Pro Caecina
Textus
[1] Si, quantum in agro
locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque in iudiciis impudentia valeret,
non minus nunc in causa cederet A. Caecina Sex. Aebuti impudentiae, quam tum in
vi facienda cessit audaciae. Verum et illud considerati hominis esse putavit,
qua de re iure disceptari oporteret, armis non contendere, et hoc constantis,
quicum vi et armis certare noluisset, eum iure iudicioque superare. [2]
Ac mihi quidem cum audax praecipue fuisse videtur Aebutius in convocandis
hominibus et armandis, tum impudens in iudicio, non solum quod in iudicium
venire ausus est—nam id quidem tametsi improbe fit in aperta re, tamen malitia
est iam usitatum—sed quod non dubitavit id ipsum quod arguitur confiteri; nisi
forte hoc rationis habuit, quoniam, si facta vis esset moribus, superior in
possessione retinenda non fuisset, quia contra ius moremque facta sit, A.
Caecinam cum amicis metu perterritum profugisse; nunc quoque in iudicio si
causa more institutoque omnium defendatur, nos inferiores in agendo non
futuros; sin a consuetudine recedatur, se, quo impudentius egerit, hoc
superiorem discessurum. Quasi vero aut idem possit in iudicio improbitas quod
in vi confidentia, aut nos non eo libentius tum audaciae cesserimus quo nunc
impudentiae facilius obsisteremus. [3] Itaque
longe alia ratione, recuperatores, ad agendam causam hac actione venio atque
initio veneram. Tum enim nostrae causae spes erat posita in defensione mea,
nunc in confessione adversarii, tum in nostris, nunc vero in illorum testibus;
de quibus ego antea laborabam ne, si improbi essent, falsi aliquid dicerent, si
probi existimarentur, quod dixissent probarent; nunc sum animo aequissimo. Si
enim sunt viri boni, me adiuvant, cum id iurati dicunt quod ego iniuratus
insimulo; sin autem minus idonei, me non laedunt, cum eis sive creditur,
<creditur> hoc ipsum quod nos arguimus, sive fides non habetur, de
adversarii testium fide derogatur.
[4] Verum tamen cum
illorum actionem causae considero, non video quid impudentius dici possit, cum
autem vestram in iudicando dubitationem, vereor ne id quod videntur impudenter
fecisse astute et callide fecerint. Nam, si negassent vim hominibus armatis
esse factam, facile honestissimis testibus in re perspicua tenerentur; sin
confessi essent et id quod nullo tempore iure fieri potest tum ab se iure
factum esse defenderent, sperarunt, id quod adsecuti sunt, se iniecturos vobis
causam deliberandi et iudicandi iustam moram ac religionem. Simul illud quod
indignissimum est futurum arbitrati sunt, ut in hac causa non de improbitate
Sex. Aebuti, sed de iure civili iudicium fieri videretur. [5]
Qua in re, si mihi esset unius A. Caecinae causa agenda, profiterer satis
idoneum esse me defensorem, propterea quod fidem meam diligentiamque
praestarem; quae cum sunt in actore causae, nihil est in re praesertim aperta ac
simplici quod excellens ingenium requiratur. Sed cum de eo mihi iure dicendum
sit, quod pertineat ad omnis, quodque constitutum sit a maioribus, conservatum
usque ad hoc tempus, quo sublato non solum pars aliqua iuris deminuta, sed
etiam vis ea quae iuri maxime est adversaria iudicio confirmata esse videatur,
video summi ingeni causam esse, non ut id demonstretur quod ante oculos est sed
ne, si quis vobis error in tanta re sit obiectus, omnes potius me arbitrentur
causae quam vos religioni vestrae defuisse. [6]
Quamquam ego mihi sic persuadeo, recuperatores, non vos tam propter iuris
obscuram dubiamque rationem bis iam de eadem causa dubitasse quam, quod videtur
ad summam illius existimationem hoc iudicium pertinere, moram ad condemnandum quaesisse
simul et illi spatium ad sese conligendum dedisse. Quod quoniam iam in
consuetudinem venit et id viri boni vestri similes in iudicando faciunt,
reprehendendum fortasse minus, querendum vero magis etiam videtur, ideo quod
omnia iudicia aut distrahendarum controversiarum aut puniendorum maleficiorum
causa reperta sunt, quorum alterum levius est, propterea quod et minus laedit
et persaepe disceptatore domestico diiudicatur, alterum est vehementissimum,
quod et ad graviores res pertinet et non honorariam operam amici, sed
severitatem iudicis ac vim requirit. [7] Quod
est gravius, et cuius rei causa maxime iudicia constituta sunt, id iam mala
consuetudine dissolutum est. Nam ut quaeque res est turpissima, sic maxime et
maturissime vindicanda est, at eadem, quia existimationis periculum est,
tardissime iudicatur. Qui igitur convenit, quae causa fuerit ad constituendum
iudicium, eandem moram esse ad iudicandum? Si quis quod spopondit, qua in re
verbo se uno obligavit, id non facit, maturo iudicio sine ulla religione
iudicis condemnatur; qui per tutelam aut societatem aut rem mandatam aut
fiduciae rationem fraudavit quempiam, in eo quo delictum maius est, eo poena
est tardior? [8] 'Est enim turpe iudicium.' Ex
facto quidem turpi. Videte igitur quam inique accidat, quia res indigna sit,
ideo turpem existimationem sequi; quia turpis existimatio sequatur, ideo rem
indignam non vindicari. Ac si qui mihi hoc iudex recuperatorve dicat: 'potuisti
enim leviore actione confligere, potuisti ad tuum ius faciliore et commodiore
iudicio pervenire; qua re aut muta actionem aut noli mihi instare ut iudicem
tamen,' is aut timidior videatur quam fortem, aut cupidior quam sapientem
iudicem esse aequum est, si aut mihi praescribat quem ad modum meum ius
persequar, aut ipse id quod ad se delatum sit non audeat iudicare. Etenim si
praetor is qui iudicia dat numquam petitori praestituit qua actione illum uti
velit, videte quam iniquum sit constituta iam re iudicem quid agi potuerit aut
quid possit, non quid actum sit quaerere. [9]
Verum tamen nimiae vestrae benignitati pareremus, si alia ratione ius nostrum
recuperare possemus. Nunc vero quis est qui aut vim hominibus armatis factam
relinqui putet oportere aut eius rei leviorem actionem nobis aliquam
demonstrare possit? Ex quo genere peccati, ut illi clamitant, vel iniuriarum
vel capitis iudicia constituta sunt, in eo potestis atrocitatem nostram
reprehendere, cum videatis nihil aliud actum nisi possessionem per interdictum
esse repetitam? Verum, sive vos existimationis illius periculum sive iuris
dubitatio tardiores fecit adhuc ad iudicandum, alterius rei causam vosmet ipsi
iam vobis saepius prolato iudicio sustulistis, alterius ego vobis hodierno die
causam profecto auferam, ne diutius de controversia nostra ac de communi iure
dubitetis. [10] Et si forte videbor altius
initium rei demonstrandae petisse quam me ratio iuris eius de quo iudicium est
et natura causae coegerit, quaeso ut ignoscatis. Non enim minus laborat A. Caecina
ne summo iure egisse quam ne certum ius non obtinuisse videatur.
M. Fulcinius fuit, recuperatores, e
municipio Tarquiniensi; qui et domi suae cum primis honestus existimatus est et
Romae argentariam non ignobilem fecit. Is habuit in matrimonio Caesenniam,
eodem e municipio summo loco natam et probatissimam feminam, sicut et vivus
ipse multis rebus ostendit et in morte sua testamento declaravit. [11]
Huic Caesenniae fundum in agro Tarquiniensi vendidit temporibus illis
difficillimis solutionis; cum uteretur uxoris dote numerata, quo mulieri res
esset cautior, curavit ut in eo fundo dos conlocaretur. Aliquanto post iam
argentaria dissoluta Fulcinius huic fundo uxoris continentia quaedam praedia
atque adiuncta mercatur. Moritur Fulcinius—multa enim, quae sunt in re, quia
remota sunt a causa, praetermittam—testamento facit heredem quem habebat e
Caesennia filium; usum et fructum omnium bonorum suorum Caesenniae legat ut
frueretur una cum filio. [12] Magnus honos viri
iucundus mulieri fuisset, si diuturnum esse licuisset; frueretur enim bonis cum
eo quem suis bonis heredem esse cupiebat et ex quo maximum fructum ipsa
capiebat. Sed hunc fructum mature fortuna ademit. Nam brevi tempore M.
Fulcinius adulescens mortuus est; heredem P. Caesennium fecit; uxori grande
pondus argenti matrique partem maiorem bonorum legavit. Itaque in partem
mulieres vocatae sunt.
