiutores, auctores
hortatoresque ad me restituendum ita multi fuerunt, ut longe superiores omnes
hac dignitate copiaque superarem. numquam de P. Popilio, clarissimo ac
fortissimo viro, numquam de Q. Metello, nobilissimo et constantissimo cive,
numquam de C. Mario, custode civitatis atque imperii vestri, in senatu mentio
facta est.
[10] Tribuniciis
superiores illi rogationibus nulla auctoritate senatus sunt restituti, Marius
vero non modo non a senatu, sed etiam oppresso senatu est restitutus, nec rerum
gestarum memoria in reditu C. Mari, sed exercitus atque arma valuerunt. at de
me ut valeret, semper senatus flagitavit, ut aliquando proficeret, cum primum
licuit, frequentia atque auctoritate perfecit. nullus in eorum reditu motus
municipiorum et coloniarum factus est, at me in patriam ter suis decretis
Italia cuncta revocavit. illi inimicis interfectis, magna civium caede facta
reducti sunt, ego iis, a quibus eiectus sum, provincias obtinentibus, inimico
autem, optimo viro et mitissimo, <consule>, altero consule referente
reductus sum, cum is inimicus, qui ad meam perniciem vocem suam communibus
hostibus praebuisset, spiritu dumtaxat viveret, re quidem infra omnes mortuos
amandatus esset.
[11] Numquam de P.
Popilio L. Opimius, fortissimus consul, numquam de Q. Metello non modo C.
Marius, qui erat inimicus, sed ne is quidem, qui secutus est, M. Antonius, homo
eloquentissimus, cum A. Albino collega senatum aut populum est cohortatus. at
pro me superiores consules semper, ut referrent, flagitati sunt; sed veriti
sunt, ne gratiae causa facere viderentur, quod alter mihi adfinis erat,
alterius causam capitis receperam; qui provinciarum foedere irretiti totum
illum annum querelas senatus, luctum bonorum, Italiae gemitum pertulerunt.
kalendis vero Ianuariis postea quam orba res publica consulis fidem tamquam
legitimi tutoris imploravit, P. Lentulus consul, parens, deus, salus nostrae
vitae, fortunae, memoriae, nominis, simul ac de sollemni deorum religione
rettulit, nihil humanarum rerum sibi prius quam de me agendum iudicavit.
[12] Atque eo die
confecta res esset, nisi is tribunus plebis, quem ego maximis beneficiis
quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi eum summi viri orarent
et Cn. Oppius socer, optimus vir, ad pedes flens iaceret, <respondere
dubitasset> noctemque sibi ad deliberandum postulasset; quae deliberatio non
in reddenda, quem ad modum non nulli arbitrabantur, sed, ut patefactum est, in
augenda mercede consumpta est. postea res acta est in senatu alia nulla, cum
variis rationibus impediretur; sed voluntate tamen perspecta senatus causa ad
vos mense Ianuario deferebatur.
[13] Hic tantum
interfuit inter me et inimicos meos: ego, cum homines in tribunali Aurelio palam
conscribi centuriarique vidissem, cum intellegerem veteres ad spem caedis
Catilinae copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines, cuius partis
nos vel principes numerabamur, partim quod mihi inviderent, partim quod sibi
timerent, aut proditores esse aut desertores salutis meae, cum duo consules
empti pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent, cum
egestatem, avaritiam, libidines suas viderent expleri non posse, nisi
<me> constrictum domesticis hostibus dedidissent, cum senatus
equites<que> Romani flere pro me ac mutata veste vobis supplicare edictis
atque imperiis vetarentur, cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum
omnibus foedera <de> reconciliatione gratiarum sanguine meo sancirentur,
cum omnes boni non recusarent, quin vel pro me vel mecum perirent, armis
decertare pro mea salute nolui, quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae
fore putavi.
[14] At inimici mei,
mense Ianuario cum de me ageretur, corporibus civium trucidatis flumine
sanguinis meum reditum intercludendum putaverunt.
