Pro Balbo
Textus
[ETMLS:capitolo][1] Si auctoritates
patronorum in iudiciis valent, ab amplissimis viris L. Corneli causa defensa
est; si usus, a peritissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab
amicissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maxima familiaritate
coniunctis. Quae sunt igitur meae partes? Auctoritatis tantae quantam vos in me
esse voluistis, usus mediocris, ingeni minime voluntati paris. Nam ceteris a
quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego quantum ei debeam, alio
loco; principio orationis hoc pono, me omnibus qui amici fuerint saluti et
dignitati meae, si minus referenda gratia satis facere potuerim, praedicanda et
habenda certe satis esse facturum. [ETMLS:capitolo][2] Quae fuerit hesterno die
Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas, quae copia, non
opinione tacita vestrorum animorum, sed perspicua admiratione declarari
videbatur. Nihil enim umquam audivi quod mihi de iure subtilius dici videretur,
nihil memoria maiore de exemplis, nihil peritius de foederibus, nihil inlustriore
auctoritate de bellis, nihil de re publica gravius, nihil de ipso modestius,
nihil de causa et crimine ornatius: [ETMLS:capitolo][3] ut mihi
iam verum videatur illud esse quod non nulli litteris ac studiis doctrinae
dediti quasi quiddam incredibile dicere putabantur, ei qui omnis animo virtutes
penitus comprehendisset omnia quae faceret <recte procedere>. Quae enim
in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi singularem quandam facultatem, si
hanc causam ageret, maior esse ubertas, varietas, copia quam fuit in eo qui
tantum potuit impertire huic studio temporis quantum ipse a pueritia usque ad
hanc aetatem a continuis bellis et victoriis conquievit? [ETMLS:capitolo][4]
Quo mihi difficilior est hic extremus perorandi locus. Etenim ei succedo
orationi quae non praetervecta sit auris vestras, sed in animis omnium penitus
insederit, ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis quam non modo ex
mea, sed ex cuiusquam oratione capere possitis. Sed mos est gerundus non modo
Cornelio, cuius ego voluntati in eius periculis nullo modo deesse possum, sed
etiam Cn. Pompeio, qui sui facti, sui iudici, sui benefici voluit me esse, ut
apud eosdem vos, iudices, nuper in alia causa fuerim, et praedicatorem et
actorem.
[ETMLS:capitolo][5] Ac mihi quidem hoc
dignum re publica videtur, hoc deberi huius excellentis viri praestantissimae
gloriae, hoc proprium esse vestri offici, hoc satis esse causae ut, quod
fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei licuisse concedant. Nam verius nihil
est quam quod hesterno die dixit ipse, ita L. Cornelium de fortunis omnibus
dimicare ut nullius in delicti crimen vocaretur. Non enim furatus esse
civitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo impudenti mendacio
delituisse, non inrepsisse in censum dicitur: unum obicitur, natum esse
Gadibus, quod negat nemo. Cetera accusator fatetur, hunc in Hispania durissimo
bello cum Q. Metello, cum C. Memmio et in classe et in exercitu fuisse; ut
Pompeius in Hispaniam venerit Memmiumque habere quaestorem coeperit, numquam a
Memmio discessisse, Carthagine esse obsessum, acerrimis illis proeliis et
maximis, Sucronensi et Turiensi, interfuisse, cum Pompeio ad extremum belli
tempus fuisse. [ETMLS:capitolo][6] Haec sunt propria Corneli,
pietas in rem publicam nostram, labor, adsiduitas, dimicatio, virtus digna
summo imperatore, spes pro periculis praemiorum; praemia quidem ipsa non sunt
in eius facto qui adeptus est, sed in eius qui dedit. Donatus igitur est ob eas
causas a Cn. Pompeio civitate. Id accusator non negat, sed reprehendit, ut in
Cornelio causa ipsius probetur, poena quaeratur, in Pompeio causa laedatur,
poena sit nulla nisi famae: sic innocentissimi hominis fortunas,
praestantissimi imperatoris factum condemnari volunt. Ergo in iudicium caput
Corneli, factum Pompei vocatur. Hunc enim in ea civitate in qua sit natus
honestissimo loco natum esse concedis, et ab ineunte aetate relictis rebus suis
omnibus in nostris bellis nostris cum imperatoribus esse versatum, nullius
laboris, nullius obsessionis, nullius proeli expertem fuisse. Haec sunt omnia
cum plena laudis tum propria Corneli, nec in iis rebus crimen est ullum. [ETMLS:capitolo][7] Vbi igitur est crimen? Quod eum Pompeius
civitate donavit. Huius crimen? Minime, nisi honos ignominia putanda est. Cuius
igitur? Re vera nullius, actione accusatoris eius unius qui donavit; qui si
adductus gratia minus idoneum hominem praemio adfecisset, quin etiam si virum
bonum sed non ita meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum
diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis eius modi reprehensio
a vobis, iudices, repudianda. [ETMLS:capitolo][8] Nunc vero quid
dicitur? Quid ait accusator? Fecisse Pompeium quod ei facere non licuerit; quod
gravius est quam si id factum ab eo diceret quod non oportuisset. Est enim
aliquid quod non oporteat, etiam si licet; quicquid vero non licet, certe non
oportet.
Hic ego nunc cuncter sic agere, iudices,
non esse fas dubitari quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non solum
licuisse sed etiam decuisse fateamur? [ETMLS:capitolo][9] Quid
enim abest huic homini quod, si adesset, iure haec ei tribui et concedi
putaremus? Vsusne rerum? qui pueritiae tempus extremum principium habuit
bellorum atque imperiorum maximorum, cuius plerique aequales minus saepe castra
viderunt quam hic triumphavit, qui tot habet triumphos quot orae sunt partesque
terrarum, tot victorias bellicas quot sunt in rerum natura genera bellorum. An
ingenium? quin etiam ipsi casus eventusque rerum non duces, sed comites eius
consiliorum fuerunt: in quo uno ita summa fortuna cum summa virtute certavit ut
omnium iudicio plus homini quam deae tribueretur. An pudor, an integritas, an
religio in eo, an diligentia umquam requisita est? Quem provinciae nostrae,
quem liberi populi, quem reges, quem ultimae gentes castiorem, moderatiorem,
sanctiorem non modo viderunt, sed aut sperando umquam aut optando cogitaverunt?