[13] Cum esset haec
auctio hereditaria constituta, Aebutius iste, qui iam diu Caesenniae viduitate
ac solitudine aleretur ac se in eius familiaritatem insinuasset, hac ratione ut
cum aliquo suo compendio negotia mulieris, si qua acciderent, controversiasque
susciperet, versabatur eo quoque tempore in his rationibus auctionis et
partitionis atque etiam se ipse inferebat et intro dabat et in eam opinionem
Caesenniam adducebat ut mulier imperita nihil putaret agi callide posse, ubi
non adesset Aebutius. [14] Quam personam iam ex
cotidiana vita cognostis, recuperatores, mulierum adsentatoris, cognitoris
viduarum, defensoris nimium litigiosi, contriti ad Regiam, inepti ac stulti
inter viros, inter mulieres periti iuris et callidi, hanc personam imponite
Aebutio. Is enim Caesenniae fuit Aebutius—ne forte quaeratis, num
propinquus?—nihil alienius—amicus a patre aut a viro traditus? —nihil
minus—quis igitur? ille, ille quem supra deformavi, voluntarius amicus mulieris
non necessitudine aliqua, sed ficto officio simulataque sedulitate coniunctus
magis opportuna opera non numquam quam aliquando fideli. [15]
Cum esset, ut dicere institueram, constituta auctio Romae, suadebant amici
cognatique Caesenniae, id quod ipsi quoque mulieri veniebat in mentem, quoniam
potestas esset emendi fundum illum Fulcinianum, qui fundo eius antiquo
continens esset, nullam esse rationem amittere eius modi occasionem, cum ei
praesertim pecunia ex partitione deberetur; nusquam posse eam melius conlocari.
Itaque hoc mulier facere constituit; mandat ut fundum sibi emat,—cui tandem?
—cui putatis? an non in mentem vobis venit omnibus illius hoc munus esse ad
omnia mulieris negotia parati, sine quo nihil satis caute, nihil satis callide
posset agi? [16] Recte attenditis. Aebutio
negotium datur. Adest ad tabulam, licetur Aebutius; deterrentur emptores multi partim
gratia Caesenniae, partim etiam pretio. Fundus addicitur Aebutio; pecuniam
argentario promittit Aebutius; quo testimonio nunc vir optimus utitur sibi
emptum esse. Quasi vero aut nos ei negemus addictum aut tum quisquam fuerit qui
dubitaret quin emeretur Caesenniae, cum id plerique scirent, omnes fere
audissent, <qui non audisset,> is coniectura adsequi posset, cum pecunia
Caesenniae ex illa hereditate deberetur, eam porro in praediis conlocari maxime
expediret, essent autem praedia quae mulieri maxime convenirent, ea venirent,
liceretur is quem Caesenniae dare operam nemo miraretur, sibi emere nemo posset
suspicari. [17] Hac emptione facta pecunia
solvitur a Caesennia; cuius rei putat iste rationem reddi non posse quod ipse
tabulas averterit; se autem habere argentarii tabulas in quibus sibi expensa
pecunia lata sit acceptaque relata. Quasi id aliter fieri oportuerit. Cum omnia
ita facta essent, quem ad modum nos defendimus, Caesennia fundum possedit
locavitque; neque ita multo post A. Caecinae nupsit. Vt in pauca conferam,
testamento facto mulier moritur; facit heredem ex deunce et semuncia Caecinam,
ex duabus sextulis M. Fulcinium, libertum superioris viri, Aebutio sextulam
aspergit. Hanc sextulam illa mercedem isti esse voluit adsiduitatis et
molestiae si quam ceperat. Iste autem hac sextula se ansam retinere omnium
controversiarum putat.
[18] Iam principio
ausus est dicere non posse heredem esse Caesenniae Caecinam, quod is deteriore
iure esset quam ceteri cives propter incommodum Volaterranorum calamitatemque
civilem. Itaque homo timidus imperitusque, qui neque animi neque consili satis
haberet, non putavit esse tanti hereditatem ut de civitate in dubium veniret;
concessit, credo, Aebutio, quantum vellet de Caesenniae bonis ut haberet. Immo,
ut viro forti ac sapienti dignum fuit, ita calumniam stultitiamque eius
obtrivit ac contudit. [19] In possessione
bonorum cum esset, et cum iste sextulam suam nimium exaggeraret, nomine heredis
arbitrum familiae herciscundae postulavit. Atque illis paucis diebus, postea
quam videt nihil se ab A. Caecina posse litium terrore abradere, homini Romae
in foro denuntiat fundum illum de quo ante dixi, cuius istum emptorem
demonstravi fuisse mandatu Caesenniae, suum esse seseque sibi emisse. Quid ais?
istius ille fundus est quem sine ulla controversia quadriennium, hoc est ex quo
tempore fundus veniit, quoad vixit, possedit Caesennia? 'Vsus enim,' inquit,
'eius fundi et fructus testamento viri fuerat Caesenniae.' [20]
Cum hoc novae litis genus tam malitiose intenderet, placuit Caecinae de
amicorum sententia constituere, quo die in rem praesentem veniretur et de fundo
Caecina moribus deduceretur. Conloquuntur; dies ex utriusque commodo sumitur.
Caecina cum amicis ad diem venit in castellum Axiam, a quo loco fundus is de
quo agitur non longe abest. Ibi certior fit a pluribus homines permultos
liberos atque servos coegisse et armasse Aebutium. Cum id partim mirarentur,
partim non crederent, ecce ipse Aebutius in castellum venit; denuntiat Caecinae
se armatos habere; abiturum eum non esse, si accessisset. Caecinae placuit et
amicis, quoad videretur salvo capite fieri posse, experiri tamen. [21]
De castello descendunt, in fundum proficiscuntur. Videtur temere commissum,
verum, ut opinor, hoc fuit causae: tam temere istum re commissurum quam verbis
minitabatur nemo putavit. Atque iste ad omnis introitus qua adiri poterat non
modo in eum fundum de quo erat controversia, sed etiam in illum proximum de quo
nihil ambigebatur armatos homines opponit. Itaque primo cum in antiquum fundum
ingredi vellet, quod ea proxime accedi poterat, frequentes armati obstiterunt. [22] Quo loco depulsus Caecina tamen qua potuit ad
eum fundum profectus <est> in quo ex conventu vim fieri oportebat; eius
autem fundi extremam partem oleae derecto ordine definiunt. Ad eas cum
accederetur, iste cum omnibus copiis praesto fuit servumque suum nomine
Antiochum ad se vocavit et voce clara imperavit ut eum qui illum olearum
ordinem intrasset occideret. Homo mea sententia prudentissimus Caecina tamen in
hac re plus mihi animi quam consili videtur habuisse. Nam cum et armatorum
multitudinem videret et eam vocem Aebuti quam commemoravi audisset, tamen
accessit propius et iam ingrediens intra finem eius loci quem oleae terminabant
impetum armati Antiochi ceterorumque tela atque incursum refugit. Eodem tempore
se in fugam conferunt amici advocatique eius metu perterriti, quem ad modum
illorum testem dicere audistis. [23] His rebus
ita gestis P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi hominibvs
armatis sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret.
Restituisse se dixit. <Sponsio facta est. Hac de> sponsione vobis
iudicandum est.
Maxime fuit optandum Caecinae,
recuperatores, ut controversiae nihil haberet, secundo loco ut ne cum tam
improbo homine, tertio ut cum tam stulto haberet. Etenim non minus nos
stultitia illius sublevat quam laedit improbitas. Improbus fuit, quod homines
coegit, armavit, coactis armatisque vim fecit. Laesit in eo Caecinam, sublevat
ibidem; nam in eas ipsas res quas improbissime fecit testimonia sumpsit et eis
in causa testimoniis utitur. [24] Itaque mihi
certum est, recuperatores, ante quam ad meam defensionem meosque testis venio,
illius uti confessione et testimoniis; qui confitetur atque ita libenter
confitetur ut non solum fateri sed etiam profiteri videatur, recuperatores:
'convocavi homines, coegi, armavi, terrore mortis ac periculo capitis ne accederes
obstiti; ferro,' inquit, 'ferro'—et hoc dicit in iudicio—'te reieci atque
proterrui.' Quid? testes quid aiunt? P. Vetilius, propinquus Aebuti, se Aebutio
cum armatis servis venisse advocatum. Quid praeterea? Fuisse compluris armatos.
Quid aliud? Minatum esse Aebutium Caecinae. Quid ego de hoc teste dicam nisi
hoc, recuperatores, ut ne idcirco minus ei credatis quod homo minus idoneus
habetur, sed ideo credatis quod ex illa parte id dicit quod illi causae maxime
sit alienum? [25] A. Terentius, alter testis,
non modo Aebutium sed etiam se pessimi facinoris arguit. In Aebutium hoc dicit,
armatos homines fuisse, de se autem hoc praedicat, Antiocho, Aebuti servo, se
imperasse ut in Caecinam advenientem cum ferro invaderet. Quid loquar amplius
de hoc homine? In quem ego hoc dicere, cum rogarer a Caecina, numquam volui, ne
arguere illum rei capitalis viderer, de eo dubito nunc quo modo aut loquar aut
taceam, cum ipse hoc de se iuratus praedicet. [26]
Deinde L. Caelius non solum Aebutium cum armatis dixit fuisse compluribus verum
etiam cum advocatis perpaucis eo venisse Caecinam. De hoc ego teste detraham?
cui aeque ac meo testi ut credatis postulo. P. Memmius secutus est qui suum non
parvum beneficium commemoravit in amicos Caecinae, quibus sese viam per fratris
sui fundum dedisse dixit qua effugere possent, cum essent omnes metu
perterriti. Huic ego testi gratias agam, quod et in re misericordem se
praebuerit et in testimonio religiosum. [27] A.
