Post reditum in senatu
Textus
[1] Si, patres conscripti,
pro vestris immortalibus in me fratremque meum liberosque nostros meritis parum
vobis cumulate gratias egero, quaeso obtestorque, ne meae naturae potius quam
magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendum putetis. quae tanta enim
potest exsistere ubertas ingenii, quae tanta dicendi copia, quod tam divinum
atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit vestra in nos universa
promerita non dicam complecti orando, sed percensere numerando? qui mihi
fratrem optatissimum, me fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis
liberos, qui dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem
publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundius, qui denique nosmet
ipsos nobis reddidistis.
[2] Quod si parentes
carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita, patrimonium, libertas,
civitas tradita est, si deos immortalis, quorum beneficio et haec tenuimus et
ceteris rebus aucti sumus, si populum Romanum, cuius honoribus in amplissimo
consilio et in altissimo gradu dignitatis atque in hac omnium terrarum arce
collocati sumus, si hunc ipsum ordinem, a quo saepe magnificentissimis decretis
sumus honestati, immensum quiddam et infinitum est, quod vobis debeamus, qui
vestro singulari studio atque consensu parentum beneficia, deorum immortalium
munera, populi Romani honores, vestra de me multa iudicia nobis uno tempore
omnia reddidistis, ut, cum multa vobis, magna populo Romano, innumerabilia
parentibus, omnia dis immortalibus debeamus, haec antea singula per illos
habuerimus, nunc universa per vos reciperarimus.
[3] Itaque, patres
conscripti, quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quandam per vos
esse adepti videmur. quod enim tempus erit umquam, cum vestrorum in nos
beneficiorum memoria ac fama moriatur? qui illo ipso tempore, cum vi, ferro,
metu, minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum me universi
revocavistis referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit
ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si dimicare
placuisset, defensorem salutis meae. postea quam vobis decernendi potestas
facta non est per eum tribunum plebis, qui, cum per se rem publicam lacerare
non posset, sub alieno scelere delituit, numquam de me siluistis, numquam meam
salutem non ab iis consulibus, qui vendiderant, flagitavistis.
[4] Itaque vestro
studio atque auctoritate perfectum est, ut ipse ille annus, quem ego mihi quam
patriae malueram esse fatalem, octo tribunos haberet, qui et promulgarent de
salute mea et ad vos saepe numero referrent. nam consules modesti legumque
metuentes impediebantur lege, non ea, quae de me, sed ea, quae de ipsis lata
erat, cum meus inimicus promulgavit, ut, si revixissent ii, qui haec paene
delerunt, tum ego redirem; quo facto utrumque confessus est, et se illorum
vitam desiderare et magno in periculo rem publicam futuram, si, cum hostes
atque interfectores rei publicae revixissent, ego non revertissem. itaque illo
ipso tamen anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio,
sed parietum vitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset neque solum
parentibus perpetuis, verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias
dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis
meam salutem cum communi salute coniungere.
[5] Postea vero quam
singulari et praestantissima virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni
caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis dispicere
coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi viri, summa
dignitas, cum praetorum, tribunorum plebis paene omnium virtus et fides rei
publicae subvenisset, cum virtute, gloria, rebus gestis Cn. Pompeius omnium
gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se venire in
senatum arbitraretur, tantus vester consensus de salute mea fuit, ut corpus
abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset.
[6] Quo quidem mense,
quid inter me et meos inimicos interesset, existimare potuistis. ego meam
salutem deserui, ne propter me civium vulneribus res publica cruentaretur; illi
meum reditum non populi Romani suffragiis, sed flumine sanguinis intercludendum
putaverunt. itaque postea nihil vos civibus, nihil sociis, nihil regibus
respondistis; nihil iudices sententiis, nihil populus suffragiis, nihil hic
ordo auctoritate declaravit; mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam
civitatem videbatis.
[7] Quo quidem tempore,
cum is excessisset, qui caedi et flammae vobis auctoribus restiterat, cum ferro
et facibus homines tota urbe volitantis, magistratuum tecta impugnata, deorum
templa inflammata, summi viri et clarissimi consulis fasces fractos, fortissimi
atque optimi tribuni plebis sanctissimum corpus non tactum ac violatum manu,
sed vulneratum ferro confectumque vidistis. qua strage non nulli permoti
magistratus partim metu mortis, partim desperatione rei publicae paululum a mea
causa recesserunt; reliqui fuerunt, quos neque terror nec vis, nec spes nec
metus, nec promissa nec minae, nec tela nec faces a vestra auctoritate, a
populi Romani dignitate, a mea salute depellerent.