[ETMLS:capitolo][10] Quid dicam de auctoritate? quae tanta est
quanta in his tantis virtutibus ac laudibus esse debet. Cui senatus populusque
Romanus amplissimae dignitatis praemia dedit non postulanti, imperia vero etiam
recusanti, huius de facto, iudices, ita quaeri ut id agatur, licueritne ei
facere quod fecit, an vero non dicam non licuerit, sed nefas fuerit—contra
foedus enim, id est contra populi Romani religionem et fidem fecisse
dicitur—non turpe rei publicae, nonne vobis? [ETMLS:capitolo][11]
Audivi hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus Luci filius causam de pecuniis
repetundis diceret, ille, ille vir, cui patriae salus dulcior quam conspectus
fuit, qui de civitate decedere quam de sententia maluit—hoc igitur causam
dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi nominis causa, fuisse
iudicem ex illis equitibus Romanis gravissimis viris neminem quin removeret
oculos <et> se totum averteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas
rettulisset, dubitasse quisquam verumne an falsum esset videretur: nos Cn.
Pompei decretum, iudices, de consili sententia pronuntiatum recognoscemus, cum
legibus conferemus, cum foederibus, omnia acerbissima diligentia perpendemus? [ETMLS:capitolo][12] Athenis aiunt, cum quidam apud eos qui sancte
graviterque vixisset testimonium publice dixisset et, ut mos Graecorum est,
iurandi causa ad aras accederet, una voce omnis iudices ne is iuraret
reclamasse. <Tum> Graeci homines spectati viri noluerunt religione videri
potius quam veritate fidem esse constrictam: nos etiam in ipsa religione et
legum et foederum conservanda qualis fuerit Cn. Pompeius dubitabimus? [ETMLS:capitolo][13] Vtrum enim inscientem vultis contra foedera
fecisse an scientem? Si scientem,—O nomen nostri imperi! O populi Romani
excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late longeque diffusa laus ut eius gloriae
domicilium communis imperi finibus terminetur! O nationes, urbes, populi,
reges, tetrarchae, tyranni,—testes Cn. Pompei non solum virtutis in bello sed
etiam religionis in pace! Vos denique, mutae regiones, imploro, et sola
terrarum ultimarum; vos, maria, portus, insulae, litora! Quae est enim ora,
quae sedes, qui locus in quo non exstent huius cum fortitudinis tum vero
humanitatis, cum animi tum consili impressa vestigia? Hunc quisquam,
incredibili quadam atque inaudita gravitate virtute constantia praeditum,
foedera scientem neglexisse violasse rupisse dicere audebit?
[ETMLS:capitolo][14] Gratificatur mihi
gestu accusator: inscientem Cn. Pompeium fecisse significat, quasi vero levius
sit, cum in tanta re publica versere et maximis negotiis praesis, facere
aliquid quod scias non licere, quam omnino non scire quid liceat! Etenim utrum
<qui in> Hispania bellum acerrimum et maximum gesserat quo iure Gaditana
civitas esse nesciebat, an, cum ius illius populi nosset, interpretationem
foederis non tenebat? Id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse dicere audebit
quod mediocres homines, quod nullo usu, nullo studio praediti militari, quod
librarioli denique scire <se> profiteantur? [ETMLS:capitolo][15]
Equidem contra existimo, iudices, cum in omni genere ac varietate artium, etiam
illarum quae sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat,
singularem quandam laudem et praestabilem <eius> esse scientiam in
foederibus, pactionibus, condicionibus populorum, regum, exterarum nationum, in
universo denique belli iure atque pacis; nisi forte ea quae nos libri docent in
umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret litterae, neque cum
rem gereret regiones ipsae docere potuerunt.
Atque, ut ego sentio, iudices, causa
dicta est. Temporum magis ego nunc vitiis quam genere iudici plura dicam; est
enim haec saeculi quaedam macula atque labes, virtuti invidere, velle ipsum
florem dignitatis infringere. Etenim si Pompeius abhinc annos quingentos
fuisset, [ETMLS:capitolo][16] is vir a quo senatus adulescentulo
atque equite Romano saepe communi saluti auxilium expetisset, cuius res gestae
omnis gentis cum clarissima victoria terra marique peragrassent, cuius tres
triumphi testes essent totum orbem terrarum nostro imperio teneri, quem populus
Romanus <honoribus> in<signibus>
singularibusque decorasset,—si nunc apud nos id quod is fecisset contra foedus
factum diceretur, quis audiret? Nemo profecto; mors enim cum exstinxisset
invidiam, res eius gestae sempiterni nominis gloria niterentur. Cuius igitur
audita virtus dubitationi locum non daret, huius <visa> atque perspecta
obtrectatorum voce laedetur?
[ETMLS:capitolo][17] Omittam igitur
Pompeium iam oratione mea reliqua, sed vos, iudices, animis ac memoria
tenetote. De lege, de foedere, de exemplis, de perpetua consuetudine civitatis
nostrae renovabo ea quae dicta sunt; nihil enim mihi novi, nihil integri neque
M. Crassus, qui totam causam et pro facultate et pro fide sua diligentissime
vobis explicavit, neque Cn. Pompeius, cuius oratio omnibus ornamentis
abundavit, ad dicendum reliquit. Sed quoniam me recusante placuit ambobus
adhiberi hunc a me quasi perpoliendi quendam operis extremum laborem, peto a
vobis ut me offici potius quam dicendi studio hanc suscepisse operam ac munus
putetis. [ETMLS:capitolo][18] Ac prius quam adgrediar ad ius
causamque Corneli, quiddam de communi condicione omnium nostrum deprecandae malivolentiae
causa breviter commemorandum videtur. Si quo quisque loco nostrum est, iudices,
natus, aut si, in qua fortuna est nascendi initio constitutus, hunc vitae
statum usque ad senectutem obtinere debet, et si omnes quos aut fortuna extulit
aut ipsorum inlustravit labor et industria poena sunt adficiendi, non gravior
L. Cornelio quam multis viris bonis atque fortibus constitui lex vitae et
condicio videretur: sin autem multorum virtus, ingenium, humanitas ex infimo
genere et fortunae gradu non modo amicitias et rei familiaris copias consecuta
est, sed summam laudem, honores, gloriam, dignitatem, non intellego cur potius
invidia violatura virtutem L. Corneli quam aequitas vestra pudorem eius
adiutura videatur. [ETMLS:capitolo][19] Itaque quod maxime petendum
est a vobis idcirco non peto, iudices, ne de vestra sapientia atque de vestra
humanitate dubitare videar: est autem petendum ne oderitis ingenium, ne inimici
sitis industriae, ne humanitatem opprimendam, ne virtutem puniendam putetis.