Atilius et eius filius L. Atilius et armatos ibi fuisse et se suos servos
adduxisse dixerunt; etiam hoc amplius: cum Aebutius Caecinae malum minaretur,
ibi tum Caecinam postulasse ut moribus deductio fieret. Hoc idem P. Rutilius
dixit, et eo libentius dixit ut aliquando in iudicio eius testimonio creditum
putaretur. Duo praeterea testes nihil de vi, sed de re ipsa atque emptione
fundi dixerunt; P. Caesennius, auctor fundi, non tam auctoritate gravi quam
corpore, et argentarius Sex. Clodius cui cognomen est Phormio, nec minus niger
nec minus confidens quam ille Terentianus est Phormio, nihil de vi dixerunt,
nihil praeterea quod ad vestrum iudicium pertineret. [28]
Decimo vero loco testis exspectatus et ad extremum reservatus dixit, senator
populi Romani, splendor ordinis, decus atque ornamentum iudiciorum, exemplar
antiquae religionis, Fidiculanius Falcula; qui cum ita vehemens acerque
venisset ut non modo Caecinam periurio suo laederet sed etiam mihi videretur
irasci, ita eum placidum mollemque reddidi, ut non auderet, sicut meministis,
iterum dicere quot milia fundus suus abesset ab urbe. Nam cum dixisset minus
iccc, populus cum risu adclamavit ipsa esse. Meminerant enim omnes quantum in
Albiano iudicio accepisset. [29] In eum quid
dicam nisi id quod negare non possit, venisse in consilium publicae
quaestionis, cum eius consili iudex non esset, et in eo consilio, cum causam
non audisset et potestas esset ampliandi, dixisse sibi liquere; cum de
incognita re iudicare voluisset, maluisse condemnare quam absolvere; cum, si
uno minus damnarent, condemnari reus non posset, non ad cognoscendam causam sed
ad explendam damnationem praesto fuisse? Vtrum gravius aliquid in quempiam dici
potest quam ad hominem condemnandum quem numquam vidisset neque audisset
adductum esse pretio? an certius quicquam obici potest quam quod is cui
obicitur ne nutu quidem infirmare conatur? [30]
Verum tamen is testis, —ut facile intellegeretis eum non adfuisse animo, cum
causa ab illis ageretur testesque dicerent, sed tantisper de aliquo reo
cogitasse—cum omnes ante eum dixissent testes armatos cum Aebutio fuisse
compluris, solus dixit non fuisse. Visus est mihi primo veterator intellegere
praeclare quid causae obstaret, et tantum modo errare, quod omnis testis
infirmaret qui ante eum dixissent: cum subito, ecce idem qui solet, duos solos
servos armatos fuisse dixit. Quid huic tu homini facias? nonne concedas
interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?
[31] Vtrum, recuperatores, his testibus non
credidistis, cum quid liqueret non habuistis? at controversia non erat quin
verum dicerent. An in coacta multitudine, in armis, in telis, in praesenti metu
mortis perspicuoque periculo caedis dubium vobis fuit inesse vis aliqua
videretur necne? Quibus igitur in rebus vis intellegi potest, si in his non
intellegetur? An vero illa defensio vobis praeclara visa est: 'Non deieci, sed
obstiti; non enim sum passus in fundum ingredi, sed armatos homines opposui, ut
intellegeres, si in fundo pedem posuisses, statim tibi esse pereundum?' Quid
ais? is qui armis proterritus, fugatus, pulsus est, non videtur esse deiectus? [32] Posterius de verbo videbimus; nunc rem ipsam
ponamus quam illi non negant et eius rei ius actionemque quaeramus.
Est haec res posita quae ab adversario
non negatur, Caecinam, cum ad constitutam diem tempusque venisset ut vis ac
deductio moribus fieret, pulsum prohibitumque esse vi coactis hominibus et
armatis. Cum hoc constet, ego, homo imperitus iuris, ignarus negotiorum ac
litium, hanc puto me habere actionem, ut per interdictum meum ius teneam atque
iniuriam tuam persequar. Fac in hoc errare me nec ullo modo posse per hoc
interdictum id adsequi quod velim; te uti in hac re magistro volo. [33]
Quaero sitne aliqua huius rei actio an nulla. Convocari homines propter
possessionis controversiam non oportet, armari multitudinem iuris retinendi
causa non convenit; nec iuri quicquam tam inimicum quam vis nec aequitati
quicquam tam infestum est quam convocati homines et armati. Quod cum ita sit
resque eius modi sit ut in primis a magistratibus animadvertenda videatur,
iterum quaero sitne eius rei aliqua actio an nulla. Nullam esse dices? Audire
cupio, qui in pace et otio, cum manum fecerit, copias pararit, multitudinem
hominum coegerit, armarit, instruxerit, homines inermos qui ad constitutum
experiendi iuris gratia venissent armis, viris, terrore periculoque mortis
reppulerit, fugarit, averterit, hoc dicat: [34]
'Feci equidem quae dicis omnia, et ea sunt et turbulenta et temeraria et
periculosa. Quid ergo est? impune feci; nam quid agas mecum ex iure civili ac
praetorio non habes.' Itane vero? recuperatores, hoc vos audietis et apud vos
dici patiemini saepius? Cum maiores nostri tanta diligentia prudentiaque
fuerint ut omnia omnium non modo tantarum rerum sed etiam tenuissimarum iura
statuerint persecutique sint, hoc genus unum vel maximum praetermitterent, ut,
si qui me exire domo mea coegisset armis, haberem actionem, si qui introire
prohibuisset, non haberem? Nondum de Caecinae causa disputo, nondum de iure
possessionis nostrae loquor; tantum de tua defensione, C. Piso, quaero. [35] Quoniam ita dicis et ita constituis, si
Caecina, cum in fundo esset, inde deiectus esset, tum per hoc interdictum eum
restitui oportuisse; nunc vero deiectum nullo modo esse inde ubi non fuerit;
hoc interdicto nihil nos adsecutos esse: quaero, si te hodie domum tuam
redeuntem coacti homines et armati non modo limine tectoque aedium tuarum sed
primo aditu vestibuloque prohibuerint, quid acturus sis. Monet amicus meus te,
L. Calpurnius, ut idem dicas quod ipse antea dixit, iniuriarum. Quid ad causam
possessionis, quid ad restituendum eum quem oportet restitui, quid denique ad
ius civile, aut ad praetoris notionem atque animadversionem? Ages iniuriarum.
Plus tibi ego largiar; non solum egeris verum etiam condemnaris licet; num quid
magis possidebis? actio enim iniuriarum non ius possessionis adsequitur sed
dolorem imminutae libertatis iudicio poenaque mitigat. [36]
Praetor interea, Piso, tanta de re tacebit? quem ad modum te restituat in aedis
tuas non habebit? Qui dies totos aut vim fieri vetat aut restitui factam iubet,
qui de fossis, de cloacis, de minimis aquarum itinerumque controversiis
interdicit, is repente obmutescet, in atrocissima re quid faciat non habebit?
et C. Pisoni domo tectisque suis prohibito, <prohibito> inquam, per
homines coactos et armatos, praetor quem ad modum more et exemplo opitulari possit
non habebit? Quid enim dicet, aut quid tu tam insigni accepta iniuria
postulabis? 'Vnde vi prohibitus?' Sic nemo umquam interdixit; novum est, non
dico inusitatum, verum omnino inauditum. 'Vnde deiectus?' Quid proficies, cum
illi hoc respondebunt tibi quod tu nunc mihi, armatis se tibi obstitisse ne in
aedis accederes; deici porro nullo modo potuisse qui non accesserit? [37] 'Deicior ego,' inquis, 'si quis meorum
deicitur omnino.' Iam bene agis; a verbis enim recedis et aequitate uteris. Nam
verba quidem ipsa si sequi volumus, quo modo tu deiceris, cum servus tuus
deicitur? Verum ita est uti dicis; te deiectum debeo intellegere, etiam si
tactus non fueris. Nonne? Age nunc, si ne tuorum quidem quisquam loco motus
erit atque omnes in aedibus adservati ac retenti, tu solus prohibitus et a tuis
aedibus vi atque armis proterritus, utrum hanc actionem habebis qua nos usi
sumus, an aliam quampiam, an omnino nullam? Nullam esse actionem dicere in re
tam insigni tamque atroci neque prudentiae neque auctoritatis tuae est; alia si
quae forte est quae nos fugerit, dic quae sit; cupio discere. [38]
Haec si est qua nos usi sumus te iudice vincamus necesse est. Non enim vereor
ne hoc dicas, in eadem causa eodem interdicto te oportere restitui, Caecinam
non oportere. Etenim cui non perspicuum est ad incertum revocari bona,
fortunas, possessiones omnium, si ulla ex parte sententia huius interdicti
deminuta aut infirmata sit, si auctoritate virorum talium vis armatorum hominum
iudicio approbata videatur, in quo iudicio non de armis dubitatum sed de verbis
quaesitum esse dicatur? Isne apud vos obtinebit causam suam qui se ita
defenderit: 'reieci ego te armatis hominibus, non deieci,' ut tantum facinus
non in aequitate defensionis, sed in una littera latuisse videatur? [39]
Huiusce rei vos statuetis nullam esse actionem, nullum experiendi ius
constitutum, qui obstiterit armatis hominibus, qui multitudine coacta non
introitu, sed omnino aditu quempiam prohibuerit? Quid ergo? hoc quam habet vim,
ut distare aliquid aut ex aliqua parte differre videatur, utrum, pedem cum
intulero atque in possessione vestigium fecero, tum expellar ac deiciar, an
eadem vi et isdem armis mihi ante occurratur, ne non modo intrare verum
aspicere aut aspirare possim? Quid hoc ab illo differt, ut ille cogatur
restituere qui ingressum expulerit, ille qui ingredientem reppulerit non
cogatur? [40] Videte, per deos immortalis! quod
ius nobis, quam condicionem vobismet ipsis, quam denique civitati legem constituere
velitis. Huiusce generis una est actio per hoc interdictum quo nos usi sumus
constituta; ea si nihil valet aut si ad hanc rem non pertinet, quid
neglegentius aut quid stultius maioribus nostris dici potest, qui aut tantae
rei praetermiserint actionem aut eam constituerint quae nequaquam satis verbis
causam et rationem iuris amplecteretur? Hoc est periculosum, dissolvi hoc
interdictum, est captiosum omnibus rem ullam constitui eius modi quae, cum
armis gesta sit, rescindi iure non possit; verum tamen illud est turpissimum,
tantae stultitiae prudentissimos homines condemnari, ut vos iudicetis huius rei
ius atque actionem in mentem maioribus nostris non venisse.