[8] Princeps P.
Lentulus, parens ac deus nostrae vitae, fortunae, memoriae, nominis, hoc
specimen virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore putavit,
si me mihi, si meis, si vobis, si rei publicae reddidisset. qui ut est
designatus, numquam dubitavit sententiam de salute mea se et re publica dignam
dicere. cum a tribuno plebis vetaretur, cum praeclarum caput recitaretur, ne
quis ad vos referret, ne quis decerneret, ne disputaret, ne loqueretur, ne
pedibus iret, ne scribendo adesset, totam illam, ut ante dixi, proscriptionem
non legem putavit, qua civis optime de re publica meritus nominatim sine
iudicio una cum senatu rei publicae esset ereptus. ut vero iniit magistratum,
non dicam: quid egit prius, sed quid omnino egit aliud, nisi ut me conservato
vestram in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret?
[9] Di immortales,
quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoc anno P. Lentulus consul est!
quanto maius dedissetis, si superiore anno fuisset! nec enim eguissem medicina
consulari, nisi consulari vulnere concidissem. audieram ex sapientissimo homine
atque optimo civi et viro, Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duo
vero numquam post Romam conditam excepto illo Cinnano tempore fuisse. qua re
meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus in re publica
consul esset. quod vere dixerat, si illud de duobus consulibus, quod ante in re
publica non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. quod si Q. Metellus
illo tempore consul fuisset [inimicus], dubitatis, quo animo fuerit in me
conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse adscriptoremque
videatis?
[10] Sed fuerunt duo consules,
quorum mentes angustae, humiles, pravae, oppletae tenebris ac sordibus nomen
ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperii nec
intueri nec sustinere nec capere potuerunt, non consules, sed mercatores
provinciarum ac venditores vestrae dignitatis. quorum alter me Catilinam,
amatorem suum, multis audientibus, alter Cethegum consobrinum reposcebat; qui
me duo sceleratissimi post hominum memoriam non consules, sed latrones non modo
deseruerunt in causa praesertim publica et consulari, sed prodiderunt,
oppugnarunt, omni auxilio non solum suo, sed etiam vestro ceterorumque ordinum
spoliatum esse voluerunt.
[11] Quorum alter tamen
neque me neque quemquam fefellit. quis enim ullam ullius boni spem haberet in
eo, cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnium libidines divulgatum,
qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram
intemperantiam propulsare? qui, cum suam rem non minus strenue quam postea
publicam confecisset, egestatem et luxuriem domestico lenocinio sustentavit,
qui, nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris nec multitudinem
creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset—quo in magistratu nisi
rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et improbitate coactus
piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei publicae detrimento, quam quo
intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est -, quo inspectante ac
sedente legem tribunus plebis tulit, ne auspiciis obtemperaretur, ne obnuntiare
concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia ne
valeret, quae nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra
tribunicios furores esse voluerunt.
[12] idemque postea,
cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata
venisset, cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad
lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum
civium lacrimas, verum etiam patriae preces repudiavit! neque eo contentus
fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit, quae, si eius vir Catilina
revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium, quae me consule
fuissent, clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum.
neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit, compellavit, Lucium vero
Lamiam, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro
familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus
exire ex urbe iussit. et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique
mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum
toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit
squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis fecitque, quod nemo umquam
tyrannus, ut, quo minus occulte vestrum malum gemeretis, nihil diceret, ne
aperte incommoda patriae lugeretis, ediceret.
[13] Cum vero in circo
Flaminio non a tribuno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata
productus esset, primum processit qua auctoritate vir! vini, somni, stupri
plenus, madenti coma, composito capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis,
pressa voce et temulenta, quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi
dixit gravis auctor vehementissime displicere. ubi nobis haec auctoritas tam
diu tanta latuit? cur in lustris et helluationibus huius calamistrati tam
eximia virtus tam diu cessavit?
Nam ille alter, Caesoninus Calventius,
ab adulescentia versatus est in foro, cum eum praeter simulatam versutamque
tristitiam nulla res commendaret, non iuris <notitia>, non dicendi
vi<sS, non scien>tia rei militaris, non cognoscendorum hominum studium,
non liberalitas; quem praeteriens cum incultum, horridum maestumque vidisses,
etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non
putares.