Illud peto, ut, si causam ipsam per se firmam esse et stabilem videritis,
hominis ipsius ornamenta adiumento causae potius quam impedimento esse malitis.
Nascitur, iudices, causa Corneli ex ea
lege quam L. Gellius Cn. Cornelius ex senatus sententia tulerunt; qua lege videmus
<rite> esse sanctum ut cives Romani sint ii quos Cn. Pompeius de consili
sententia singillatim civitate donaverit. Donatum esse L. Cornelium praesens
Pompeius dicit, indicant publicae tabulae. Accusator fatetur, sed negat ex
foederato populo quemquam potuisse, nisi is populus fundus factus esset, in
hanc civitatem venire. [ETMLS:capitolo][20] O praeclarum
interpretem iuris, auctorem antiquitatis, correctorem atque emendatorem nostrae
civitatis, qui hanc poenam foederibus adscribat, ut omnium praemiorum
beneficiorumque nostrorum expertis faciat foederatos! Quid enim potuit dici
imperitius quam foederatos populos fieri fundos oportere? nam id non magis est
proprium foederatorum quam omnium liberorum. Sed totum hoc, iudices, in ea fuit
positum semper ratione atque sententia ut, cum iussisset populus Romanus
aliquid, si id adscivissent socii populi ac Latini, et si ea lex, quam nos
haberemus, eadem in populo aliquo tamquam in fundo resedisset, ut tum lege
eadem is populus teneretur, non ut de nostro iure aliquid deminueretur, sed ut
illi populi aut iure eo quod a nobis esset constitutum aut aliquo commodo aut
beneficio uterentur. [ETMLS:capitolo][21] Tulit apud maiores
nostros legem C. Furius de testamentis, tulit Q. Voconius de mulierum
hereditatibus; innumerabiles aliae leges de civili iure sunt latae; quas Latini
voluerunt, adsciverunt; ipsa denique Iulia, qua lege civitas est sociis et
Latinis data, qui fundi populi facti non essent civitatem non haberent. In quo
magna contentio Heracliensium et Neapolitanorum fuit, cum magna pars in iis
civitatibus foederis sui libertatem civitati anteferret. Postremo haec vis est
istius et iuris et verbi, ut fundi populi beneficio nostro, non suo iure fiant.
[ETMLS:capitolo][22] Cum aliquid populus Romanus iussit, id si est
eius modi ut quibusdam populis, sive foederatis sive liberis, permittendum esse
videatur ut statuant ipsi non de nostris sed de suis rebus, quo iure uti
velint, tum utrum fundi facti sint an non quaerendum esse videatur; de nostra
vero re publica, de nostro imperio, de nostris bellis, de victoria, de salute
fundos populos fieri noluerunt. Atqui si imperatoribus nostris, si senatui, si
populo Romano non licebit propositis praemiis elicere ex civitatibus sociorum
atque amicorum fortissimum atque optimum quemque ad subeunda pro salute nostra
pericula, summa utilitate ac maximo saepe praesidio periculosis atque asperis
temporibus carendum nobis erit. [ETMLS:capitolo][23] Sed, per
deos immortalis, quae est ista societas, quae amicitia, quod foedus, ut aut
nostra civitas careat in suis periculis Massiliensi propugnatore, careat
Gaditano, careat Saguntino, aut, si quis ex his populis sit exortus qui nostros
duces auxilio laboris, commeatus periculo suo iuverit, qui cum hoste nostro
comminus in acie saepe pugnarit, qui se saepe telis hostium, qui dimicationi
capitis, qui morti obiecerit, nulla condicione huius civitatis praemiis adfici
possit? [ETMLS:capitolo][24] Etenim in populum Romanum grave est
non posse uti sociis excellenti virtute praeditis, qui velint cum periculis
nostris sua communicare; in socios vero ipsos, et in eos de quibus agimus
foederatos, iniuriosum et contumeliosum est iis praemiis et iis honoribus
exclusos esse fidelissimos et coniunctissimos socios quae pateant
stipendiariis, pateant hostibus, pateant saepe servis. Nam stipendiarios ex
Africa, Sicilia, Sardinia, ceteris provinciis multos civitate donatos videmus,
et, qui hostes ad nostros imperatores perfugissent et magno usui rei publicae
nostrae fuissent, scimus civitate esse donatos; servos denique, quorum ius,
fortuna, condicio infima est, bene de re publica meritos persaepe libertate, id
est civitate, publice donari videmus.
[ETMLS:capitolo][25] Hanc tu igitur,
patrone foederum ac foederatorum, condicionem statuis Gaditanis, tuis civibus, ut,
quod iis quos magnis adiutoribus tuis <usi civibus> armis subegimus atque
in dicionem nostram redegimus liceat, si populus Romanus permiserit, ut ab
senatu, etiam per imperatores nostros civitate donentur, id ne liceat ipsis?
Qui si suis decretis legibusve sanxissent ne quis suorum civium castra
imperatorum populi Romani iniret, ne quis se pro nostro imperio in periculum
capitis atque in vitae discrimen inferret, Gaditanorum auxiliis, cum vellemus,
uti nobis ut liceret, privatus vero ne quis vir et animo et virtute praecellens
pro nostro imperio periculo suo dimicaret, graviter id iure ferremus, minui
auxilia populi Romani, debilitari animos fortissimorum virorum, alienigenarum
nos hominum studiis atque paterna virtute privari. [ETMLS:capitolo][26]
Atqui nihil interest, iudices, utrum haec foederati iura constituant, ut ne cui
liceat ex iis civitatibus ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos
eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non possint; nihil enim
magis uteremur iis adiutoribus, sublatis virtutis praemiis, quam si omnino iis
versari in nostris bellis non liceret. Etenim cum pro sua patria pauci post
genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis propositis vitam suam
hostium telis obiecerint, pro aliena re publica quemquam fore putatis qui se
opponat periculis non modo nullo proposito praemio, sed etiam interdicto?