[41] 'Queramur,'
inquit, 'licet; tamen hoc interdicto Aebutius non tenetur.' Quid ita? 'Quod vis
Caecinae facta non est.' Dici in hac causa potest, ubi arma fuerint, ubi coacta
hominum multitudo, ubi instructi et certis locis cum ferro homines conlocati,
ubi minae, pericula terroresque mortis, ibi vim non fuisse? 'Nemo,' inquit,
'occisus est neque saucius <factus>.' Quid ais? cum de possessionis
controversia et de privatorum hominum contentione iuris loquamur, tu vim
negabis factam, si caedes et occisio facta non erit? At exercitus maximos saepe
pulsos et fugatos esse dico terrore ipso impetuque hostium sine cuiusquam non
modo morte verum etiam volnere. [42] Etenim,
recuperatores, non ea sola vis est quae ad corpus nostrum vitamque pervenit,
sed etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine animum perterritum
loco saepe et certo de statu demovet. Itaque saucii saepe homines cum corpore
debilitantur, animo tamen non cedunt neque eum relinquunt locum quem statuerunt
defendere; at alii pelluntur integri; ut non dubium sit quin maior adhibita vis
ei sit cuius animus sit perterritus quam illi cuius corpus volneratum sit. [43] Quod si vi pulsos dicimus exercitus esse eos
qui metu ac tenui saepe suspicione periculi fugerunt, et si non solum impulsu
scutorum neque conflictu corporum neque ictu comminus neque coniectione
telorum, sed saepe clamore ipso militum aut instructione aspectuque signorum
magnas copias pulsas esse et vidimus et audivimus, quae vis in bello
appellatur, ea in otio non appellabitur? et, quod vehemens in re militari
putatur, id leve in iure civili iudicabitur? et, quod exercitus armatos movet,
id advocationem togatorum non videbitur movisse? et volnus corporis magis istam
vim quam terror animi declarabit? et sauciatio quaeretur, cum fugam factam esse
constabit? [44] Tuus enim testis hoc dixit,
metu perterritis nostris advocatis locum se qua effugerent demonstrasse. Qui
non modo ut fugerent sed etiam ipsius fugae tutam viam quaesiverunt, his vis
adhibita non videbitur? Quid igitur fugiebant? Propter metum. Quid metuebant?
Vim videlicet. Potestis igitur principia negare, cum extrema conceditis?
Fugisse perterritos confitemini; causam fugae dicitis eandem quam omnes
intellegimus, arma, multitudinem hominum, incursionem atque impetum armatorum;
haec ubi conceduntur esse facta, ibi vis facta negabitur?
[45] At vero hoc quidem
iam vetus est et maiorum exemplo multis in rebus usitatum, cum ad vim faciendam
veniretur, si quos armatos quamvis procul conspexissent, ut statim testificati
discederent, <cum> optime sponsionem facere possent, ni adversvs edictvm
praetoris vis facta esset. Itane vero? scire esse armatos satis est ut vim
factam probes; in manus eorum incidere non est satis? aspectus armatorum ad vim
probandam valebit; incursus et impetus non valebit? qui abierit, facilius sibi
vim factam probabit quam qui effugerit? [46] At
ego hoc dico, si, ut primum in castello Caecinae dixit Aebutius se homines
coegisse et armasse neque eum, si illo accessisset, abiturum, statim Caecina
discessisset, dubitare vos non debuisse quin Caecinae facta vis esset; si vero
simul ac procul conspexit armatos recessisset eo minus dubitaretis. Omnis enim
vis est quae periculo aut decedere nos alicunde cogit aut prohibet accedere.
Quod si aliter statuetis, videte ne hoc vos statuatis, qui vivus discesserit,
ei vim non esse factam, ne hoc omnibus in possessionum controversiis
praescribatis, ut confligendum sibi et armis decertandum putent, ne, quem ad
modum in bello poena ignavis ab imperatoribus constituitur, sic in iudiciis
deterior causa sit eorum qui fugerint quam qui ad extremum usque contenderint. [47] Cum de iure et legitimis hominum
controversiis loquimur et in his rebus vim nominamus, pertenuis vis intellegi
debet. Vidi armatos quamvis paucos; magna vis est. Decessi unius hominis telo
proterritus; deiectus detrususque sum. Hoc si ita statuetis, non modo non erit
cur depugnare quisquam posthac possessionis causa velit, sed ne illud quidem
cur repugnare. Sin autem vim sine caede, sine volneratione, sine sanguine
nullam intellegetis, statuetis homines possessionis cupidiores quam vitae esse
oportere.
[48] Age vero, de vi te
ipsum habebo iudicem, Aebuti. Responde, si tibi videtur. In fundum Caecina
utrum tandem noluit, an non potuit accedere? Cum te obstitisse et reppulisse
dicis, certe hunc voluisse concedis. Potes igitur dicere non ei vim fuisse
impedimento cui, cum cuperet eoque consilio venisset, per homines coactos
licitum non sit accedere? Si enim id quod maxime voluit nullo modo potuit, vis
profecto quaedam obstiterit necesse est; aut tu dic quam ob rem, cum vellet
accedere, non accesserit. [49] Iam vim factam
negare non potes; deiectus quem ad modum sit, qui non accesserit, id quaeritur.
Demoveri enim et depelli de loco necesse est eum qui deiciatur. Id autem
accidere ei qui potest qui omnino in eo loco unde se deiectum esse dicit
numquam fuit? Quid? si fuisset et ex eo loco metu permotus fugisset, cum
armatos vidisset, diceresne esse deiectum? Opinor. Ain tu? qui tam diligenter
et tam callide verbis controversias non aequitate diiudicas, et iura non
utilitate communi sed litteris exprimis, poterisne dicere deiectum esse eum qui
tactus non erit? Quid? detrusum dicesne? nam eo verbo antea praetores in hoc interdicto
uti solebant. Quid ais? potestne detrudi quisquam qui non attingitur? nonne, si
verbum sequi volumus, hoc intellegamus necesse est, eum detrudi cui manus
adferantur? Necesse est, inquam, si ad verbum rem volumus adiungere, neminem
statui detrusum qui non adhibita vi manu demotus et actus praeceps
intellegatur. [50] Deiectus vero qui potest
esse quisquam nisi in inferiorem locum de superiore motus? Potest pulsus,
fugatus, eiectus denique; illud vero nullo modo potest, non modo qui tactus non
sit sed ne in aequo quidem et plano loco. Quid ergo? hoc interdictum putamus
eorum esse causa compositum qui se praecipitatos ex locis superioribus
dicerent—eos enim vere possumus dicere esse deiectos—an, cum voluntas et
consilium et sententia interdicti intellegatur, impudentiam summam aut
stultitiam singularem putabimus in verborum errore versari, rem et causam et
utilitatem communem non relinquere solum sed etiam prodere?
[51] An hoc dubium est
quin neque verborum tanta copia sit non modo in nostra lingua, quae dicitur
esse inops, sed ne in alia quidem ulla, res ut omnes suis certis ac propriis
vocabulis nominentur, neque vero quicquam opus sit verbis, cum ea res cuius
causa verba quaesita sint intellegatur? Quae lex, quod senatus consultum, quod
magistratus edictum, quod foedus aut pactio, quod, ut ad privatas res redeam,
testamentum, quae iudicia aut stipulationes aut pacti et conventi formula non
infirmari ac convelli potest, si ad verba rem deflectere velimus, consilium
autem eorum qui scripserunt et rationem et auctoritatem relinquamus? [52] Sermo hercule familiaris et cotidianus non
cohaerebit, si verba inter nos aucupabimur; denique imperium domesticum nullum
erit, si servolis hoc nostris concesserimus ut ad verba nobis oboediant, non ad
id quod ex verbis intellegi possit obtemperent. Exemplis nunc uti videlicet
mihi necesse est harum rerum omnium; non occurrit uni cuique vestrum aliud alii
in omni genere exemplum quod testimonio sit non ex verbis aptum pendere ius;
sed verba servire hominum consiliis et auctoritatibus. [53]
Ornate et copiose L. Crassus, homo longe eloquentissimus, paulo ante quam nos
in forum venimus, iudicio cvirali hanc sententiam defendit et facile, cum
contra eum prudentissimus homo, Q. Mucius, diceret, probavit omnibus, M'.