[14] Cum hoc homine an
cum stipite in foro constitisses, nihil crederes interesse; sine sensu, sine
sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege
venalium diceres. idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans,
non ianua receptis, sed pseudothyro intromissis voluptatibus! cum vero litteras
studere incipit et beluus immanis cum Graeculis philosophari, tum est
Epicureus, non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus
uno verbo voluptatis. habet autem magistros non ex istis ineptis, qui dies
totos de officio ac de virtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad
pericula pro patria subeunda adhortantur, sed eos, qui disputent horam nullam
vacuam voluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod
gaudium delectationemque versari.
[15] His utitur quasi
praefectis libidinum suarum, hi voluptates omnes vestigant atque odorantur, hi
sunt conditores instructoresque convivii, idem expendunt atque aestimant
voluptates sententiamque dicunt et iudicant, quantum cuique libidini tribuendum
esse videatur. horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam
civitatem, ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur,
si modo vultum importunum in forum detulisset.
Is nequaquam me quidem [non]—cognoram
enim propter Pisonum adfinitatem, quam longe hunc ab hoc genere cognatio
materna Transalpini sanguinis abstulisset -, sed vos populumque Romanum non
consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis
supercilioque decepit.
[16] Luci Piso, tune
ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita, tanto
supercilio, non enim possum dicere tantis rebus gestis, cum A. Gabinio
consociare consilia pestis meae? non te illius unguentorum odor, non vini
anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat,
ut, cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento ad occultanda tanta
flagitia diutius uti non liceret? cum hoc coire ausus es, ut consularem
dignitatem, ut rei publicae statum, ut senatus auctoritatem, ut civis optime
meriti fortunas provinciarum foedere addiceres? te consule tuis edictis et
imperiis senatui populi Romani non est licitum non modo sententiis atque
auctoritate sua, sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae subvenire?
[17] Capuaene te
putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut
eras eo tempore, an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules senatui
paruerunt? tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te
semper misericordem fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos tum, cum a
patria pestem depulissem, crudelis demonstrabas fuisse. tu misericors me,
adfinem tuum, quem comitiis tuis praerogativae primum custodem praefeceras,
quem Kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras, constrictum inimicis
rei publicae tradidisti, tu meum generum, propinquum tuum, tu adfinem tuam,
filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis a genibus tuis reppulisti;
idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non
tribunicio, sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque
intemperantia fuisti, ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam
pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus
urbis!
[18] Nondum palam
factum erat occidisse rem publicam, cum tibi arbitria funeris solvebantur; uno
eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de
Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur, cum isdem
operis suffragium ferentibus eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis,
sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano, quid ageretur,
senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus
aerarium, provinciae, legiones, imperia donabantur.
Horum consulum ruinas vos consules
vestra virtute fulsistis, summa tribunorum plebis praetorumque fide et
diligentia sublevati.
[19] Quid ego de
praestantissimo viro, T. Annio, dicam, aut quis de tali cive satis digne umquam
loquetur? qui cumvideret sceleratum civem aut domesticum potius hostem, si
legibus uti liceret, iudicio esse frangendum, sin ipsa iudicia vis impediret ac
tolleret, audaciam virtute, furorem fortitudine, temeritatem consilio, manum
copiis, vim vi esse superandam, primo de vi postulavit; postea quam ab eodem
iudicia sublata esse vidit, ne ille omnia vi posset efficere, curavit; qui
docuit neque tecta neque templa neque forum nec curiam sine summa virtute ac
maximis opibus et copiis ab intestino latrocinio posse defendi; qui primus post
meum discessum metum bonis, spem audacibus, timorem huic ordini, servitutem
depulit civitati.
[20] Quam rationem pari
virtute, animo, fide P. Sestius secutus pro mea salute, pro vestra auctoritate,
pro statu civitatis nullas sibi inimicitias, nullam vim, nullos impetus, nullum
vitae discrimen vitandum umquam putavit; qui causam senatus exagitatam
contionibus improborum sic sua diligentia multitudini commendavit, ut nihil tam
populare quam vestrum nomen, nihil tam omnibus carum aliquando quam vestra
auctoritas videretur; qui me cum omnibus rebus, quibus tribunus plebis potuit, defendit,
tum reliquis officiis, iuxta ac si meus frater esset, sustentavit; cuius ego
clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum sustentatus; ut meae
calamitatis non adiutor solum, verum etiam socius videretur.
[21] Iam ceterorum
officia <ac> studia vidistis, quam cupidus mei C. Cestilius, quam
studiosus vestri, quam non varius fuerit in causa.