[ETMLS:capitolo][27] Sed cum est illud
imperitissime dictum de populis fundis, quod commune liberorum est populorum,
non proprium foederatorum,—ex quo intellegi necesse est aut neminem ex sociis
civem fieri posse aut etiam posse ex foederatis,—tum vero ius omne noster iste
magister mutandae civitatis ignorat, quod est, iudices, non solum in legibus
publicis positum, sed etiam in privatorum voluntate. Iure enim nostro neque
mutare civitatem quisquam invitus potest, neque si velit mutare non potest,
modo adsciscatur ab ea civitate cuius esse se civitatis velit: ut, si Gaditani
sciverint nominatim de aliquo cive Romano ut sit is civis Gaditanus, magna
potestas sit nostro civi mutandae civitatis, nec foedere impediatur quo minus
ex civi Romano civis Gaditanus possit esse. [ETMLS:capitolo][28]
Duarum civitatum civis noster esse iure civili nemo potest: non esse huius
civitatis qui se alii civitati dicarit potest. Neque solum dicatione, quod in
calamitate clarissimis viris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo Nuceriae, C.
Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio Zmyrnae vidimus accidisse, ut earum
civitatum fierent cives, <cum> hanc ante amittere non potuissent quam hoc
solum civitatis mutatione vertissent, sed etiam postliminio potest civitatis
fieri mutatio. Neque enim sine causa de Cn. Publicio Menandro, libertino
homine, quem apud maiores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem
secum habere voluerunt, ad populum latum <est> ut is Publicius, si domum
revenisset et inde Romam redisset, ne minus civis esset. Multi etiam superiore
memoria cives Romani sua voluntate, indemnati et incolumes, his rebus relictis
alias se in civitates contulerunt.
[ETMLS:capitolo][29] Quod si civi Romano
licet esse Gaditanum sive exsilio sive postliminio sive reiectione huius
civitatis,—ut iam ad foedus veniam, quod ad causam nihil pertinet: de civitatis
enim iure, non de foederibus disceptamus,—quid est quam ob rem civi Gaditano in
hanc civitatem venire non liceat? Equidem longe secus sentio. Nam cum ex
omnibus civitatibus via sit in nostram, cumque nostris civibus pateat ad
ceteras iter civitates, tum vero, ut quaeque nobiscum maxime societate amicitia
sponsione pactione foedere est coniuncta, ita mihi maxime communione
beneficiorum praemiorum civitatis contineri videtur. Atqui ceterae civitates
omnes non dubitarent nostros homines recipere in suas civitates, si idem nos
iuris haberemus quod ceteri; sed nos non possumus et huius esse civitatis et
cuiusvis praeterea, ceteris concessum est. [ETMLS:capitolo][30]
Itaque in Graecis civitatibus videmus Atheniensis, Rhodios, Lacedaemonios,
ceteros undique adscribi multarumque esse eosdem homines civitatum. Quo errore
ductos vidi egomet non nullos imperitos homines, nostros civis, Athenis in
numero iudicum atque Areopagitarum, certa tribu, certo numero, cum ignorarent,
si illam civitatem essent adepti, hanc se perdidisse nisi postliminio
reciperassent. Peritus vero nostri moris ac iuris nemo umquam, qui hanc
civitatem retinere vellet, in aliam se civitatem dicavit.
Sed hic totus locus disputationis atque
orationis meae, iudices, pertinet ad commune ius mutandarum civitatum: nihil
habet quod sit proprium religionis ac foederum. Defendo enim rem universam,
nullam esse gentem ex omni regione terrarum, neque tam dissidentem a populo
Romano odio quodam atque discidio, neque tam fide benivolentiaque coniunctam,
ex qua nobis interdictum sit ne quem adsciscere civem aut civitate donare
possimus. [ETMLS:capitolo][31] O iura praeclara atque divinitus
iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata, ne quis
nostrum plus quam unius civitatis esse possit,—dissimilitudo enim civitatum
varietatem iuris habeat necesse est,—ne quis invitus civitate mutetur neve in
civitate maneat invitus! Haec sunt enim fundamenta firmissima nostrae
libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum. Illud
vero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundavit imperium et populi Romani nomen
auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus, foedere Sabino docuit
etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere; cuius auctoritate et
exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio
civitatis. Itaque et ex Latio multi, ut Tusculani, ut Lanuvini, et ex ceteris
generibus gentes universae in civitatem sunt receptae, ut Sabinorum, Volscorum,
Hernicorum; quibus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui
noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani
consecuti, violatum foedus eorum videretur.
[ETMLS:capitolo][32] Etenim quaedam
foedera exstant, ut Cenomanorum, Insubrium, Helvetiorum, Iapydum, non nullorum
item ex Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne quis eorum a
nobis civis recipiatur. Quod si exceptio facit ne liceat, ubi <non sit
exceptum, ibi> necesse est licere. Vbi est igitur <in> foedere
Gaditano, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat civitate? Nusquam. Ac
sicubi esset, lex id Gellia et Cornelia, quae definite potestatem Pompeio
civitatem donandi dederat, sustulisset. 'Exceptum,' inquit, 'est foedus, Si
qvid sacrosanctvm est.' Ignosco tibi, si neque Poenorum iura calles (reliqueras
enim civitatem tuam) neque nostras potuisti leges inspicere; ipsae enim te a
cognitione sua iudicio publico reppulerunt. [ETMLS:capitolo][33]
Quid fuit in rogatione ea quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus lata
est, in quo aliquid sacrosanctum exceptum videretur? Primum enim sacrosanctum
esse nihil potest nisi quod populus plebesve sanxit; deinde sanctiones
sacrandae sunt aut genere ipso aut obtestatione et consecratione legis aut
poenae, cum caput eius qui contra fecerit consecratur. Quid habes igitur dicere
de Gaditano foedere eius modi? utrum capitis consecratione an obtestatione
legis sacrosanctum esse confirmas? Nihil omnino umquam de isto foedere ad
populum, nihil ad plebem latum esse neque legem neque poenam consecratam esse
dico. De quibus igitur etiam si latum esset ne quem civem reciperemus, tamen id
esset quod postea populus iussisset ratum, nec quicquam illis verbis Si qvid
sacrosanctvm est exceptum videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam
iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse? [ETMLS:capitolo][34]
Nec vero oratio mea ad infirmandum foedus Gaditanorum, iudices, pertinet; neque
enim est meum contra ius optime meritae civitatis, contra opinionem vetustatis,
contra auctoritatem senatus dicere. Duris enim quondam temporibus rei publicae
nostrae, cum praepotens terra marique Carthago nixa duabus Hispaniis huic
imperio immineret, et cum duo fulmina nostri imperi subito in Hispania, Cn. et
P. Scipiones, exstincti occidissent, L. Marcius, primi pili centurio, cum
Gaditanis foedus fecisse dicitur. Quod cum magis fide illius populi, iustitia
nostra, vetustate denique ipsa quam aliquo publico vinculo religionis
teneretur, sapientes homines et publici iuris periti, Gaditani, M. Lepido Q.