Curium, qui heres institutus esset ita: 'mortvo postvmo filio,' cum filius non
modo non mortuus sed ne natus quidem esset, heredem esse oportere. Quid? verbis
hoc satis erat cautum? Minime. Quae res igitur valuit? Voluntas, quae si
tacitis nobis intellegi posset, verbis omnino non uteremur; quia non potest,
verba reperta sunt, non quae impedirent sed quae indicarent voluntatem. [54] Lex usum et auctoritatem fundi iubet esse
biennium; at utimur eodem iure in aedibus, quae in lege non appellantur. Si via
sit immunita, iubet qua velit agere iumentum; potest hoc ex ipsis verbis
intellegi, licere, si via sit in Bruttiis immunita, agere si velit iumentum per
M. Scauri Tusculanum. Actio est in auctorem praesentem his verbis: 'qvandoqve
te in ivre conspicio.' Hac actione Appius ille Caecus uti non posset, si ita in
iure homines verba consectarentur ut rem cuius causa verba sunt non
considerarent. Testamento si recitatus heres esset pupillus Cornelius isque iam
annos xx haberet, vobis interpretibus amitteret hereditatem. [55]
Veniunt in mentem mihi permulta, vobis plura, certo scio. Verum ne nimium multa
complectamur atque ab eo quod propositum est longius aberret oratio, hoc ipsum
interdictum quo de agitur consideremus; intellegetis enim in eo ipso, si in
verbis ius constituamus, omnem utilitatem nos huius interdicti, dum versuti et
callidi velimus esse, amissuros. 'Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs.' Si
me vilicus tuus solus deiecisset, non familia deiecisset, ut opinor, sed
aliquis de familia. Recte igitur diceres te restituisse? Quippe; quid enim
facilius est quam probare eis qui modo Latine sciant, in uno servolo familiae
nomen non valere? Si vero ne habeas quidem servum praeter eum qui me deiecerit,
clames videlicet: 'Si habeo familiam, a familia mea fateor te esse deiectum.'
Neque enim dubium est quin, si ad rem iudicandam verbo ducimur, non re,
familiam intellegamus quae constet ex servis pluribus; quin unus homo familia
non sit; verbum certe hoc non modo postulat, sed etiam cogit, [56]
at vero ratio iuris interdictique vis et praetorum voluntas et hominum
prudentium consilium et auctoritas respuit hanc defensionem et pro nihilo
putat. Quid ergo? isti homines Latine non loquuntur? Immo vero tantum loquuntur
quantum est satis ad intellegendam voluntatem, cum sibi hoc proposuerint ut,
sive me tu deieceris sive tuorum quispiam sive servorum sive amicorum, servos
non numero distinguant sed appellent uno familiae nomine; [57]
de liberis autem quisquis est, procuratoris nomine appelletur; non quo omnes
sint aut appellentur procuratores qui negoti nostri aliquid gerant, sed in hac
re cognita sententia interdicti verba subtiliter exquiri omnia noluerunt. Non
enim alia causa est aequitatis in uno servo et in pluribus, non alia ratio
iuris in hoc genere dumtaxat, utrum me tuus procurator deiecerit, is qui
legitime procurator dicitur, omnium rerum eius qui in Italia non sit absitve
rei publicae causa quasi quidam paene dominus, hoc est alieni iuris vicarius,
an tuus colonus aut vicinus aut cliens aut libertus aut quivis qui illam vim
deiectionemque tuo rogatu aut tuo nomine fecerit. [58]
Qua re, si ad eum restituendum qui vi deiectus est eandem vim habet aequitatis
ratio, ea intellecta certe nihil ad rem pertinet quae verborum vis sit ac
nominum. Tam restitues si tuus me libertus deiecerit nulli tuo praepositus
negotio, quam si procurator deiecerit; non quo omnes sint procuratores qui
aliquid nostri negoti gerunt, sed quod <hoc> in hac re quaeri nihil
attinet. Tam restitues si unus servolus, quam si familia fecerit universa; non
quo idem sit servolus unus quod familia, verum quia non quibus verbis quidque
dicatur quaeritur, sed quae res agatur. Etiam, ut longius a verbo recedamus, ab
aequitate ne tantulum quidem, si tuus servus nullus fuerit et omnes alieni ac
mercennarii, tamen ei ipsi tuae familiae genere et nomine continebuntur. [59] Perge porro hoc idem interdictum sequi.
'hominibvs coactis.' Neminem coegeris, ipsi convenerint sua sponte; certe cogit
is qui congregat homines et convocat; coacti sunt ei qui ab aliquo sunt unum in
locum congregati. Si non modo convocati non sunt, sed ne convenerunt quidem,
sed ei modo fuerunt qui etiam antea non vis ut fieret, verum colendi aut
pascendi causa esse in agro consuerant, defendes homines coactos non fuisse, et
verbo quidem superabis me ipso iudice, re autem ne consistes quidem ullo
iudice. Vim enim multitudinis restitui voluerunt, non solum convocatae
multitudinis; sed, quia plerumque ubi multitudine opus est homines cogi solent,
ideo de coactis compositum interdictum est; quod etiam si verbo differre
videbitur, re tamen erit unum et omnibus in causis idem valebit, in quibus
perspicitur una atque eadem causa aequitatis. 'armatisve.' [60]
Quid dicemus? armatos, si Latine loqui volumus, quos appellare vere possumus?
Opinor eos qui scutis telisque parati ornatique sunt. Quid igitur? si glebis
aut saxis aut fustibus aliquem de fundo praecipitem egeris iussusque sis, quem
hominibus armatis deieceris, restituere, restituisse te dices? Verba si valent,
si causae non ratione sed vocibus ponderantur, me auctore dicito. Vinces
profecto non fuisse armatos eos qui saxa iacerent quae de terra ipsi tollerent,
non esse arma caespites neque glebas; non fuisse armatos eos qui praetereuntes
ramum defringerent arboris; arma esse suis nominibus alia ad tegendum, alia ad
nocendum; quae qui non habuerint, eos inermos fuisse vinces. [61]
Verum si quod erit armorum iudicium, tum ista dicito; iuris iudicium cum erit
et aequitatis, cave in ista tam frigida, tam ieiuna calumnia delitiscas. Non
enim reperies quemquam iudicem aut recuperatorem qui, tamquam si arma militis
inspicienda sint, ita probet armatum; sed perinde valebit quasi armatissimi
fuerint, si reperientur ita parati fuisse ut vim vitae aut corpori potuerint
adferre.
[62] Atque ut magis
intellegas quam verba nihil valeant, si tu solus aut quivis unus cum scuto et
gladio impetum in me fecisset atque ego ita deiectus essem, auderesne dicere
interdictum esse de hominibus armatis, hic autem hominem armatum unum fuisse?
Non, opinor, tam impudens esses. Atqui vide ne multo nunc sis impudentior. Nam
tum quidem omnis mortalis implorare posses, quod homines in tuo negotio Latine
obliviscerentur, quod inermi armati iudicarentur, quod, cum interdictum esset
de pluribus, commissa res esset ab uno, unus homo plures esse homines
iudicaretur. [63] Verum in his causis non verba
veniunt in iudicium, sed ea res cuius causa verba haec in interdictum coniecta
sunt. Vim quae ad caput ac vitam pertineret restitui sine ulla exceptione
voluerunt. Ea fit plerumque per homines coactos armatosque; si alio consilio,
eodem periculo facta sit, eodem iure esse voluerunt. Non enim maior est iniuria
si tua familia quam si tuus vilicus, non si tui servi quam si alieni ac
mercennarii, non si tuus procurator quam si vicinus aut libertus tuus, non si
coactis hominibus quam si voluntariis aut etiam adsiduis ac domesticis, non si
armatis quam si inermibus qui vim armatorum haberent ad nocendum, non si
pluribus quam si uno armato. Quibus enim rebus plerumque vis fit eius modi, eae
res appellantur in interdicto. Si per alias res eadem facta vis est, ea tametsi
verbis interdicti non concluditur, sententia tamen iuris atque auctoritate
retinetur.
[64] Venio nunc ad
illud tuum: 'non deieci; non enim sivi accedere.' Puto te ipsum, Piso,
perspicere quanto ista sit angustior iniquiorque defensio quam si illa uterere:
'non fuerunt armati, cum fustibus et cum saxis fuerunt.' Si me hercule mihi,
non copioso homini ad dicendum, optio detur, utrum malim defendere non esse
deiectum eum cui vi et armis ingredienti sit occursum, an armatos non fuisse
eos qui sine scutis sineque ferro fuerint, omnino ad probandum utramque rem
videam infirmam nugatoriamque esse, ad dicendum autem in altera videar mihi
aliquid reperire posse, non fuisse armatos eos qui neque ferri quicquam neque
scutum ullum habuerint; hic vero haeream, si mihi defendendum sit eum qui
pulsus fugatusque sit non esse deiectum.
[65] Atque illud in
tota defensione tua mihi maxime mirum videbatur, te dicere iuris consultorum
auctoritati obtemperari non oportere. Quod ego tametsi non nunc primum neque in
hac causa solum audio, tamen admodum mirabar abs te quam ob rem diceretur. Nam
ceteri tum ad istam orationem decurrunt cum se in causa putant habere aequum et
bonum quod defendant; si contra verbis et litteris et, ut dici solet, summo
iure contenditur, solent eius modi iniquitati aequi et boni nomen dignitatemque
opponere. Tum illud quod dicitur, 'sive nive,' inrident, tum aucupia verborum
et litterarum tendiculas in invidiam vocant, tum vociferantur ex aequo et bono,
non ex callido versutoque iure rem iudicari oportere; scriptum sequi
calumniatoris esse bonique iudicis voluntatem scriptoris auctoritatemque
defendere. [66] In ista vero causa cum tu sis
is qui te verbo litteraque defendas, cum tuae sint hae partes: 'unde deiectus
es? an inde quo prohibitus es accedere? reiectus es, non deiectus,' cum tua sit
haec oratio: 'fateor me homines coegisse, fateor armasse, fateor tibi mortem
esse minitatum, fateor hoc interdicto praetoris vindicari, si voluntas et
aequitas valeat; sed ego invenio in interdicto verbum unum ubi delitiscam: non
deieci te ex eo loco quem in locum prohibui ne venires'—in ista defensione
accusas eos qui consuluntur, quod aequitatis censeant rationem, non verbi
haberi oportere?