Quid M. Cispius? cui ego ipsi, parenti
fratrique eius sentio quantum debeam ; qui, cum a me voluntas eorum in privato iudicio
esset offensa, publici mei beneficii memoria privatam offensionem
oblitteraverunt.
Iam T. Fadius, qui mihi quaestor fuit,
M. Curtius, cuius ego patri quaestor fui, studio, amore, animo huic
necessitudini non defuetunt.
Multa de me C. Messius et amicitiae et
rei publicae causa dixit, legem separatim initio de salute mea promulgavit.
[22] Q. Fabricius si,
quae de me agere conatus est, ea contra vim et ferrum perficere potuisset,
mense Ianuario nostrum statum reciperassemus; quem ad salutem meam voluntas
impulit, vis retardavit, auctoritas vestra revocavit.
Iam vero praetores quo animo in me
fuerint, vos existimare potuistis, cum L Caecilius privatim me suis omnibus
copiis studuerit sustentare, publice promulgarit de mea salute cum collegis
paene omnibus, direptoribus autem bonorum meorum in ius adeundi potestatem non
fecerit. M. autem Calidius statim designatus sententia sua, quam esset cara
sibi mea salus, declaravit.
[23] Omnia officia C.
Septimi, Q. Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti summa et in me et in
rem publicam constiterunt.
Quae cum libenter commemoro, tum non
invitus non nullorum in me nefarie commissa praetereo. non est mei temporis
iniurias meminisse, quas ego, etiam si ulcisci possem, tamen oblivisci mallem.
alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam,
amicitias igni perspectas tuear, cum apertis hostibus bellum geram, timidis
amicis ignoscam, proditores vindicem, dolorem profectionis meae reditus
dignitate consoler.
[24] quod si mihi
nullum aliud esset officium in omni vita reliquum, nisi ut erga duces ipsos et
principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum
reliquae vitae tempus non modo ad referendam, verum etiam ad commemorandam
gratiam mihi relictum putarem.
Quando enim ego huic homini ac liberis
eius, quando omnes mei gratiam referent? quae memoria, quae vis ingenii, quae
magnitudo observantiae tot tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi
primus adflicto et iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte
ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem vocavit, qui tanto amore
in me, studio in rem publicam fuit, ut excogitaret, quem ad modum calamitatem
meam non modo levaret, sed etiam honestaret. quid enim magnificentius, quid
praeclarius mihi accidere potuit, quam quod illo referente vos decrevistis, ut
cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum hominem
fractum et prope dissipatum restituendum et defendendum venirent, ut, qua voce
ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud
eos solum, qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus
agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret?
[25] quid ego
gloriosius meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui
civis me non defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? itaque tantum
vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit, ut dedecus et
flagitium se committere putaret, si qui non veniret.
Idemque consul, cum illa incredibilis
multitudo Romam et paene Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in
Capitolium convocavit. quo tempore quantam vim naturae bonitas haberet et vera
nobilitas, intellegere potuistis. nam Q. Metellus, et inimicus et frater
inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit; quem P.
Servilius, vir cum clarissimus tum vero optimus mihique amicissimus, et
auctoritatis et orationis suae divina quadam gravitate ad sui generis
communisque sanguinis facta virtutesque revocavit, ut haberet in consilio et
fratrem [ab inferis], socium rerum mearum, et omnis Metellos, praestantissimos
civis, paene ex Acherunte excitatos, in quibus Numidicum illum Metellum, cuius
quondam de patria discessus molestus omnibus, ipsi ne luctuosus quidem visus
est.
[26] Itaque exstitit
non modo salutis defensor, qui ante hoc summum beneficium fuerat inimicus,
verum etiam adscriptor dignitatis meae. quo quidem die, cum vos quadringenti
decem septem essetis, magistratus autem omnes adessent, dissensit unus is, qui
sua lege coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat. atque illo die, cum
rem publicam meis consiliis conservatam gravissimis verbis et plurimis
iudicassetis, idem consul curavit, ut eadem a principibus civitatis in contione
postero die dicerentur, cum quidem ipse egit ornatissime meam causam
perfecitque astante atque audiente Italia tota, ut nemo cuiusquam conducti aut
perditi vocem acerbam atque inimicam bonis posset audire.
