Pro Caelio
Textus
[1] Si quis, iudices, forte nunc adsit
ignarus legum, iudiciorum, consuetudinis nostrae, miretur profecto, quae sit
tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus
forensibus negotiis intermissis unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet, quin
tanti facinoris reus arguatur, ut eo neglecto civitas stare non possit; idem
cum audiat esse legem, quae de seditiosis consceleratisque civibus, qui armati
senatum obsederint, magistratibus vim attulerint, rem publicam oppugnarint,
cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio,
requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium
vocari, sed adulescentem illustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius
filio, quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus
meretriciis: [Atratini] illius pietatem non reprehendat, muliebrem libidinem
comprimendam putet, vos laboriosos existimet, quibus otiosis ne in communi
quidem otio liceat esse.
[2] Etenim si attendere diligenter,
existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis, iudices, nec
descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse, cui, utrum vellet, liceret,
nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius
intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. Sed ego Atratino,
humanissimo atque optimo adulescenti meo necessario, ignosco, qui habet
excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. Si voluit accusare,
pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae.
Ceteris non modo nihil ignoscendum, sed etiam acriter est resistendum.
[3] Ac mihi quidem videtur, iudices, hic
introitus defensionis adulescentiae M. Caeli maxime convenire, ut ad ea, quae
accusatores deformandi huius causa, detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia
dixerunt, primum respondeam. Obiectus est pater varie, quod aut parum
splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. De dignitate M. Caelius
notis ac maioribus natu et sine mea oratione et tacitus facile ipse respondet;
quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque
versatur, non aeque est cognitus, ii sic habeant, quaecumque in equite Romano
dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in M. Caelio
habitam esse summam hodieque haberi non solum a suis, sed etiam ab omnibus,
quibus potuerit aliqua de causa esse notus.
[4] Equitis Romani autem esse filium
criminis loco poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit neque
defendentibus nobis. Nam quod de pietate dixistis, est quidem ista nostra
existimatio, sed iudicium certe parentis; quid nos opinemur, audietis ex
iuratis; quid parentes sentiant, lacrimae matris incredibilisque maeror,
squalor patris et haec praesens maestitia, quam cernitis, luctusque declarat.
[5] Nam quod est obiectum municipibus esse
adulescentem non proba tum suis. nemini umquam praesenti +praetoriani+ maiores
honores habuerunt quam absenti M. Caelio; quem et absentem in amplissimum
ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt, quae multis petentibus
denegarunt; idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos
cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione
miserunt. Videor mihi iecisse fundamenta defensionis meae, quae firmissima
sunt, si nituntur iudicio suorum. Neque enim vobis satis commendata huius aetas
esse posset, si non modo parenti tali viro, verum etiam municipio tam illustri
ac tam gravi displiceret.
[6] Equidem, ut ad me revertar, ab his
fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio
dimanavit ad existimationem hominum paulo latius commendatione ae iudicio
meorum. Nam quod obiectum est de pudicitia, quodque omnium accusatorum non
criminibus, sed vocibus male dictisque celebratum est, id numquam tam acerbe
feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum. Sunt enim ista
maledicta pervulgata in omnes, quorum in adulescentia forma et species fuit
liberalis. Sed aliud est male dicere, aliud accusare. Accusatio crimen
desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet, argumento probet, teste
confirmet; maledictio autem nihil haet propositi praeter contumeliam quae si
petulantius iactatur, convicium, si facetius urbanitas nominatur.
[7] Quam quidem partem accusationis
admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. Neque enim
decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animadvertere poteratis,
pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. Vellem
aliquis ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto
liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi
licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius, quod et pudor tuus moderatur orationi
meae et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo.
[8] Illud tamen te esse admonitum volo,
primum ut qualis es talem te esse omnes existiment ut, quantum a rerum
turpitudine abes, tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea in
alterum ne dicas, quae cum tibi falso responsa sint, erubescas. Quis est enim,
cui via ista non pateat, qui isti aetati atque etiam isti dignitati non possit
quam velit petulanter, etiamsi sine ulla suspicione, at non sine argumento male
dicere? Sed istarum partium culpa est eorum, qui te agere voluerunt; laus
pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingenii, quod ornate
politeque dixisti.
[9] Verum ad istam omnem orationem brevis
est defensio. Nam quoad aetas M. Caeli dare potuit isti suspicioni locum, fuit
primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita. Qui
ut huic virilem togam deditšnihil dicam hoc loco de me; tantum sit, quantum vos
existimatis; hoc dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductum; nemo hunc M.
Caelium in illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in M.