Catulo consulibus a senatu de foedere postulaverunt. Tum est cum Gaditanis
foedus vel renovatum vel ictum; de quo foedere populus Romanus sententiam non
tulit, qui iniussu suo nullo pacto potest religione obligari. [ETMLS:capitolo][35]
Ita Gaditana civitas, quod beneficiis suis erga rem publicam nostram consequi
potuit, quod imperatorum testimoniis, quod vetustate, quod Q. Catuli, summi
viri, auctoritate, quod iudicio senatus, quod foedere, consecuta est; quod
publica religione sanciri potuit, id abest; populus enim se nusquam obligavit.
Neque ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis enim et plurimis rebus
est fulta. Sed isti disputationi <hic> certe nihil est loci; sacrosanctum
enim nihil potest esse nisi quod per populum plebemve sanctum est. Quod si hoc
foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio
vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis
comprobasset, quid erat cur ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram
recipi non liceret? Nihil est enim aliud in foedere nisi ut pia et aeterna pax
sit. Quid id ad civitatem? Adiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus
foederibus: Maiestatem popvli Romani comiter conservanto. Id habet hanc vim, ut
sit ille in foedere inferior. [ETMLS:capitolo][36] Primum verbi
genus hoc 'conservanto,' quo magis in legibus quam in foederibus uti solemus,
imperantis est, non precantis. Deinde cum alterius populi maiestas conservari
iubetur, de altero siletur, certe ille populus in superiore condicione causaque
ponitur cuius maiestas foederis sanctione defenditur. In quo erat accusatoris
interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat, 'comiter' esse
'communiter,' quasi vero priscum aliquod aut insolitum verbum interpretaretur.
Comes benigni, faciles, suaves homines esse dicuntur; 'qui erranti comiter
monstrat viam,' benigne, non gravate; 'communiter' quidem certe non convenit. [ETMLS:capitolo][37] Et simul absurda res est caveri foedere ut
maiestatem populi Romani 'communiter' conservent, id est ut populus Romanus
suam maiestatem esse salvam velit. Quod si iam ita esset, ut esse non potest,
tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caveretur. Potestne igitur nostra
maiestas <a> Gaditanis benigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos
praemiis elicere non possumus? Potest esse ulla denique maiestas, si impedimur
quo minus per populum Romanum beneficiorum virtutis causa tribuendorum
potestatem imperatoribus nostris deferamus?
[ETMLS:capitolo][38] Sed quid ego
disputo quae mihi tum, si Gaditani contra me dicerent, vere posse dici
viderentur? Illis enim repetentibus L. Cornelium responderem legem populum
Romanum iussisse de civitate tribuenda; huic generi legum fundos populos fieri
non solere; Cn. Pompeium de consili sententia civitatem huic dedisse, nullum
populi nostri iussum Gaditanos habere; itaque nihil esse sacrosanctum quod lege
exceptum videretur; si esset, tamen in foedere nihil esse cautum praeter pacem;
additum esse etiam illud, ut maiestatem illi nostram conservare deberent, quae
certe minueretur si aut adiutoribus illorum civibus uti in bellis nobis non
liceret aut praemi tribuendi potestatem nullam haberemus. [ETMLS:capitolo][39]
Nunc vero quid ego contra Gaditanos loquar, cum id quod defendo voluntate
eorum, auctoritate, legatione ipsa comprobetur? qui a principio sui generis aut
studio rei publicae ~ii ab omni studio sensuque Poenorum mentis suas ad nostrum
imperium nomenque flexerunt; qui, cum maxima bella nobis inferrentur, moenibus
<hostem> excluserunt, classibus insecuti sunt, corporibus opibus copiis
depulerunt; qui et veterem illam speciem foederis Marciani semper omni
sanctiorem arce duxerunt, et hoc foedere Catuli senatusque auctoritate se
nobiscum coniunctissimos esse arbitrati sunt; quorum moenia, delubra, agros ut
Hercules itinerum ac laborum suorum, sic maiores nostri imperi ac nominis
populi Romani terminos esse voluerunt. [ETMLS:capitolo][40]
Testantur et mortuos nostros imperatores, quorum vivit immortalis memoria et
gloria, Scipiones, Brutos, Horatios, Cassios, Metellos, et hunc praesentem Cn.
Pompeium, quem procul ab illorum moenibus acre et magnum bellum gerentem
commeatu pecuniaque iuverunt, et hoc tempore ipsum populum Romanum, quem in
caritate annonae, ut saepe ante fecerant, frumento suppeditato levarunt, se hoc
ius esse velle, ut sibi et liberis, si qui eximia virtute fuerit, sit in
nostris castris, sit in imperatorum praetoriis, sit denique inter signa atque
in acie locus, sit his gradibus ascensus etiam ad civitatem. [ETMLS:capitolo][41]
Quod si Afris, si Sardis, si Hispanis agris stipendioque multatis virtute
adipisci licet civitatem, Gaditanis autem officiis vetustate fide periculis
foedere coniunctis hoc idem non licebit, non foedus sibi nobiscum <ictum>
sed iniquissimas leges impositas a nobis esse arbitrabuntur. Atque hanc,
iudices, non a me fingi orationem, sed me dicere quae Gaditani iudicarint res
ipsa declarat. Hospitium multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditanos
fecisse publice dico. Proferam tesseram; legatos excito; laudatores ad hoc
iudicium, summos homines ac nobilissimos, deprecatores huius periculi missos
videtis; re denique multo ante Gadibus inaudita, fore ut huic ab illo periculum
crearetur . . . gravissima autem in istum civem suum Gaditani senatus consulta
fecerunt. [ETMLS:capitolo][42] Potuit magis fundus populus
Gaditanus fieri, quoniam hoc magno opere delectare verbo, si tum fit fundus cum
scita ac iussa nostra sua sententia comprobat, quam cum hospitium fecit, ut et
civitate illum mutatum esse fateretur et huius civitatis honore dignissimum
iudicaret? Potuit certius interponere iudicium voluntatis suae quam cum etiam
accusatorem huius multa et poena notavit? Potuit magis de re iudicare quam cum
ad vestrum iudicium civis amplissimos legavit testis huius iuris, vitae
laudatores, periculi deprecatores? [ETMLS:capitolo][43] Etenim
quis est tam demens quin sentiat ius hoc Gaditanis esse retinendum, ne saeptum
sit iis iter <in> perpetuum ad hoc amplissimum praemium civitatis, et
magno opere iis esse laetandum huius L. Corneli benivolentiam erga suos
remanere Gadibus, gratiam et facultatem commendandi in hac civitate versari?