[27] Ad haec non modo
adiumenta salutis, sed etiam ornamenta dignitatis meae reliqua vos idem
addidistis: decrevistis, ne quis ulla ratione rem impediret; qui id impedisset,
vos graviter molesteque laturos; illum contra rem publicam salutemque bonorum
concordiamque civium facturum, et ut ad vos de eo statim referretur; meque,
etiam si diutius calumniarentur, redire iussistis. quid? ut agerentur gratiae,
qui e municipiis venissent? quid? ut ad illam diem, res cum redissent, rogarentur,
ut pari studio convenirent? quid denique ille dies, quem P. Lentulus mihi
fratrique meo liberisque nostris natalem constituit non modo ad nostram, verum
etiam ad sempiterni memoriam temporis? quo die nos comitiis centuriatis, quae
maxime maiores comitia iusta dici haberique voluerunt, arcessivit in patriam,
ut eaedem centuriae, quae me consulem fecerant, consulatum meum comprobarent.
[28] Quo die quis civis
fuit, qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, non se
de salute mea sententiam ferre? quando tantam frequentiam in campo, tantum
splendorem Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores,
diribitores custodesque vidistis? itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque
divino non reducti sumus in patriam sicut non nulli clarissimi cives, sed equis
insignibus et curru aurato reportati.
[29] Possum ego satis
in Cn. Pompeium umquam gratus videri? qui non solum apud vos, qui omnes idem
sentiebatis, sed etiam apud universum populum salutem populi Romani et
conservatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit, qui causam meam
prudentibus commendarit, imperitos edocuerit eodemque tempore improbos
auctoritate sua compresserit, bonos excitarit, qui populum Romanum pro me
tamquam pro fratre aut pro parente non solum hortatus sit, verum etiam
obsecrarit, qui, cum ipse propter metum dimicationis et sanguinis domo se
teneret, iam a superioribus tribunis petierit, ut de salute mea et promulgarent
et referrent, qui in colonia nuper constituta, cum ipse gereret magistratum, in
qua nemo erat emptus intercessor, vim et crudelitatem privilegii auctoritate
honestissimorum hominum et publicis litteris consignarit princepsque Italiae
totius praesidium ad meam salutem implorandum putarit, qui, cum ipse mihi
semper amicissimus fuisset, etiam, ut suos necessarios mihi amicos redderet,
elaborarit.
[30] Quibus autem
officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis ratio, cogitatio, totus
denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans, perpetua, fortis, invicta
defensio salutis meae. quid de P. Sestio loquar? qui suam erga me benivolentiam
et fidem non solum animi dolore, sed etiam corporis vulneribus ostendit.
Vobis vero, patres conscripti, singulis
et egi et agam gratias; universis egi initio, quantum potui, satis ornate agere
nullo modo possum. et quamquam sunt in me praecipua merita multorum, quae
sileri nullo modo possunt, tamen huius temporis ac timoris mei non est conari
commemorare beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem, nefas
quemquam praeterire. ego vos universos, patres conscripti, deorum numero colere
debeo. sed ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque alias alios
solemus et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus meritis omnis erit
aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda atque recolenda.
[31] hodierno autem die
nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas et de privatis uni,
qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex
obsecrasset, sententiam dixisset eam, quam vos secuti mihi dignitatem meam
reddidistis. vos me florentem semper ornastis, laborantem mutatione vestis et
prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. nostra memoria senatores ne in
suis quidem periculis mutare vestem solebant; in meo periculo senatus veste
mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta, qui mea pericula non modo suo
praesidio, sed etiam vestra deprecatione nudarunt.
[32] Quibus ego rebus
obiectis, cum mihi privato confligendum viderem cum eodem exercitu, quem consul
non armis, sed vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse reputavi. dixerat
in contione consul se clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum;
nominatim alii compellabantur, alii citabantur, alii relegabantur; aditus
templorum erant non solum praesidiis et manu, verum etiam demolitione sublati.
alter consul, ut me et rem publicam non modo desereret, sed etiam hostibus rei
publicae proderet, pactionibus eos suorum praemiorum obligarat. erat alius ad
portas cum imperio in multos annos magnoque exercitu, quem ego inimicum mihi
fuisse non dico, tacuisse, cum diceretur esse inimicus, scio.
[33] Duae partes esse
in re publica cum putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera
timide defendere propter suspicionem caedis putabatur. qui autem me deposcere
videbantur, in hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando
suspicionem hominum curamque minuerunt. qua re cum viderem senatum ducibus
orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim proditum, partim
derelictum, servos simulatione collegiorum nominatim esse conscriptos, copias
omnis Catilinae paene isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse
revocatas, equites Romanos proscriptionis, municipia vastitatis, omnis caedis
metu esse permotos, potui, potui, patres conscripti, multis auctoribus
fortissimis viris me vi armisque defendere, nec mihi ipsi ille animus idem meus
vobis non incognitus defuit. sed videbam, si vicissem praesentem adversarium,
nimium multos mihi alios esse vincendos; si victus essem, multis bonis et pro
me et mecum etiam post me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse
praesentis, meae mortis poenas iudicio et posteritati reservari.