Crassi castissima domo, cum artibus honestissimis erudiretur.
[10] Nam quod Catilinae familiaritas obiecta
Caelio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. Hoc enim adulescente
scitis consulatum mecum petisse Catilinam. Ad quem si accessit aut si a me
discessit umquam (quamquam multi boni adulescentes illi homini nequam atque
improbo studuerunt), tum existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris
fuisse. At enim postea scimus et vidimus esse hunc in illius amicis. Quis
negat? Sed ego illud tempus aetatis, quod ipsum sua sponte infirmum aliorum
libidine infestum est, id hoc loco defendo. Fuit adsiduus mecum praetore me;
non noverat Catilinam; Africam tum praetor ille obtinebat. Secutus est tum
annus, causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. Mecum erat hic; illi ne
advocatus quidem venit umquam. Deinceps fuit annus, quo ego consulatum petivi;
petebat Catilina mecum. Numquam ad illum accessit, a me numquam recessit.
[11] Tot igitur annos versatus in foro sine
suspicione, sine infamia studuit Catilinae iterum petenti. Quem ergo ad finem
putas custodiendam illam aetatem fuisse? Nobis quidem olim annus erat unus ad
cohibendum brachium toga constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri
tunicati uteremur, eademque erat, si statim mereri stipendia coeperamus,
castrensis ratio ac militaris. Qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et
castimonia et cum disciplina domestica, tum etiam naturali quodam bono
defenderet, quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam veram effugere
non poterat. Sed qui prima illa initia aetatis integra atque inviolata
praestitisset, de eius fama ac pudicitia, cum is iam se corroboravisset ac vir
inter viros esset, nemo loquebatur.
[12] At studuit Catilinae, cum iam aliquot
annos esset in foro, Caelius; et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni
aetate fecerunt. Habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta
maximarum non expressa signa, sed adumbrata linea menta virtutum. Utebatur
hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat.
Erant apud illum illecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam
stimuli ac laboris. Flagrabant vitia libidinis apud illum; vigebant etiam
studia rei militaris. Neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum
puto, tam ex contrarus diversisque et inter se pugnantibus naturae studiis
cupiditatibusque conflatum.
[13] Quis clarioribus viris quodam tempore
iucundior, quis turpioribus coniunctior? quis civis meliorum partium aliquando,
quis taetrior hostis huic civitati? quis in voluptatibus inquinatior, quis in
laboribus patientior? quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior?
Illa vero, iudices, in illo homine mirabilia fuerunt, comprehendere multos
amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare, quod habebat, servire
temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis, scelere etiam, si
opus esset, et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et
illuc torquere ac flectere, cum tristibus severe, cum remissis iucunde, cum
senibus graviter, cum iuventute comiter, cum facinerosis audaciter, cum
libidinosis luxuriose vivere.
[14] Hac ille tam varia multiplicique natura
cum omnes omnibus ex terris homines improbos audacesque collegerat, tum etiam
multos fortes viros et bonos specie quadam virtutis assimulatae tenebat. Neque
umquam ex illo delendi huius imperii tam consceleratus impetus exstitisset,
nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facultatis et patientiae radicibus
niteretur. Quare ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae
familiaritatis crimen haereat; est enim commune cum multis et cum quibusdam
etiam bonis. Me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et civis
mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur;
cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam su spicione
deprehendi. Cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est
ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque
erroris mei paenitet, quam ut istius amicitiae crimen reformidet.
[15] Itaque a maledictis pudicitiaea ad
coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa. Posuistis enim, atque id
tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam Catilinae
participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat, sed vix diserti
adulescentis cohaerebat oratio. Qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum
aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in
ista suspicione Caeli nomen auditum? Nimium multa de re minime dubia loquor;
hoc tamen dico: Non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius
sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam
potissimum commendare voluisset.
[16] Quod haud scio an de ambitu et de
criminibus istis sodalium ac sequestrium, quoniam huc incidi, similiter
respondendum putem. Numquam enim tam Caelius amens fuisset, ut, si se isto
infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti in
altero suspicionem quaereret, cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec,
si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus
crimine arcesseret. Quod quamquam nec sapienter et me invito facit, tamen est
eius modi cupiditas, ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide
cogitare videatur.
[17] Nam quod aes alienum obiectum est,
sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte, quam pauca respondeam. Tabulas,
qui in patris potestate est, nullas conficit. Versuram numquam omnino fecit
ullam. Sumptus unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus
dixistis eum habitare. Nunc demum intellego P. Clodi insulam esse venalem,
cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. Vos autem dum illi
placere voltis, ad tempus eius mendacium vestrum accommodavistis.
