Pro Archia
Textus
[1] Si quid est in me ingeni, iudices, quod
sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior
mediocriter esse versatum, aut si huiusce rei ratio aliqua ab optimarum artium
studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus
abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me
repetere prope suo iure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere
spatium praeteriti temporis, et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde
usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam
rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox, huius hortatu
praeceptisque conformata, non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus
quo ceteris opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum
est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus.
[2] Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte
miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni, neque haec dicendi ratio
aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus.
Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune
vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur.
[3] Sed ne cui vestrum mirum esse videatur me
in quaestione legitima et in iudicio publico -- cum res agatur apud praetorem
populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos iudices, tanto conventu
hominum ac frequentia -- hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine
iudiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat; quaeso a vobis, ut in hac
causa mihi detis hanc veniam, adcommodatam huic reo, vobis (quem ad modum
spero) non molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem,
hoc concursu hominum literatissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique
praetore exercente iudicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum
paulo loqui liberius, et in eius modi persona, quae propter otium ac studium
minime in iudiciis periculisque tractata est, uti prope novo quodam et
inusitato genere dicendi.
[4] Quod si mihi a vobis tribui concedique
sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum
sit civis, a numero civium, verum etiam si non esset, putetis asciscendum
fuisse. Nam ut primum ex pueris excessit Archias, atque ab eis artibus quibus
aetas puerilis ad humanitatem informari solet se ad scribendi studium contulit,
primum Antiochiae -- nam ibi natus est loco nobili -- celebri quondam urbe et
copiosa, atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti,
celeriter antecellere omnibus ingeni gloria contigit. Post in ceteris Asiae
partibus cunctaeque Graeciae sic eius adventus celebrabantur, ut famam ingeni
exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret.
[5] Erat Italia tunc plena Graecarum artium
ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam
nunc eisdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non
neglegebantur. Itaque hunc et Tarentini et Regini et Neopolitani civitate
ceterisque praemiis donarunt; et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant
iudicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritate
famae cum esset iam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo.
Nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum maximas, alter
cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset. Statim Luculli,
cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum suam receperunt. Sic etiam
hoc non solum ingeni ac litterarum, verum etiam naturae atque virtutis, ut
domus, quae huius adulescentiae prima fuit, eadem esset familiarissima
senectuti.
[6] Erat temporibus illis iucundus Metello
illi Numidico et eius Pio filio; audiebatur a M. Aemilio; vivebat cum Q. Catulo
et patre et filio; a L. Crasso colebatur; Lucullos vero et Drusum et Octavios
et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret,
adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque
audire studebant, verum etiam si qui forte simulabant. Interim satis longo
intervallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus, et cum ex ea
provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracliam: quae cum esset civitas
aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit; idque, cum ipse
per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus
impetravit.
[7] Data est civitas Silvani lege et
Carbonis: "Si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent; si tum, cum
lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent; et si sexaginta diebus apud
praetorem essent professi." Cum hic domicilium Romae multos iam annos
haberet, professus est apud praetorem Q. Metellum familiarissimum suum.
[8] Si nihil aliud nisi de civitate ac lege
dicimus, nihil dico amplius: causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Grati,
potest? Heracliaene esse tum ascriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et
religione et fide, M. Lucullus, qui se non opinari sed scire non audisse sed
vidisse, non interfuisse sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati,
nobilissimi homines: huius iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio
[venerunt]; qui hunc ascriptum Heracliensem dicunt. His tu
tabulas desideras Heracliensium publicas: quas Italico bello incenso tabulario
interisse scimus omnis. Est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere, quaerere
quae habere non possumus; et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam
flagitare; et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius
iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas,
quas idem dicis solere corrumpi, desiderare.
[9] An domicilium Romae non habuit is, qui
tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae
conlocavit? At non est professus. Immo vero eis tabulis professus, quae solae
ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum
auctoritatem. Nam -- cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur;
Gabini, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem
tabularum fidem resignasset -- Metellus, homo sanctissimus modestissimusque
omnium, tanta diligentia fuit, ut ad L. Lentulum praetorem et ad iudices
venerit, et unius nominis litura se commotum esse dixerit. In his igitur
tabulis nullam lituram in nomine A. Licini videtis.
[10] Quae cum ita sunt, quid est quod de
eius civitate dubitetis, praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit
ascriptus? Etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte
praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebant, Reginos credo aut
Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scenicis artificibus largiri
solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse! Quid? cum ceteri non
modo post civitatem datam, sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum
municipiorum tabulas inrepserunt, hic, qui ne utitur quidem illis in quibus est
scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur?
[11] Census nostros requiris scilicet. Est
enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo
apud exercitum fuisse; superioribus, cum eodem quaestore fuisse in Asia; primis
Iulio et Crasso nullam populi partem esse censam. Sed -- quoniam census non ius
civitatis confirmat, ac tantum modo indicat eum qui sit census [ita] se iam tum
gessisse pro cive -- eis temporibus quibus tu criminaris ne ipsius quidem
iudicio in civium Romanorum iure esse versatum, et testamentum saepe fecit
nostris legibus, et adiit hereditates civium Romanorum, et in beneficiis ad
aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule.