[67] Et hoc loco
Scaevolam dixisti causam apud cviros non tenuisse; quem ego antea commemoravi,
cum idem faceret quod tu nunc—tametsi ille in aliqua causa faciebat, tu in
nulla facis—tamen probasse nemini quod defendebat, quia verbis oppugnare aequitatem
videbatur. Cum id miror, te hoc in hac re alieno tempore et contra quam ista
causa postulasset defendisse, tum illud volgo in iudiciis et non numquam ab
ingeniosis hominibus defendi mihi mirum videri solet, nec iuris consultis
concedi nec ius civile in causis semper valere oportere. [68]
Nam hoc qui disputant, si id dicunt non recte aliquid statuere eos qui
consulantur, non hoc debent dicere iuris consultis, sed hominibus stultis
obtemperari non oportere; sin illos recte respondere concedunt et aliter
iudicari dicunt oportere, male iudicari oportere dicunt; neque enim fieri
potest ut aliud iudicari de iure, aliud responderi oporteat, nec ut quisquam
iuris numeretur peritus qui id statuat esse ius quod non oporteat iudicari. 'At
est aliquando contra iudicatum.' [69] Primum
utrum recte, an perperam? Si recte, id fuit ius quod iudicatum est; sin aliter,
non dubium est utrum iudices an iuris consulti vituperandi sint. Deinde, si de
iure vario quippiam iudicatum est, <non> potius contra iuris consultos
statuunt, si aliter pronuntiatum est ac Mucio placuit, quam ex eorum
auctoritate, si, ut Manilius statuebat, sic est iudicatum. Etenim ipse Crassus
non ita causam apud cviros egit ut contra iuris consultos diceret, sed ut hoc doceret,
illud quod Scaevola defendebat, non esse iuris, et in eam rem non solum
rationes adferret, sed etiam Q. Mucio, socero suo, multisque peritissimis
hominibus auctoribus uteretur. [70] Nam qui ius
civile contemnendum putat, is vincula revellit non modo iudiciorum sed etiam
utilitatis vitaeque communis; qui autem interpretes iuris vituperat, si
imperitos iuris esse dicit, de hominibus, non de iure civili detrahit; sin
peritis non putat esse obtemperandum, non homines laedit, sed leges ac iura
labefactat; quod vobis venire in mentem profecto necesse est, nihil esse in
civitate tam diligenter quam ius civile retinendum. Etenim hoc sublato nihil
est qua re exploratum cuiquam possit esse quid suum aut quid alienum sit, nihil
est quod aequabile inter omnis atque unum omnibus esse possit. [71]
Itaque in ceteris controversiis atque iudiciis cum quaeritur aliquid factum
necne sit, verum an falsum proferatur, et fictus testis subornari solet et
interponi falsae tabulae, non numquam honesto ac probabili nomine bono viro
iudici error obici, improbo facultas dari ut, cum sciens perperam iudicarit,
testem tamen aut tabulas secutus esse videatur; in iure nihil est eius modi,
recuperatores, non tabulae falsae, non testis improbus, denique nimia ista quae
dominatur in civitate potentia in hoc solo genere quiescit; quid agat, quo modo
adgrediatur iudicem, qua denique digitum proferat, non habet. [72]
Illud enim potest dici iudici ab aliquo non tam verecundo homine quam gratioso:
'iudica hoc factum esse aut numquam esse factum; crede huic testi, has comproba
tabulas'; hoc non potest: 'statue cui filius agnatus sit, eius testamentum non
esse ruptum; iudica quod mulier sine tutore auctore promiserit, deberi.' Non
est aditus ad huiusce modi res neque potentiae cuiusquam neque gratiae;
denique, quo maius hoc sanctiusque videatur, ne pretio quidem corrumpi iudex in
eius modi causa potest. [73] Iste vester testis
qui ausus est dicere fecisse videri eum de quo ne cuius rei argueretur quidem
scire potuit, is ipse numquam auderet iudicare deberi viro dotem quam mulier
nullo auctore dixisset.
O rem praeclaram vobisque ob hoc
retinendam, recuperatores! Quod enim est ius civile? Quod neque inflecti gratia
neque perfringi potentia neque adulterari pecunia possit; quod si non modo
oppressum sed etiam desertum aut neglegentius adservatum erit, nihil est quod
quisquam sese habere certum aut a patre accepturum aut relicturum liberis
arbitretur. [74] Quid enim refert aedis aut
fundum relictum a patre aut aliqua ratione habere bene partum, si incertum est,
quae nunc tua iure mancipi sint, ea possisne retinere, si parum est communitum
ius civile ac publica lege contra alicuius gratiam teneri non potest? quid,
inquam, prodest fundum habere, si, quae diligentissime descripta a maioribus
iura finium, possessionum, aquarum itinerumque sunt, haec perturbari aliqua
ratione commutarique possunt? Mihi credite, maior hereditas uni cuique nostrum
venit in isdem bonis a iure et a legibus quam ab eis a quibus illa ipsa nobis
relicta sunt. Nam ut perveniat ad me fundus testamento alicuius fieri potest;
ut retineam quod meum factum sit sine iure civili fieri non potest. Fundus a
patre relinqui potest, at usucapio fundi, hoc est finis sollicitudinis ac
periculi litium, non a patre relinquitur, sed a legibus; aquae ductus, haustus,
iter, actus a patre, sed rata auctoritas harum rerum omnium ab iure civili
sumitur. [75] Quapropter non minus diligenter
ea quae a maioribus accepistis, publica patrimonia iuris quam privatae rei
vestrae retinere debetis, non solum quod haec iure civili saepta sunt verum
etiam quod patrimonium unius incommodo dimittetur, ius amitti non potest sine
magno incommodo civitatis.
In hac ipsa causa, recuperatores, si hoc
nos non obtinemus, vi armatis hominibus deiectum esse eum quem vi armatis
hominibus pulsum fugatumque esse constat, Caecina rem non amittet, quam ipsam
animo forti, si tempus ita ferret, amitteret, in possessionem in praesentia non
restituetur, nihil amplius; [76] populi Romani
causa, civitatis ius, bona, fortunae possessionesque omnium in dubium
incertumque revocantur. Vestra auctoritate hoc constituetur, hoc praescribetur:
quicum tu posthac de possessione contendes, eum si ingressum modo in praedium
deieceris, restituas oportebit; sin autem ingredienti cum armata multitudine
obvius fueris et ita venientem reppuleris, fugaris, averteris, non restitues.
Iuris si haec vox est, esse vim non in caede solum sed etiam in animo,
libidinis, nisi cruor appareat, vim non esse factam; iuris, deiectum esse qui
prohibitus sit, libidinis, nisi ex eo loco ubi vestigium impresserit deici
neminem posse; [77] iuris, rem et sententiam et
aequitatem plurimum valere oportere, libidinis, verbo ac littera ius omne
intorqueri: vos statuite, recuperatores, utrae voces vobis honestiores et
utiliores esse videantur.
Hoc loco percommode accidit quod non
adest is qui paulo ante adfuit et adesse nobis frequenter in hac causa solet,
vir ornatissimus, C. Aquilius; nam ipso praesente de virtute eius et prudentia
timidius dicerem, quod et ipse pudore quodam adficeretur ex sua laude et me
similis ratio pudoris a praesentis laude tardaret; cuius auctoritati dictum est
ab illa causa concedi nimium non oportere. <Non> vereor de tali viro ne
plus dicam quam vos aut sentiatis aut apud vos commemorari velitis. [78]
Quapropter hoc dicam, numquam eius auctoritatem nimium valere cuius prudentiam
populus Romanus in cavendo, non in decipiendo perspexerit, qui iuris civilis
rationem numquam ab aequitate seiunxerit, qui tot annos ingenium, laborem,
fidem suam populo Romano promptam eitamque praebuerit; qui ita iustus est et
bonus vir ut natura, non disciplina, consultus esse videatur, ita peritus ac
prudens ut ex iure civili non scientia solum quaedam verum etiam bonitas nata
videatur, cuius tantum est ingenium, ita probata fides ut quicquid inde haurias
purum te liquidumque haurire sentias. [79] Qua
re permagnam initis a nobis gratiam, cum eum auctorem defensionis nostrae esse
dicitis. Illud autem miror, quem vos aliquid contra me sentire dicatis, cur eum
auctorem vos pro me appelletis, nostrum nominetis. Verum tamen quid ait vester
iste auctor? 'Qvibvs qvidqve verbis actvm pronvntiatvmqve sit.' Conveni ego ex
isto genere consultorum non neminem, ut opinor, istum ipsum quo vos auctore rem
istam agere et defensionem causae constituere vos dicitis. Qui cum istam
disputationem mecum ingressus esset, non posse probari quemquam esse deiectum
nisi ex eo loco in quo fuisset, rem et sententiam interdicti mecum facere
fatebatur, verbo me excludi dicebat, a verbo autem posse recedi non
arbitrabatur. [80] Cum exemplis uterer multis
ex omni memoria antiquitatis a verbo et ab scripto plurimis saepe in rebus ius
et aequi bonique rationem esse seiunctam, semperque id valuisse plurimum quod
in se auctoritatis habuisset aequitatisque plurimum, consolatus est me et
ostendit in hac ipsa causa nihil esse quod laborarem; nam verba ipsa sponsionis
facere mecum, si vellem diligenter attendere. 'Quonam,' inquam, 'modo?' 'Quia
certe,' inquit, 'deiectus est Caecina vi hominibus armatis aliquo ex loco; si
non ex eo loco quem in locum venire voluit, at ex eo certe unde fugit.' 'Quid
tum?' 'Praetor,' inquit, 'interdixit ut, unde deiectus esset, eo restitueretur,
hoc est, quicumque is locus esset unde deiectus esset. Aebutius autem qui
fatetur aliquo ex loco deiectum esse Caecinam, is quoniam se restituisse dixit,
necesse est male fecerit sponsionem.' [81] Quid
est, Piso? placet tibi nos pugnare verbis? placet causam iuris et aequitatis et
non nostrae possessionis, sed omnino possessionum omnium constituere in verbo?