[18] Reprehendistis, a patre quod
semigrarit. Quod quidem iam in hac aetate minime reprehendendum est. Qui cum et
ex publica causa iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam
consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente
patre, sed etiam suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro longe
abesset, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset,
conduxit in Palatio non magno domum. Quo loco possum dicere id, quod vir
clarissimus, M. Crassus, cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante
dixit:
Utinam ne in nemore Pelio—
Ac longius quidem mihi
contexere hoc carmen liceret:
Nam numquam era errans
hanc molestiam nobis exhiberet
Medea animo aegra, amore saevo saucia.
Sic enim, iudices, reperietis, quod, cum
ad id loci venero, ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque hanc
adulescenti causam sive malorum omnium sive potius sermonum fuisse.
[19] Quam ob rem illa, quae ex accusatorum
oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia,
iudices, non pertimesco. Aiebant enim fore testem senatorem, qui se pontificiis
comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur
statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a
vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri
maluerit. Si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique, ex
quo iste fonte senator emanet. Nam si ipse orietur et nascetur ex sese,
fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus accersitus et ductus ab
ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus
accusatio vestra nitatur, unum senatorem solum esse, qui vobis gratificari
vellet, inventum.
[20] Nec tamen illud genus alterum
nocturnorum testium pertimesco. Est enim dictum ab illis fore, qui dicerent
uxores suas a cena redeuntes attrectatas esse a Caelio. Graves erunt homines, qui
hoc iurati dicere audebunt, cum sit iis confitendum numquam se ne congressu
quidem et constituto coepisse de tantis iniuriis experiri. Sed totum genus
oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum inferetur,
propulsare debebitis. Non enim ab isdem accusatur M. Caelius, a quibus
oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministrantur.
[21] Neque id ego dico, ut invidiosum sit in
eos, quibus gloriosum etiam hoc esse debet. Funguntur officio, defendunt suos,
faciunt, quod viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant
lacessiti. Sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est
viris fortibus oppugnandi M. Caelium, ideo vobis quoque vos causam putare esse
iustam alieno dolori potius quam vestrae fidei consulendi. Nam quae sit
multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae varietas hominum, videtis. Ex
hac copia quam multos esse arbitramini, qui hominibus potentibus, gratiosis,
disertis, cum aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam
navare, testimonium polliceri ?
[22] Hoc ex genere si qui se in hoc iudicium
forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem, iudices, sapientia vestra, ut
eodem tempore et huius saluti et religioni vestrae et contra periculosas
hominum potentias condicioni omnium civium providisse videamini. Equidem vos
abducam a testibus neque huius iudicii veritatem, quae mutari nullo modo
potest, in voluntate testium collocari sinam, quae facillime fingi, nullo
negotio flecti ac detorqueri potest. Argumentis agemus, signis luce omni
clarioribus crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione
pugnabit.
[23] Itaque illam partem causae facile
patior graviter et ornate a M. Crasso peroratam de seditionibus Nea politanis,
de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis Pallae. Vellem dictum esset ab
eodem etiam de Dione. De quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is, qui
fecit, aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est
adiutor fuisse et conscius, P. Asicius, iudicio est liberatus. Quod igitur est
eius modi crimen, ut, qui commisit, non neget, qui negavit, absolutus sit, id
hic pertimescat, qui non modo a facti, verum etiam a conscientiae suspicione
afuit ? Et, si Asicio causa plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit tuum
maledictum, qui istius facti non modo suspicione, sed ne infamia quidem est
aspersus ?
[24] At praevaricatione est Asicius
liberatus. Perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim, a quo illa
causa defensa est. Sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi
autem sit, a sua putat eius esse seiunctam. Neque solum Caelius, sed etiam
adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus
praediti, Titus Gaiusque Coponii, qui ex omnibus maxime Dionis mortem
doluerunt, qui cum doctrinae studio atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis
tenebantur. Habitabat apud Titum, ut audistis, Dio, erat ei cognitus
Alexandriae. Quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de M.
Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.
[25] Ergo haec removeantur, ut aliquando, in
quibus causa nititur, ad ea veniamus. Animadverti enim, iudices, audiri a vobis
meum familiarem, L. Herennium, perattente. In quo etsi magna ex parte ingenio
eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen non numquam verebar, ne illa
subtiliter ad criminandum inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter
accederet. Dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de vitiis
iuventutis, multa de moribus et, qui in reliqua vita mitis esset et in hac
suavitate humanitatis, qua prope iam delectantur omnes, versari periucunde
soleret, fuit in hac causa pertristis quidam patruus, censor, magister; obiurgavit
M. Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia
intemperantiaque disseruit. Quid quaeritis, iudices? ignoscebam vobis attente
audientibus, propterea quod egomet tam triste illud et tam asperum genus
orationis horrebam.