[12] Quaere argumenta, si qua potes: numquam
enim his neque suo neque amicorum iudicio revincetur. Quaeres a nobis, Grati,
cur tanto opere hoc homine delectemur. Quia suppeditat nobis ubi et animus ex
hoc forensi strepitu reficiatur, et aures convicio defessae conquiescant. An tu
existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate
rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus; aut ferre animos tantam posse
contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? Ego vero fateor me his studiis
esse deditum: ceteros pudeat, si qui se ita litteris abdiderunt ut nihil
possint ex eis neque ad communem adferre fructum, neque in aspectum lucemque
proferre: me autem quid pudeat, qui tot annos ita vivo, iudices, ut a nullius
umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit, aut voluptas avocarit,
aut denique somnus retardit?
[13] Qua re quis tandem me reprehendat, aut
quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad
festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem
animi et corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis
conviviis, quantum denique alveolo, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec
studia recolenda sumpsero? Atque hoc ideo mihi concedendum est magis, quod ex
his studiis haec quoque crescit oratio et facultas; quae, quantacumque in me
est, numquam amicorum periculis defuit. Quae si cui levior videtur, illa quidem
certe, quae summa sunt, ex quo fonte hauriam sentio.
[14] Nam nisi multorum praeceptis multisque
litteris mihi ab adulescentia suasissem, nihil esse in vita magno opere
expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnis
cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsili parvi esse ducenda,
numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos
profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem. Sed pleni omnes sunt
libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas: quae iacerent in
tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet. Quam multas nobis imagines --
non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum -- fortissimorum virorum
expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt? Quas ego mihi semper in
administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cognitatione
hominum excellentium conformabam.
[15] Quaeret quispiam: "Quid? Illi ipsi
summi viri, quorum virtutes litteris proditae sunt, istane doctrina, quam tu
effers laudibus, eruditi fuerunt?" Difficile est hoc de omnibus
confirmare, sed tamen est certe quod respondeam. Ego multos homines excellenti
animo ac virtute fuisse, et sine doctrina naturae ipsius habitu prope divino
per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse, fateor: etiam illud adiungo,
saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse
doctrinam. Atque idem ego contendo, cum ad naturam eximiam atque inlustrem
accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio quid
praeclarum ac singulare solere exsistere.
[16] Ex hoc esse hunc numero, quem patres nostri
viderunt, divinum hominem Africanum; ex hoc C. Laelium, L. Furium,
moderatissimos homines et continentissimos; ex hoc fortissimum virum et illis
temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem: qui profecto si nihil ad
percipiendam [colendam] virtutem litteris adiuvarentur,
numquam se ad earum studium contulissent. Quod si non his tantus fructus
ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen (ut opinor)
hanc animi adversionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. Nam ceterae
neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum: haec studia
adulescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis
perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant
nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
[17] Quod si ipsi haec neque attingere neque
sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis
videremus. Quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit, ut Rosci morte nuper
non commoveretur? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem
ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu
tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus: nos animorum incredibilis motus
celeritatemque ingeniorum neglegemus?
[18] Quotiens ego hunc Archiam vidi,
iudices, -- utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi
tam diligenter attenditis, -- quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset
nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis ipsis rebus quae tum agerentur
dicere ex tempore! Quotiens revocatum eandem rem dicere, commutatis verbis
atque sententiis! Quae vero adcurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi
probari, ut ad veterum scriptorum laudem perveniret. Hunc ego non diligam? non
admirer? non omni ratione defendendum putem! Atque sic a summis hominibus
eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et
arte constare: poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi
divino quodam spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille Ennius sanctos
appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis
esse videantur.
[19] Sit igitur, iudices, sanctum apud vos,
humanissimos homines, hoc poetae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit.
Saxa et solitudines voci repondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur
atque consistunt: nos, instituti rebus optimis, non poetarum voce moveamur?
Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii
repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant, itaque etiam delubrum eius in
oppido dedicaverunt: permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt.
Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt: nos hunc vivum,
qui et voluntate et legibus noster est, repudiabimus? praesertim cum omne olim
studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam
laudemque celebrandam? Nam et Cimbricas res adulescens attigit, et ipsi illi C.
Mario, qui durior ad haec studia videbatur, iucundus fuit.
[20] Neque enim quisquam est tam aversus a
Musis, qui non mandari versibus aeternum suorum laborum facile praeconium
patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo
quaereretur, quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret: "Eius, a
quo sua virtus optime praedicaretur." Itaque ille Marius item eximie L.
Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari.
[21] Mithridaticum vero bellum, magnum atque
difficile et in multa varietate terra marique versatum, totum ab hoc expressum
est: qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum
etiam populi Romani nomen inlustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo
imperante Pontum, et regiis quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum:
populi Romani exercitus, eodem duce, non maxima manu innumerabilis Armeniorum
copias fudit: populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem
consilio ex omni impetu regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse
atque servatam: nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante,
cum interfectis ducibus depressa hostium classis, et incredibilis apud Tenedum
pugna illa navalis: nostra sunt tropaea, nostra monimenta, nostri triumphi.