Quis est enim nostrum cui non illa civitas sit huius studio, cura, diligentia
commendatior? Omitto quantis ornamentis populum istum C. Caesar, cum esset in
Hispania praetor, adfecerit, controversias sedarit, iura ipsorum permissu
statuerit, inveteratam quandam barbariam ex Gaditanorum moribus disciplinaque
delerit, summa in eam civitatem huius rogatu studia et beneficia contulerit.
Multa praetereo quae cotidie labore huius et studio aut omnino aut certe
facilius consequantur. Itaque et adsunt principes civitatis et defendunt amore
ut suum civem, testimonio ut nostrum, officio ut ex nobilissimo civi
sanctissimum hospitem, studio ut diligentissimum defensorem commodorum suorum. [ETMLS:capitolo][44] Ac ne ipsi Gaditani arbitrentur, quamquam
nullo incommodo adficiantur, si liceat eorum civis virtutis causa in nostram
civitatem venire, tamen hoc ipso inferius esse suum foedus quam ceterorum,
consolabor et hos praesentis, viros optimos, et illam fidelissimam atque
amicissimam nobis civitatem, simul et vos non ignorantis, iudices, admonebo,
quo de iure hoc iudicium constitutum sit, de eo numquam omnino esse dubitatum.
[ETMLS:capitolo][45] Quos igitur
prudentissimos interpretes foederum, quos peritissimos bellici iuris, quos
diligentissimos in exquirendis condicionibus civitatum atque causis esse arbitramur?
eos profecto qui iam imperia ac bella gesserunt. Etenim si Q. Scaevola ille
augur, cum de iure praediatorio consuleretur, homo iuris peritissimus,
consultores suos non numquam ad Furium et Cascellium praediatores reiciebat, si
nos de aqua nostra Tusculana M. Tugionem potius quam C. Aquilium consulebamus,
quod adsiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem saepe vincit, quis
dubitet de foederibus et de toto iure pacis et belli omnibus iuris peritissimis
imperatores nostros anteferre? [ETMLS:capitolo][46] Possumusne
igitur tibi probare auctorem exempli atque facti illius quod a te reprenditur,
C. Marium? Quaeris aliquem graviorem, constantiorem, praestantiorem virtute,
prudentia, religione? Is igitur Iguvinatem M. Annium Appium, fortissimum virum
<summa> virtute praeditum, civitate donavit: <idem cohortis duas
universas Camertium civitate donavit,> cum Camertinum <foedus omnium>
foederum sanctissimum atque aequissimum sciret esse. Potest igitur, iudices, L.
Cornelius condemnari, ut non C. Mari factum condemnetur? [ETMLS:capitolo][47]
Exsistat ergo ille vir parumper cogitatione vestra, quoniam re non potest, ut
conspiciatis eum mentibus, quoniam oculis non potestis; dicat se non imperitum
foederis, non rudem exemplorum, non ignarum belli fuisse; se P. Africani
discipulum ac militem, se stipendiis, se legationibus bellicis eruditum, se, si
tanta bella attigisset quanta gessit <et> confecit, si tot consulibus
meruisset quotiens ipse consul fuit, omnia iura belli perdiscere ac nosse
potuisse; sibi non fuisse dubium quin nullo foedere a re publica bene gerenda
impediretur; a se ex coniunctissima atque amicissima civitate fortissimum
quemque esse delectum; neque Iguvinatium neque Camertium foedere esse exceptum,
quo minus eorum civibus a populo Romano praemia virtutis tribuerentur. [ETMLS:capitolo][48] Itaque cum paucis annis post hanc civitatis
donationem acerrima de civitate quaestio Licinia et Mucia lege venisset, num
quis eorum, qui de foederatis civitatibus esset civitate donatus, in iudicium
est vocatus? Nam Spoletinus T. Matrinius, unus ex iis quos C. Marius civitate
donasset, dixit causam ex colonia Latina in primis firma et inlustri. Quem cum
disertus homo L. Antistius accusaret, non dixit fundum Spoletinum populum non
esse factum,—videbat enim populos de suo iure, non de nostro fundos fieri
solere,—sed cum lege Apuleia coloniae non essent deductae, qua lege Saturninus
C. Mario tulerat ut in singulas colonias ternos civis Romanos facere posset,
negabat hoc beneficium re ipsa sublata valere debere. [ETMLS:capitolo][49]
Nihil habet similitudinis ista accusatio; sed tamen tanta auctoritas in C.
Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem suum, hominem incredibili eloquentia,
sed paucis ipse verbis causam illam gravitate sua defenderit et probarit. Quis
enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in acie, in exercitu
dilectum virtutis, qui sociis, qui foederatis in defendenda re publica nostra
spem praemiorum eripi vellet? Quod si vultus C. Mari, si vox, si ille
imperatorius ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens valuit aspectus,
valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria, valeat fortissimi et
clarissimi viri nomen aeternum. Sit hoc discrimen inter gratiosos civis atque
fortis, ut illi vivi fruantur opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam
huius imperi defensor mori potest, vivat auctoritas immortalis. [ETMLS:capitolo][50]
Quid? Cn. Pompeius pater rebus Italico bello maximis gestis P. Caesium, equitem
Romanum, virum bonum, qui vivit, Ravennatem foederato ex populo nonne civitate
donavit? Quid? cohortis duas universas Camertium <C. Marius>? Quid?
Heracliensem Alexam P. Crassus, vir amplissimus, ex ea civitate quacum prope
singulare foedus Pyrrhi temporibus C. Fabricio consule ictum putatur? Quid?
Massiliensem Aristonem <L.> Sulla? Quid? quoniam de Gaditanis agimus,
idem <serv>os novem Gaditanos?
Quid? vir sanctissimus et summa religione ac modestia, Q. Metellus Pius, Q.