[26] Ac prima pars fuit illa, quae me minus
movebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse apud eum,
ventitasse domum, studuisse praeturae. Non me haec movent; quae perspicue falsa
sunt; etenim eos una cenasse dixit, qui aut absunt, aut quibus necesse est idem
dicere. Neque vero illud me commovet, quod sibi in Lupercis sodalem esse
Caelium dixit. Fera quaedam sodalitas et plane pastoricia atque agrestis
germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta quam humanitas
atque leges, siquidem non modo nomina deferunt inter se sodales, sed etiam
commemorant sodalitatem in accusando, ut, ne quis id forte nesciat, timere
videantur!
[27] Sed haec omittam; ad illa, quae me
magis moverunt, respondebo. Deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam lenior,
plusque disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius.
Nam P. Clodius, amicus meus, cum se gravissime vehementissimeque iactaret et
omnia inflammatus ageret tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam
eius eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum vide ram
frustra litigantem. Tibi autem, Balbe, respondeo primum precario, si licet, si
fas est defendi a me eum, qui nullum convivium renuerit, qui in hortis fuerit,
qui unguenta sumpserit, qui Baias viderit.
[28] Equidem multos et vidi in hac civitate
et audivi, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et
extremis, ut dicitur, digitis attigissent, sed qui totam adulescentiam voluptatibus
dedissent, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse
gravesque homines atque illustres fuisse. Datur enim concessu omnium huic
aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. Quae
si ita erumpunt, ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant, faciles
et tolerabiles haberi solent.
[29] Sed tu mihi videbare ex communi infamia
iuventutis aliquam invidiam Caelio velle conflare; itaque omne illud silentium,
quod est orationi tributum tuae, fuit ob eam causam, quod uno reo proposito de
multorum vitiis cogitabamus. Facile est accusare luxuriem. Dies iam me
deficiat, si, quae dici in eam sententiam possunt, coner expromere; de
corruptelis, de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio est.
Ut tibi reum neminem, sed vitia ista proponas, res tamen ipsa et copiose et
graviter accusari potest. Sed vestrae sapientiae, iudices, est non abduci ab
reo nec, quos aculeos habeat severitas gravitasque vestra, cum eos accusator erexerit
in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum, cum is
non suo crimine, sed multorum vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus.
[30] Itaque severitati tuae, ut oportet, ita
respondere non audeo; erat enim meum deprecari vacationem adulescentiae
veniamque petere; non, inquam, audeo; perfugiis non utor aetatis, concessa
omnibus iura dimitto; tantum peto, ut, si qua est invidia communis hoc tempore
aeris alieni, petulantiae, libidinum iuventutis, quam video esse magnam, ne
huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant. Atque ego idem, qui
haec postulo, quin criminibus, quae in hunc proprie conferuntur, diligentissime
respondeam, non recuso. Sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una
atque eadem persona versatur. Aurum sumptum a Clodia, venenum quaesitum, quod
Clodiae daretur, ut dicitur. Omnia sunt alia non crimina, sed maledicta, iurgi
petulantis magis quam publicae quaestionis. "Adulter, impudicus,
sequester" convicium est, non accusatio; nullum est enim fundamentum horum
criminum, nulla sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore
nullo auctore emissae.
[31] Horum duorum criminum video aucto rem,
video fontem, video certum nomen et caput. Auro opus fuit; sumpsit a Clodia,
sumpsit sine teste, habuit, quamdiu voluit. Maximum video signum cuiusdam
egregiae familiaritatis. Necare eandem voluit; quaesivit venenum, sollicitavit
quos potuit, paravit, locum constituit, attulit. Magnum rursus odium video cum
crudelissimo discidio exstitisse. Res est omnis in hac causa nobis, iudices,
cum Clodia, muliere non solum nobili, sed etiam nota; de qua ego nihil dicam
nisi depellendi criminis causa.
[32] Sed intellegis pro tua praestanti
prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem esse nobis. Quae si se aurum Caelio
commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit,
petulanter facimus, si matrem familias secus, quam matronarum sanctitas
postulat, nominamus. Sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad
oppugnandum Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere
debeamus, nisi ut eos, qui insectantur, repellamus? Quod quidem facerem
vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris
viro—fratre volui dicere; semper hic erro. Nunc agam modice nec longius
progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget. Neque enim muliebres umquam
inimicitias mihi gerendas putavi, praesertim cum ea quam omnes semper amicam
omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.