[34] Nolui, cum consul
communem salutem sine ferro defendissem, meam privatus armis defendere,
bonosque viros lugere malui meas fortunas quam suis desperare. ac si solus
essem interfectus, mihi turpe, si cum multis, rei publicae funestum fore
videbatur.
Quod si mihi aeternam esse aerumnam
propositam arbitrarer, morte me ipse potius quam sempiterno dolore multassem.
sed cum viderem me non diutius quam ipsam rem publicam ex hac urbe afuturum,
neque ego illa exterminata mihi remanendum putavi, et illa, simul atque
revocata est, me secum pariter reportavit. mecum leges, mecum quaestiones,
mecum iura magistratuum, mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam
frugum ubertas, mecum deorum et hominum sanetitates omnes et religiones
afuerunt. quae si semper abessent, magis vestras fortunas lugerem, quam
desiderarem meas; sin aliquando revocarentur, intellegebam mihi cum illis una
esse redeundum.
[35] Cuius mei sensus
certissimus testis est hic idem, qui custos capitis fuit, Cn. Plancius, qui
omnibus provincialibus ornamentis commodisque depositis totam suam quaesturam
in me sustentando et conservando collocavit. qui si mihi quaestor imperatori
fuisset, in filii loco fuisset; nunc certe erit in parentis, cum fuerit
quaestor non imperii, sed doloris mei.
[36] Quapropter, patres
conscripti, quoniam in rem publicam sum pariter cum re publica restitutus, non
modo in ea defendenda nihil minuam de libertate mea pristina, sed etiam
adaugebo. etenim si eam tum defendebam, cum mihi aliquid illa debebat, quid
nunc me facere oportet, cum ego illi plurimum debeo? nam quid est, quod animum
meum frangere aut debilitare possit, cuius ipsam calamitatem non modo nullius
delicti, sed etiam divinorum in rem publicam beneficiorum testem esse videatis?
nam importata est, quia defenderam civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne
a me defensa res publica per eundem me extremum in discrimen vocaretur.
[37] Pro me non, ut pro
P. Popilio, nobilissimo homine, adulescentes filii, non propinquorum multitudo
populum Romanum est deprecata, non, ut pro Q. Metello, summo et clarissimo
viro, spectata iam adulescentia filius, non L. et C. Metelli consulares, non
eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non Luculli,
Servilii, Scipiones, Metellarum filii flentes ac sordidati populo Romano
supplicaverunt, sed unus frater, qui in me pietate filius, consiliis parens,
amore, ut erat, frater inventus est, squalore et lacrimis et cotidianis
precibus desiderium mei nominis renovari et rerum gestarum memoriam usurpari
coegit. qui cum statuisset, nisi me per vos reciperasset, eandem subire
fortunam atque idem sibi domicilium et vitae et mortis deposcere, tamen numquam
nec magnitudinem negotii nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela
pertimuit.
[38] Alter fuit
propugnator mearum fortunarum et defensor adsiduus summa virtute et pietate C.
Piso gener, qui minas inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis mei, propinqui
sui, consulis, qui Pontum et Bithyniam quaestor prae mea salute neglexit.
Nihil umquam senatus de P. Popilio
decrevit, numquam in hoc ordine de Q. Metello mentio facta est; tribuniciis
sunt illi rogationibus interfectis inimicis denique restituti, cum alter eorum
senatui paruisset, alter vim caedemque fugisset. nam C. quidem Marius, qui hac
hominum memoria tertius ante me consularis tempestate civili expulsus est, non
modo a senatu non est restitutus, sed reditu suo senatum cunctum paene delevit.
nulla de illis magistratuum consensio, nulla ad rem publicam defendendam populi
Romani convocatio, nullus Italiae motus, nulla decreta municipiorum et
coloniarum exstiterunt.
[39] Qua
re, cum me vestra auctoritas arcessierit, populus Romanus vocarit, res publica implorarit,
Italia cuncta paene suis umeris reportarit, non committam, patres conscripti,
ut, cum ea mihi sint restituta, quae in potestate mea non fuerunt, ea non
habeam, quae ipse praestare possim, praesertim cum illa amissa reciperarim,
virtutem et fidem numquam amiserim.
|