Itaque, dum ego absum, eam rem publicam
habuistis, ut aeque me atque illam restituendam putaretis. ego autem, in qua
civitate nihil valeret senatus, omnis esset impunitas, nulla iudicia, vis et
ferrum in foro versaretur, cum privati parietum se praesidio, non legum
tuerentur, tribuni plebis vobis inspectantibus vulnerarentur, ad magistratuum
domos cum ferro et facibus iretur, consulis fasces frangerentur, deorum
immortalium templa incenderentur, rem publicam esse nullam putavi. itaque neque
re publica exterminata mihi locum in hac urbe esse duxi, nec, si illa
restitueretur, dubitavi, quin me secum ipsa reduceret.
[15] An ego, cum mihi
esset exploratissimum P. Lentulum proximo anno consulem futurum, qui illis
ipsis rei publicae periculosissimis temporibus aedilis curulis me consule
omnium meorum consiliorum particeps periculorumque socius fuisset, dubitarem,
quin is me confectum consularibus vulneribus consulari medicina ad salutem
reduceret? hoc duce, collega autem eius, clementissimo atque optimo viro, primo
non adversante, post etiam adiuvante, reliqui magistratus paene omnes fuerunt
defensores salutis meae. ex quibus excellenti animo, virtute, auctoritate,
praesidio, copiis T. Annius et P. Sestius praestanti in me benivolentia et
divino studio exstiterunt; eodemque P. Lentulo auctore et pariter referente
collega frequentissimus senatus uno dissentiente, nullo intercedente dignitatem
meam quibus potuit verbis amplissimis ornavit, salutem vobis, municipiis,
coloniis omnibus commendavit.
[16] Ita me nudum a
propinquis, nulla cognatione munitum consules, praetores, tribuni plebis,
senatus, Italia cuncta semper a vobis deprecata est, denique omnes, qui vestris
maximis beneficiis honoribusque sunt ornati, producti ad vos ab eodem non solum
ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum
auctores, testes, laudatores fuerunt. quorum princeps ad cohortandos vos et ad
rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium, qui sunt, fuerunt, erunt, virtute,
sapientia, gloria princeps. qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit,
quae universae rei publicae, salutem, otium, dignitatem. cuius oratio fuit,
quem ad modum accepi, tripertita: primum vos docuit meis consiliis rem publicam
esse servatam causamque meam cum communi salute coniunxit hortatusque est, ut
auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti
defenderetis; tum [me] in perorando posuit vos rogari a senatu, rogari ab
equitibus Romanis, rogari ab Italia cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea vos
salute non rogavit solum, verum etiam obsecravit.
[17] Huic ego homini,
Quirites, tantum debeo, quantum hominem homini debere vix fas est. huius
consilia, P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti <me> in
eo loco, in quo vestris beneficiis fueram, isdem centuriis, quibus
collocaratis, reposuistis. eodem tempore audistis eodem ex loco summos viros,
ornatissimos atque amplissimos homines, principes civitatis, omnes consulares,
omnes praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me unum rem publicam
conservatam esse constaret. itaque cum P. Servilius, gravissimus vir et
ornatissimus civis, dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus
deinceps traditam, dixerunt in eandem sententiam ceteri. sed audistis eo
tempore clarissimi viri non solum auctoritatem, sed etiam testimonium, L .
Gelli; qui quia suam classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit,
dixit in contione vestrum, si ego, consul cum fui, non fuissem, rem publicam
funditus interituram fuisse.
[18] En ego
<tot> testimoniis, Quirites, hac auctoritate senatus, tanta consensione
Italiae, tanto studio bonorum omnium, [cum] agente P. Lentulo, consentientibus
ceteris magistratibus, deprecante Cn. Pompeio, omnibus hominibus faventibus,
dis denique immortalibus frugum ubertate, copia, vilitate reditum meum
comprobantibus mihi, meis, rei publicae restitutus tantum vobis, quantum facere
possum, Quirites, pollicebor: primum, qua sanctissimi homines pietate erga deos
immortalis esse soleant, eadem <me> erga populum Romanum semper fore
numenque vestrum aeque mihi grave et sanctum ac deorum immortalium in omni vita
futurum; deinde, quoniam me in civitatem res publica ipsa reduxit, nullo me loco
rei publicae defuturum.
[19] Quod si quis
existimat me aut voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto,
vehementer errat. mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum hominum furor
detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit; quod viro forti adimi non potest, id
ei manet et permanebit.