Ego quid mihi videretur, quid a maioribus factitatum, quid horum auctoritate
quibus iudicandum est dignum esset, ostendi; id verum, id aequum, id utile
omnibus esse spectari, quo consilio et qua sententia, non quibus quidque verbis
esset actum. Tu me ad verbum vocas; non ante veniam quam recusaro. Nego
oportere, nego obtineri posse, nego ullam rem esse quae aut comprehendi satis
aut caveri aut excipi possit, si aut praeterito aliquo verbo aut ambigue posito
re et sententia cognita non id quod intellegitur, sed id quod dicitur valebit.
[82] Quoniam satis
recusavi, venio iam quo vocas. Quaero abs te simne deiectus, non de Fulciniano
fundo; neque enim praetor, 'si ex eo fundo essem deiectus,' ita me restitui
iussit, sed 'eo unde deiectus essem.' Sum ex proximo vicini fundo deiectus, qua
adibam ad istum fundum, sum de via, sum certe alicunde, sive de privato sive de
publico; eo restitui sum iussus. Restituisse te dixti; nego me ex decreto
praetoris restitutum esse. Quid ad haec dicimus? Aut tuo, quem ad modum
dicitur, gladio aut nostro defensio tua conficiatur necesse est. [83]
Si ad interdicti sententiam confugis et, de quo fundo actum sit tum cum
Aebutius restituere iubebatur, id quaerendum esse dicis neque aequitatem rei
verbi laqueo capi putas oportere, in meis castris praesidiisque versaris; mea,
mea est ista defensio, ego hoc vociferor, ego omnis homines deosque testor, cum
maiores vim armatam nulla iuris defensione texerint, non vestigium eius qui
deiectus sit, sed factum illius qui deiecerit, in iudicium venire; deiectum
esse qui fugatus sit, vim esse factam cui periculum mortis sit iniectum. [84] Sin hunc locum fugis et reformidas et me ex
hoc, ut ita dicam, campo aequitatis ad istas verborum angustias et ad omnis
litterarum angulos revocas, in eis ipsis intercludere insidiis quas mihi
conaris opponere. 'Non deieci, sed reieci.' Peracutum hoc tibi videtur, hic est
mucro defensionis tuae; in eum ipsum causa tua incurrat necesse est. Ego enim
tibi refero: si non sum ex eo loco deiectus quo prohibitus sum accedere, at ex
eo sum deiectus quo accessi, unde fugi. Si praetor non distinxit locum quo me
restitui iuberet, et restitui iussit, non sum ex decreto restitutus.
[85] Velim,
recuperatores, hoc totum si vobis versutius quam mea consuetudo defendendi fert
videbitur, sic existimetis; primum alium, non me excogitasse, deinde huius
rationis non modo non inventorem, sed ne probatorem quidem esse me, idque me
non ad meam defensionem attulisse, sed illorum defensioni rettulisse; me posse
pro meo iure dicere neque in hac re quam ego protuli quaeri oportere quibus
verbis praetor interdixerit, sed de quo loco sit actum cum interdixit, neque in
vi armatorum spectari oportere in quo loco sit facta vis, verum sitne facta; te
vero nullo modo posse defendere in qua re tu velis verba spectari oportere, in
qua re nolis non oportere.
[86] Verum tamen ecquid
mihi respondetur ad illud quod ego iam antea dixi, non solum re et sententia
sed verbis quoque hoc interdictum ita esse compositum ut nihil commutandum
videretur? Attendite, quaeso, diligenter, recuperatores; est enim vestri ingeni
non meam, sed maiorum prudentiam cognoscere; non enim id sum dicturus quod ego
invenerim, sed quod illos non fugerit. Cum de vi interdicitur, duo genera
causarum esse intellegebant ad quae interdictum pertineret, unum, si qui ex eo
loco ubi fuisset se deiectum diceret, alterum, si qui ab eo loco quo veniret;
et horum utrumque neque praeterea quicquam potest accidere, recuperatores. [87] Id adeo sic considerate. Si qui meam familiam
de meo fundo deiecerit, <ex eo me loco deiecerit>; si qui mihi praesto
fuerit cum armatis hominibus extra meum fundum et me introire prohibuerit, non
ex eo, sed ab eo loco me deiecerit. Ad haec duo genera rerum unum verbum quod
satis declararet utrasque res invenerunt, ut, sive ex fundo sive a fundo
deiectus essem, uno atque eodem interdicto restituerer 'vnde tv.' Hoc verbum
'vnde' utrumque declarat, et ex quo loco et a quo loco. Vnde deiectus est
Cinna? Ex urbe. Vnde Telesinus? Ab urbe. Vnde deiecti Galli? A Capitolio. Vnde
qui cum Graccho fuerunt? Ex Capitolio. [88]
Videtis igitur hoc uno verbo 'vnde' significari res duas, et ex quo et a quo.
Cum autem eo restitui iubet, ita iubet ut, si Galli a maioribus nostris
postularent ut eo restituerentur unde deiecti essent, et aliqua vi hoc adsequi
possent, non, opinor, eos in cuniculum qua adgressi erant sed in Capitolium
restitui oporteret. Hoc enim intellegitur: vnde deiecisti, sive ex quo loco
sive a quo loco, eo restitvas. Hoc iam simplex est, in eum locum restituas:
sive ex hoc loco deiecisti, restitue in hunc locum, sive ab hoc loco, restitue
in eum locum, non ex quo, sed a quo deiectus est. Vt si qui ex alto cum ad
patriam accessisset, tempestate subito reiectus optaret ut, cum a patria
deiectus esset, eo restitueretur, hoc, opinor, optaret ut a quo loco depulsus
esset, in eum se fortuna restitueret, non in salum, sed in ipsam urbem quam
petebat, sic quoniam verborum vim necessario similitudine rerum aucupamur, qui
postulat ut a quo loco deiectus est, hoc est unde deiectus est, eo restituatur,
hoc postulat ut in eum ipsum locum restituatur. [89]
Cum verba nos eo ducunt, tum res ipsa hoc sentire atque intellegere cogit.
Etenim, Piso,—redeo nunc ad illa principia defensionis meae—si quis te ex
aedibus tuis vi hominibus armatis deiecerit, quid ages? Opinor, hoc interdicto
quo nos usi sumus persequere. Quid? si qui iam de foro redeuntem armatis
hominibus domum tuam te introire prohibuerit, quid ages? Vtere eodem interdicto.
Cum igitur praetor interdixerit, unde deiectus es, ut eo restituaris, tu hoc
idem quod ego dico et quod perspicuum est interpretabere, cum illud verbum
'vnde' in utramque rem valeat, eoque tu restitui sis iussus, tam te in aedis
tuas restitui oportere, si e vestibulo, quam si ex interiore aedium parte
deiectus sis.
[90] Vt vero iam,
recuperatores, nulla dubitatio sit, sive rem sive verba spectare voltis, quin
secundum nos iudicetis, exoritur hic iam obrutis rebus omnibus et perditis illa
defensio, eum deici posse qui tum possideat; qui non possideat, nullo modo
posse; itaque, si ego sim a tuis aedibus deiectus, restitui non oportere, si
ipse sis, oportere. Numera quam multa in ista defensione falsa sint, Piso. Ac
primum illud attende, te iam ex illa ratione esse depulsum, quod negabas
quemquam deici posse nisi inde ubi tum esset; iam posse concedis; eum qui non
possideat negas deici posse. [91] Cur ergo aut
in illud cotidianum interdictum 'vnde ille me vi deiecit' additur 'cvm ego
possiderem,' si deici nemo potest qui non possidet, aut in hoc interdictum de
hominibvs armatis non additur, si oportet quaeri possederit necne? Negas deici,
nisi qui possideat. Ostendo, si sine armatis coactisve hominibus deiectus
quispiam sit, eum qui fateatur se deiecisse vincere sponsionem, si ostendat eum
non possedisse. Negas deici, nisi qui possideat. Ostendo ex hoc interdicto de
armatis hominibvs, qui possit ostendere non possedisse eum qui deiectus sit,
condemnari tamen sponsionis necesse esse, si fateatur esse deiectum. [92] Dupliciter homines deiciuntur, aut sine
coactis armatisve hominibus aut per eius modi rationem atque vim. Ad duas
dissimilis res duo diiuncta interdicta sunt. In illa vi cotidiana non satis est
posse docere se deiectum, nisi ostendere potest, cum possideret, tum deiectum.