Fabium Saguntinum? Quid? hic qui adest, a quo haec quae ego nunc percurro
subtilissime sunt omnia perpolita, M. Crassus, non Aveniensem foederatum
civitate donavit, homo cum gravitate et prudentia praestans, tum vel nimium
parcus in largienda civitate? [ETMLS:capitolo][51] Hic tu Cn.
Pompei beneficium vel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit
quod C. Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum, quod L. Sullam, quod Q.
Metellum, <quod M. Crassum,> quod denique domesticum auctorem patrem suum
facere viderat? Neque vero id in uno Cornelio fecit; nam et Gaditanum Hasdrubalem
ex bello illo Africano et Mamertinos Ovios et quosdam Vticensis et Saguntinos
Fabios civitate donavit. Etenim cum ceteris praemiis digni sunt qui suo labore
et periculo nostram rem publicam defendunt, tum certe dignissimi sunt qui
civitate ea donentur pro qua pericula ac tela subierunt. Atque utinam qui
ubique sunt propugnatores huius imperi possent in hanc civitatem venire, et
contra oppugnatores rei publicae de civitate exterminari! Neque enim ille
summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem
imperatoriam voluit esse:
Hostem qui feriet, erit, inquit, mihi Carthaginiensis,
Quisquis erit.
Cuius civitatis sit, id habent hodie
leve et semper habuerunt, itaque et civis undique fortis viros adsciverunt et
hominum ignobilium virtutem persaepe nobilitatis inertiae praetulerunt.
[ETMLS:capitolo][52] Habetis imperatorum
summorum et sapientissimorum hominum, clarissimorum virorum, interpretationem
iuris ac foederum: dabo etiam iudicum qui huic quaestioni praefuerunt, dabo
universi populi Romani, dabo sanctissimum et sapientissimum iudicium etiam
senatus. Iudices cum prae se ferrent palamque loquerentur quid essent lege
Papia de M. Cassio Mamertinis repetentibus iudicaturi, Mamertini publice
suscepta causa destiterunt. Multi in civitatem recepti ex liberis foederatisque
populis [liberati] sunt: nemo umquam est de civitate accusatus, quod aut
populus fundus factus non esset, aut quod foedere civitatis mutandae ius
impediretur. [ETMLS:capitolo][53] Audebo etiam hoc contendere,
numquam esse condemnatum quem constaret ab imperatore nostro civitate donatum.
Cognoscite nunc populi Romani iudicium multis rebus interpositum atque in
maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse
ictum Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat? quod quidem nuper in
columna ahenea meminimus post rostra incisum et perscriptum fuisse. Quo modo
igitur L. Cossinius Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque
ornatissimi viri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem civitate T. Coponius,
civis item summa virtute et dignitate,—nepotes T. et C. Coponios
nostis,—damnato C. Masone civis Romanus est factus? [ETMLS:capitolo][54]
An lingua et ingenio patefieri aditus ad civitatem potuit, manu et virtute non
potuit? Anne de nobis trahere spolia foederatis licebat, de hostibus non
licebat? An quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi non
licebat? An accusatori maiores nostri maiora praemia quam bellatori esse
voluerunt?
Quod si acerbissima lege Servilia
principes viri ac gravissimi et sapientissimi cives hanc Latinis, id est
foederatis, viam ad civitatem populi iussu patere passi sunt, neque ius est hoc
reprehensum Licinia et Mucia lege, cum praesertim genus ipsum accusationis et
nomen <et> eius modi praemium quod nemo adsequi posset nisi ex senatoris
calamitate neque senatori neque bono cuiquam nimis iucundum esse posset,
dubitandum fuit quin, quo in genere iudicum praemia rata essent, in eodem
iudicia imperatorum valerent? Num fundos igitur factos populos Latinos
arbitramur aut Serviliae legi aut ceteris quibus Latinis hominibus erat
propositum aliqua ex re praemium civitatis? [ETMLS:capitolo][55]
Cognoscite nunc iudicium senatus, quod semper iudicio est populi comprobatum.
Sacra Cereris, iudices, summa maiores nostri religione confici caerimoniaque
voluerunt; quae cum essent adsumpta de Graecia, et per Graecas curata sunt
semper sacerdotes et Graeca omnino nominata. Sed cum illam quae Graecum illud
sacrum monstraret et faceret ex Graecia deligerent, tamen sacra pro civibus civem
facere voluerunt, ut deos immortalis scientia peregrina et externa, mente
domestica et civili precaretur. Has sacerdotes video fere aut Neapolitanas aut
Veliensis fuisse, foederatarum sine dubio civitatum. Mitto vetera; proxime dico
ante civitatem Veliensibus datam de senatus sententia C. Valerium Flaccum,
praetorem urbanum, nominatim ad populum de Calliphana Veliense, ut ea civis
Romana esset, tulisse. Num igitur aut fundos factos Veliensis, aut sacerdotem
illam civem Romanam factam non esse, aut foedus et a senatu et a populo Romano
violatum arbitramur?
[ETMLS:capitolo][56] Intellego, iudices,
in causa aperta minimeque dubia multo et plura et a pluribus peritissimis esse
dicta quam res postularet. Sed id factum est, non ut vobis rem tam perspicuam dicendo
probaremus, verum ut omnium malivolorum iniquorum invidiosorum animos
frangeremus; quos ut accusator incenderet, ut aliqui sermones hominum alienis
bonis maerentium etiam ad vestras auris permanarent et in iudicio ipso
redundarent, idcirco illa in omni parte orationis summa arte adspergi
videbatis; tum pecuniam L. Corneli, quae neque invidiosa est et, quantacumque
est, eius modi est ut conservata magis quam correpta esse videatur; tum
luxuriam, quae non crimine aliquo libidinis, sed communi maledicto notabatur;
tum Tusculanum, quod Q. Metelli fuisse meminerat et L. Crassi, Crassum emisse
de libertino homine, Soterico Marcio, ad Metellum pervenisse de Vennoni Vindici
bonis non tenebat. Simul illud nesciebat, praediorum nullam esse gentem,
emptionibus ea solere saepe ad alienos homines, saepe ad infimos, non legibus
tamquam tutelas pervenire. [ETMLS:capitolo][57] Obiectum est
etiam quod in tribum Clustuminam pervenerit; quod hic adsecutus est legis de
ambitu praemio minus invidioso quam qui legum praemiis praetoriam sententiam et
praetextam togam consequuntur. Et adoptatio Theophani agitata est, per quam
Cornelius nihil est praeterquam propinquorum suorum hereditates adsecutus.