Quae quorum ingeniis efferuntur, ab eis populi Romani fama celebratur.
[22] Carus fuit Africano superiori noster
Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex
marmore. At eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur, sed etiam populi
Romani nomen ornatur. In caelum huius proavus Cato tollitur: magnus honos
populi Romani rebus adiungitur. Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii,
non sine communi omnium nostrum laude decorantur. Ergo illum, qui haec fecerat,
Rudinum hominem, maiores nostri in civitatem receperunt: nos hunc Heracliensem,
multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum, de nostra
civitate eiciemus?
[23] Nam si quis minorem gloriae fructum
putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat: propterea
quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus, exiguis
sane, continentur. Qua re si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus
definiuntur, cupere debemus, quo manuum nostrarum tela pervenerint, eodem
gloriam famamque penetrare: quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur,
haec ampla sunt, tum eis certe, qui de vita gloriae causa dimicant, hoc maximum
et periculorum incitamentum est et laborum.
[24] Quam multos scriptores rerum suarum
magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sigeo ad
Achillis tumulum astitisset: "O fortunate" inquit "adulescens,
qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!" Et vere. Nam nisi Illias
illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus eius contexerat, nomen etiam
obruisset. Quid? noster hic Magnus, qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne
Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate
donavit; et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam
gloriae commoti, quasi participes eiusdem laudis, magno illud clamore
approbaverunt?
[25] Itaque, credo, si civis Romanus Archias
legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate donaretur perficere non
potuit. Sulla cum Hispanos donaret et Gallos, credo hunc petentem repudiasset:
quem nos in contione vidimus, cum ei libellum malus poeta de populo
subiecisset, quod epigramma in eum fecisset, tantummodo alternis versibus
longiusculis, statim ex eis rebus quas tunc vendebat iubere ei praemium tribui,
sed ea condicione, ne quid postea scriberet. Qui sedulitatem mali poetae
duxerit aliquo tamen praemio dignam, huius ingenium et virtutem in scribendo et
copiam non expetisset?
[26] Quid? a Q. Metello Pio, familiarissimo
suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos
impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet, ut etiam
Cordubae natis poetis, pingue quiddam sonantibus atque peregrinum, tamen auris
suas dederet. Neque enim est hoc dissimulandum (quod obscurari non potest) sed
prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime
gloria ducitur. Ipsi illi philosophi, etiam in eis libellis quos de contemnenda
gloria scribunt, nomen suum inscribunt: in eo ipso, in quo praedicationem
nobilitatemque despiciunt, praedicari de se ac nominari volunt.
[27] Decimus quidem Brutus, summus vir et
imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum aditus
exornavit suorum. iam vero ille, qui cum Aetolis Ennio comite bellavit,
Fulvius, non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. Qua re in qua urbe
imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non
debent togati iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere.
[28] Atque ut id libentius faciatis, iam me
vobis, iudices, indicabo, et de meo quodam amore gloriae, nimis acri fortasse
verum tamen honesto vobis, confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro
vobiscum simul pro salute huiusce imperi et pro vita civium prope universa re
publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit: quibus auditis, quod
mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi. Nullam enim
virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat, praeter hanc laudis et
gloriae: qua quidem detracta, iudices, quid est quod in hoc tam exiguo vitae
curriculo [et tam brevi] tantis nos in laboribus exerceamus?
[29] Certe si nihil animus praesentiret in
posterum, et si quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem
omnis cogitationes terminaret suas; nec tantis se laboribus frangeret, neque
tot curis vigiliisque angeretur, nec totiens de ipsa vita dimicaret. Nunc
insidet quaedam in optimo quoque virtus quae noctis ac dies animum gloriae
stimulis concitat, atque admonet non cum vitae tempore esse dimittendam
commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam.
[30] An vero tam parvi animi videamur esse
omnes, qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur,
ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum
duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An statuas et imagines,
non animorum simulacra sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt;
consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle
debemus, summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia quae gerebam, iam
tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam
sempiternam. Haec vero sive a meo sensu post mortem afutura est sive -- ut
sapientissimi homines putaverunt -- ad aliquam mei partem pertinebit, nunc
quidem certe cogitatione quadam speque delector.
[31] Qua re conservate, iudices, hominem
pudore eo, quem amicorum videtis comprobari cum dignitate tum etiam vetustate;
ingenio autem tanto, quantum id convenit existimari, quod summorum hominum
ingeniis expetitum esse videatis; causa vero eius modi, quae beneficio legis,
auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. Quae cum
ita sint, petimus a vobis, iudices, si qua non modo humana, verum etiam divina
in tantis ingeniis commendatio debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores,
qui populi Romani res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris
vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis daturum esse
profitetur, estque ex eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque
dicti, sic in vestram accipiatis fidem, ut humanitate vestra levatus potius
quam acerbitate violatus esse videatur.
[32] Quae de causa pro mea consuetudine
breviter simpliciterque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus. Quae
autem remota a mea iudicialique consuetudine, et de hominis ingenio et
communiter de ipsius studio locutus sum, ea, iudices, a vobis spero esse in
bonam partem accepta; ab eo qui iudicium exercet, certo scio.
|