Ne id quidem satis est, nisi docet ita se possedisse <ut> nec vi nec clam
nec precario possederit. Itaque is qui se restituisse dixit magna voce saepe
confiteri solet se vi deiecisse, verum illud addit: 'non possidebat' vel etiam,
cum hoc ipsum concessit, vincit tamen sponsionem, si planum facit ab se illum
aut vi aut clam aut precario possedisse. [93]
Videtisne quot defensionibus eum qui sine armis ac multitudine vim fecerit uti
posse maiores voluerint? Hunc vero qui ab iure, officio, bonis moribus ad
ferrum, ad arma, ad caedem confugerit, nudum in causa destitutum videtis, ut,
qui armatus de possessione contendisset, inermis plane de sponsione certaret.
Ecquid igitur interest, Piso, inter haec interdicta? ecquid interest utrum in
hoc sit additum 'cvm A. Caecina possideret' necne? Ecquid te ratio iuris,
ecquid interdictorum dissimilitudo, ecquid auctoritas maiorum commovet? Si
esset additum, de eo quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit? [94] Atque ego in hoc Caecinam non defendo;
possedit enim Caecina, recuperatores; et id, tametsi extra causam est,
percurram tamen brevi ut non minus hominem ipsum quam ius commune defensum
velitis. Caesenniam possedisse propter usum fructum non negas. Qui colonus
habuit conductum de Caesennia fundum, cum idem ex eadem conductione fuerit in
fundo, dubium est quin, si Caesennia tum possidebat, cum erat colonus in fundo,
post eius mortem heres eodem iure possederit? Deinde ipse Caecina cum circuiret
praedia, venit in istum fundum, rationes a colono accepit. [95]
Sunt in eam rem testimonia. Postea cur tu, Aebuti, de isto potius fundo quam de
alio, si quem habes, Caecinae denuntiabas, si Caecina non possidebat? Ipse
porro Caecina cur se moribus deduci volebat idque tibi de amicorum et de Aquili
sententia responderat.
At enim Sulla legem tulit. Vt nihil de
illo tempore, nihil de calamitate rei publicae querar, hoc tibi respondeo,
ascripsisse eundem Sullam in eadem lege: 'si qvid ivs non esset rogarier, eivs
ea lege nihilvm rogatvm.' Quid est quod ius non sit, quod populus iubere aut
vetare non possit? Vt ne longius abeam, declarat ista ascriptio esse aliquid;
nam, nisi esset, hoc in omnibus legibus non ascriberetur. [96]
Sed quaero <de> te, putesne, si populus iusserit me tuum aut te meum
servum esse, id iussum ratum atque firmum futurum. Perspicis hoc nihil esse et
fateris; qua in re primum illud concedis, non quicquid populus iusserit, ratum
esse oportere; deinde nihil rationis adfers quam ob rem, si libertas adimi
nullo modo possit, civitas possit. Nam et eodem modo de utraque re traditum
nobis est, et, si semel civitas adimi potest, retineri libertas non potest. Qui
enim potest iure Quiritium liber esse is qui in numero Quiritium non est? [97] Atque ego hanc adulescentulus causam cum
agerem contra hominem disertissimum nostrae civitatis, <C.> Cottam,
probavi. Cum Arretinae mulieris libertatem defenderem et Cotta xviris religionem
iniecisset non posse nostrum sacramentum iustum iudicari, quod Arretinis
adempta civitas esset, et ego vehementius contendissem civitatem adimi non
posse, xviri prima actione non iudicaverunt; postea re quaesita et deliberata
sacramentum nostrum iustum iudicaverunt. Atque hoc et contra dicente Cotta et
Sulla vivo iudicatum est. Iam vero in ceteris rebus ut omnes qui in eadem causa
sunt et lege agant et suum ius persequantur, et omni iure civili sine cuiusquam
aut magistratus aut iudicis aut periti hominis aut imperiti dubitatione
utantur, quid ego commemorem? Dubium esse nemini vestrum certo <scio>.
[98] Quaeri hoc solere
me non praeterit—ut ex me ea quae tibi in mentem non veniunt audias—quem ad modum,
si civitas adimi non possit, in colonias Latinas saepe nostri cives profecti
sint. Aut sua voluntate aut legis multa profecti sunt; quam multam si sufferre
voluissent, manere in civitate potuissent. Quid? quem pater patratus dedidit
aut suus pater populusve vendidit, quo is iure amittit civitatem? Vt religione
civitas solvatur civis Romanus deditur; qui cum est acceptus, est eorum quibus
est deditus; si non accipiunt, <ut> Mancinum Numantini, retinet integram
causam et ius civitatis. Si pater vendidit eum quem in suam potestatem
susceperat, ex potestate dimittit. [99] Iam
populus cum eum vendit qui miles factus non est, non adimit ei libertatem, sed
iudicat non esse eum liberum qui, ut liber sit, adire periculum noluit; cum
autem incensum vendit, hoc iudicat, cum ei qui in servitute iusta fuerunt censu
liberentur, eum qui, cum liber esset, censeri noluerit, ipsum sibi libertatem
abiudicavisse. Quod si maxime hisce rebus adimi libertas aut civitas potest,
non intellegunt qui haec commemorant, si per has rationes maiores adimi posse
voluerunt, alio modo noluisse? [100] Nam ut
haec ex iure civili proferunt, sic adferant velim quibus lege aut rogatione
civitas aut libertas erepta sit. Nam quod ad exsilium attinet, perspicue intellegi
potest quale sit. Exsilium enim non supplicium est, sed perfugium portusque
supplici. Nam quia volunt poenam aliquam subterfugere aut calamitatem, eo solum
vertunt, hoc est sedem ac locum mutant. Itaque nulla in lege nostra reperietur,
<ut> apud ceteras civitates, maleficium ullum exsilio esse multatum; sed
cum homines vincula, neces ignominiasque vitant, quae sunt legibus constitutae,
confugiunt quasi ad aram in exsilium. Qui si in civitate legis vim subire
vellent, non prius civitatem quam vitam amitterent; quia nolunt, non adimitur
eis civitas, sed ab eis relinquitur atque deponitur. Nam, cum ex nostro iure
duarum civitatum nemo esse possit, tum amittitur haec civitas denique, cum is
qui profugit receptus est in exsilium, hoc est in aliam civitatem.
[101] Non me praeterit,
recuperatores, tametsi de hoc iure permulta praetereo, tamen me longius esse
prolapsum quam ratio vestri iudici postularit. Verum id feci, non quo vos hanc
in hac causa defensionem desiderare arbitrarer, sed ut omnes intellegerent nec
ademptam cuiquam civitatem esse neque adimi posse. Hoc cum eos scire volui
quibus Sulla voluit iniuriam facere, tum omnis ceteros novos veteresque civis.
Neque enim ratio adferri potest cur, si cuiquam novo civi potuerit adimi civitas,
non omnibus patriciis, omnibus antiquissimis civibus possit. [102]
Nam ad hanc quidem causam nihil hoc pertinuisse primum ex eo intellegi potest
quod vos <ea> de re iudicare non debetis; deinde quod Sulla ipse ita
tulit de civitate ut non sustulerit horum nexa atque hereditates. Iubet enim
eodem iure esse quo fuerint Ariminenses; quos quis ignorat duodecim coloniarum
fuisse et a civibus Romanis hereditates capere potuisse? Quod si adimi civitas
A. Caecinae lege potuisset, magis illam rationem tamen omnes boni quaereremus,
quem ad modum spectatissimum pudentissimumque hominem, summo consilio, summa
virtute, summa auctoritate domestica praeditum, levatum iniuria civem retinere
possemus, quam uti nunc, cum de iure civitatis nihil potuerit deperdere,
quisquam exsistat nisi tui, Sexte, similis et stultitia et impudentia qui huic
civitatem ademptam esse dicat. [103] Qui
quoniam, recuperatores, suum ius non deseruit neque quicquam illius audaciae
petulantiaeque concessit, de reliquo iam communem causam populique
<Romani> ius in vestra fide ac religione deponit. Is homo est, ita se
probatum vobis vestrique similibus semper voluit ut id non minus in hac causa
laborarit ne inique contendere aliquid quam ne dissolute relinquere videretur,
nec minus vereretur ne contemnere Aebutium quam ne ab eo contemptus esse
existimaretur.
[104]
Quapropter, si quid extra iudicium est quod homini tribuendum sit, habetis
hominem singulari pudore, virtute cognita et spectata fide, amplissimo totius
Etruriae nomine, in utraque fortuna cognitum multis signis et virtutis et
humanitatis. Si quid in contraria parte in homine offendendum est, habetis eum,
ut nihil dicam amplius, qui se homines coegisse fateatur. Sin hominibus remotis
de causa quaeritis, cum iudicium de vi sit, is qui arguitur vim se hominibus
armatis fecisse fateatur, verbo se, non aequitate, defendere conetur, id quoque
ei verbum ipsum ereptum esse videatis, auctoritatem sapientissimorum hominum
facere nobiscum, in iudicium non venire utrum A. Caecina possederit necne,
tamen doceri possedisse; multo etiam minus quaeri A. Caecinae fundus sit necne,
me tamen id ipsum docuisse, fundum esse Caecinae: cum haec ita sint, statuite
quid vos tempora rei publicae de armatis hominibus, quid illius confessio de
vi, quid nostra decisio de aequitate, quid ratio interdicti de iure admoneat ut
iudicetis.
|