Quamquam istorum animos, qui ipsi
Cornelio invident, non est difficillimum mitigare. More hominum invident, in
conviviis rodunt, in circulis vellicant: non illo inimico, sed hoc malo dente
carpunt. [ETMLS:capitolo][58] Qui amicis L. Corneli aut inimici
sunt aut invident, ii sunt huic multo vehementius pertimescendi. Nam huic quidem
ipsi quis est umquam inventus inimicus aut quis iure esse potuit? Quem bonum
non coluit, cuius fortunae dignitatique non concessit? Versatus in intima
familiaritate hominis potentissimi, in maximis nostris malis atque discordiis
neminem umquam alterius rationis ac partis non re, non verbo, non vultu denique
offendit. Fuit hoc sive meum sive rei publicae fatum, ut in me unum omnis illa
inclinatio communium temporum incumberet. Non modo non exsultavit in ruinis
nostris vestrisque sordibus Cornelius, sed omni officio,—acrimis, opera,
consolatione,—omnis me absente meos sublevavit. [ETMLS:capitolo][59]
Quorum ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio
dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque, iudices, ut eos qui principes
fuerunt conservandae salutis aut dignitatis meae diligitis et caros habetis,
sic, quae ab hoc pro facultate hominis, pro loco facta sunt, et grata esse
vobis et probata. Non igitur a suis, quos nullos habet, sed a suorum, qui et
multi et potentes sunt, urgetur inimicis; quos quidem hesterno die Cn. Pompeius
copiosa oratione et gravi secum, si vellent, contendere iubebat, ab hoc impari
certamine atque iniusta contentione avocabat. [ETMLS:capitolo][60]
Et erit aequa lex et nobis, iudices, atque omnibus qui nostris familiaritatibus
implicantur vehementer utilis, ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus,
amicis nostrorum inimicorum temperemus. Ac si mea auctoritas satis apud illos
in hac re ponderis haberet, cum me praesertim rerum varietate atque usu ipso iam
perdoctum viderent, etiam ab illis eos maioribus discordiis avocarem. Etenim
contendere de re publica, cum id defendas quod esse optimum sentias, et fortium
virorum et magnorum hominum semper putavi, neque huic umquam labori officio
muneri defui. Sed contentio tam diu sapiens est quam diu aut proficit aliquid,
aut, si non proficit, non obest civitati. [ETMLS:capitolo][61]
Voluimus quaedam, contendimus, experti sumus: obtenta non sunt. Dolorem alii,
nos luctum maeroremque suscepimus. Cur ea quae mutare non possumus convellere
malumus quam tueri? C. Caesarem senatus et genere supplicationum amplissimo
ornavit et numero dierum novo: idem in angustiis aerari victorem exercitum
stipendio adfecit, imperatori decem legatos decrevit, lege Sempronia
succedendum non censuit. Harum ego sententiarum et princeps et auctor fui,
neque me dissensioni meae pristinae putavi potius adsentiri quam praesentibus
rei publicae temporibus et concordiae convenire. Non idem aliis videtur: sunt
fortasse in sententia firmiores. Reprendo neminem, sed adsentior non omnibus;
neque esse inconstantis puto sententiam tamquam aliquod navigium atque cursum
ex rei publicae tempestate moderari. [ETMLS:capitolo][62] Sed si
qui sunt quibus infinitum sit odium in quos semel susceptum sit, quos video esse
non nullos, cum ducibus ipsis, non cum comitatu adsectatoribusque confligant.
Illam enim fortasse pertinaciam non nulli, virtutem alii putabunt, hanc vero
iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate coniunctam. Sed si certorum hominum
mentis nulla ratione, iudices, placare possumus, vestros quidem animos certe
confidimus non oratione nostra, sed humanitate vestra esse placatos.
[ETMLS:capitolo][63]
Quid enim est cur non potius ad summam laudem huic quam ad minimam fraudem
Caesaris familiaritas valere debeat? Cognovit adulescens; placuit homini
prudentissimo; in summa amicorum copia cum familiarissimis eius est adaequatus.
In praetura, in consulatu praefectum fabrum detulit; consilium hominis
probavit, fidem est complexus, officia observantiamque dilexit. Fuit hic
multorum illi laborum socius aliquando: est fortasse nunc non nullorum
particeps commodorum. Quae quidem si huic obfuerint apud vos, non intellego
quod bonum cuiquam sit apud talis viros profuturum. [ETMLS:capitolo][64]
Sed quoniam C. Caesar abest longissime, atque in iis est nunc locis quae
regione orbem terrarum, rebus illius gestis imperium populi Romani definiunt,
nolite, per deos immortalis, iudices, hunc illi acerbum nuntium velle perferri,
ut suum praefectum fabrum, ut hominem sibi carissimum, non ob ipsius aliquod
delictum, sed ob suam familiaritatem vestris oppressum sententiis audiat.
Miseremini eius qui non de suo peccato sed <de> huius summi et clarissimi
viri facto, non de aliquo crimine sed periculo suo de publico iure disceptat.
Quod ius si Cn. Pompeius ignoravit, si M. Crassus, si Q. Metellus, si Cn.
Pompeius pater, si L. Sulla, si P. Crassus, si C. Marius, si senatus, si
populus Romanus, si qui de re simili iudicarunt, si foederati populi, si socii,
si illi antiqui Latini, videte ne utilius vobis et honestius sit illis ducibus
errare quam hoc magistro erudiri. Sed si de certo, de perspicuo, de utili, de
probato, de iudicato vobis iure esse constituendum videtis, nolite committere
ut in re tam inveterata quicquam novi sentiatis. [ETMLS:capitolo][65]
Simul et illa, iudices, omnia ante oculos vestros proponite: primum esse omnis
etiam post mortem reos clarissimos illos viros qui foederatos civitate
donarunt; deinde senatum qui hoc iudicavit, populum qui iussit, iudices qui
adprobarunt. Tum etiam illud cogitate, sic vivere ac vixisse Cornelium ut, cum
omnium peccatorum quaestiones sint, non de vitiorum suorum poena, sed de
virtutis praemio in iudicium vocetur. Accedat etiam illud, ut statuatis hoc
iudicio utrum posthac amicitias clarorum virorum calamitati hominibus an
ornamento esse malitis. Postremo illud, iudices, fixum in animis vestris
tenetote, vos in hac causa non de maleficio L. Corneli, sed de beneficio Cn.
Pompei iudicaturos.
|