Vidi ego fortissimum virum, municipem
meum, C. Marium—quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate non solum cum
iis, qui haec delere voluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit—eum
tamen vidi, cum esset summa senectute, non modo non infracto animo propter
magnitudinem calamitatis, sed confirmato atque renovato.
[20] Quem egomet
dicere audivi tum se fuisse miserum, cum careret patria, quam obsidione
liberavisset, cum sua bona possideri ab inimicis ac diripi audiret, cum
adulescentem filium videret eiusdem socium calamitatis, cum in paludibus
demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus ac vitam suam
conservaret, cum parva navicula pervectus in Africam, quibus regna ipse
dederat, ad eos inops supplexque venisset; reciperata vero sua dignitate se non
commissurum, ut, cum ea, quae amiserat, sibi restituta essent, virtutem animi
non haberet, quam numquam perdidisset. sed hoc inter me atque illum interest,
quod ille, qua re plurimum potuit, ea ipsa re inimicos suos ultus est, armis,
ego qua consuevi utar, <oratione>, quoniam illi arti in bello ac
seditione locus est, huic in pace atque otio.
[21] Quamquam ille
animo irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat, ego de ipsis amicis
tantum, quantum mihi res publica permittit, cogitabo.
Denique, Quirites, quoniam me quattuor
omnino hominum genera violarunt, unum eorum, qui odio rei publicae, quod eam
ipsis invitis conservaram, inimicissimi mihi fuerunt, alterum, qui per
simulationem amicitiae nefarie <me> prodiderunt, tertium, qui, cum
propter inertiam suam eadem adsequi non possent, inviderunt laudi et dignitati
meae, quartum, qui, cum custodes rei publicae esse deberent, salutem meam, statum
civitatis, dignitatem eius imperii, quod erat penes ipsos, vendiderunt, sic
ulciscar facinora singulorum, quem ad modum a quibusque sum provocatus, malos
civis rem publicam bene gerendo, perfidos amicos nihil credendo atque omnia
cavendo, invidos virtuti et gloriae serviendo, mercatores provinciarum
revocando domum atque ab iis provinciarum ratione repetenda.
[22] Quamquam mihi,
Quirites, maiori curae est, quem ad modum vobis, qui de me estis optime meriti,
gratiam referam, quam quem ad modum inimicorum iniurias crudelitatemque
persequar. etenim ulciscendae iniuriae facilior ratio est quam beneficii
remunerandi, propterea, quod superiorem esse contra improbos minus est negotii
quam bonis exaequari. tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis quam
optime meritis referre, quod debeas.
[23] Odium vel
precibus mitigari potest <vel> temporibus rei publicae communique
utilitate deponi vel difficultate ulciscendi leniri vel vetustate sedari; bene
meritos <ne> colas, nec exorari fas est neque id rei publicae remittere
utcumque necesse est; neque est excusatio difficultatis, neque aequum est
tempore et die memoriam beneficii definire. postremo qui in ulciscendo
remissior fuit, <in eorum aperte> utitur; at gravissime vituperatur, qui
in tantis beneficiis, quanta vos in me contulistis, remunerandis est tardior,
neque solum ingratus, quod ipsum grave est, verum etiam impius appelletur
necesse est. [atque in officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniae
debitae, propterea, quod, pecuniam qui retinet, non dissolvit, qui reddidit,
non habet; gratiam et qui rettulit habet, et qui habet, dissolvit.]
[24] Quapropter
memoriam vestri beneficii colam benivolentia sempiterna, <nec eam> cum
anima exspirabo mea, sed etiam, cum me vita <defecerit>, monumenta vestri
in me beneficii permanebunt. in referenda autem gratia hoc vobis repromitto
semperque praestabo, mihi neque in consiliis de re publica capiendis
diligentiam neque in periculis a re publica propulsandis animum neque in
sententia simpliciter ferenda fidem neque in hominum voluntatibus pro re
publica laedendis libertatem nec in perferendo labore industriam nec in vestris
commodis augendis grati animi benivolentiam defuturam.
[25]
Atque haec cura, Quirites, erit infixa animo meo sempiterna, ut cum vobis, qui
apud me deorum immortalium vim et numen tenetis, tum posteris vestris
cunctisque gentibus dignissimus ea civitate videar, quae suam dignitatem non
posse se tenere, nisi me reciperasset, cunctis suffragiis iudicavit.
|