[33] Sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum
me secum severe et graviter et prisce agere malit an remisse et leniter et
urbane. Si illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex
barbatis illis non hac barbula, qua ista delectatur, sed illa horrida, quam in
statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et pro me
loquatur, ne mihi ista forte suscenseat. Exsistat igitur ex hac ipsa familia
aliquis ac potissimum Caecus ille; mini mum enim dolorem capiet, qui istam non
videbit.
[34] Qui profecto, si exstiterit, sic aget
ac sic loquetur: "Mulier, quid tibi cum Caelio, quid cum homine
adulescentulo, quid cum alieno? Cur aut tam familiaris huic fuisti, ut aurum
commodares, aut tam inimica, ut venenum timeres? Non patrem tuum videras, non
patruum, non avum, non proavum, non abavum, non atavum audieras consules
fuisse; non denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi
ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat,
omnes prope cives virtute, gloria, dignitate superabat? Cum ex amplissimo
genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit?
cognatus, adfinis, viri tui familiaris? Nihil eorum. Quid igitur fuit nisi quaedam
temeritas ac libido? Nonne te, si nostrae imagines viriles non commovebant, ne
progenies quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria
muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis Claudia, quae patrem complexa
triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? Cur te
fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque a nobis cum in viris
tum etiam in feminis repetita moverunt? Ideone ego pacem Pyrrhi diremi, ut tu
amorum turpissimorum cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi, ut ea tu
inceste uterere, ideo viam munivi, ut eam tu alienis viris comitata
celebrares?"
[35] Sed quid ego, iudices, ita gravem
personam induxi, ut verear, ne se idem Appius repente convertat et Caelium
incipiat accusare illa sua gravitate censoria? Sed videro hoc posterius, atque
ita, iudices, ut vel severissimis disceptatoribus M. Caeli vitam me probaturum
esse confidam. Tu vero, mulier, (iam enim ipse tecum nulla persona introducta
loquor) si ea, quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae
arguis, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis,
tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est. Accusatores quidem
libidines, amores, adulteria, Baias, actas, convivia, comissationes, cantus,
symphonias, navigia iactant, idemque significant nihil se te invita dicere.
Quae tu quoniam mente nescio qua effrenata atque praecipiti in forum deferri
iudiciumque voluisti, aut diluas oportet ac falsa esse doceas aut nihil neque
crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare.
[36] Sin autem urbanius me agere mavis, sic
agam tecum; removebo illum senem durum ac paene agrestem; ex his igitur tuis
sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem, qui est in isto genere urbanissimus;
qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos
quosdam inanes metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitavit. Eum putato
tecum loqui: "Quid tumultuaris, soror? quid insanis?
Quid clamorem exorsa verbis parvam rem magnam facis?
Vicinum adulescentulum aspexisti; candor
huius te et proceritas, vultus oculique pepulerunt; saepius videre voluisti;
fuisti non numquam in isdem hortis; vis nobilis mulier illum filium familias
patre parco ac tenaci habere tuis copiis devinctum; non potes; calcitrat,
respuit, non putat tua dona esse tanti; confer te alio. Habes hortos ad Tiberim
ac diligenter eo loco paratos, quo omnis iuventus natandi causa venit; hinc
licet condiciones cotidie legas; cur huic, qui te spernit, molesta es?"
[37] Redeo nunc ad te, Caeli, vicissim ac
mihi auctoritatem patriam severitatemque suscipio. Sed dubito, quem patrem
potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem atque durum:
Nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor
cumulatur ira
aut illum:
O infelix, o sceleste
Ferrei sunt isti patres:
Egon quid dicam, quld velim? quae tu omnia
Tuis foedis factis facis ut nequiquam velim,
vix ferendi. Diceret talis pater: "Cur te in istam vicinitatem meretriciam
contulisti? cur illecebris cognitis non refugisti?
Cur alienam ullam mulierem nosti? Dide ac disice;
Per me tibi licet. Si egebis, tibi dolebit, non mihi.
Mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae."
[38] Huic tristi ac derecto seni responderet
Caelius se nulla cupiditate inductum de via decessisse. Quid signi? Nulli
sumptus, nulla iactura, nulla versura. At fuit fama. Quotus quisque istam
effugere potest in tam maledica civitate? Vicinum eius mulieris miraris male
audisse, cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? Leni
vero et clementi patre, cuius modi ille est:
Fores ecfregit, restituentur; discidit
Vestem, resarcietur,
Caeli causa est expeditissima. Quid enim
esset, in quo se non facile defenderet? Nihil iam in istam mulierem dico; sed,
si esset aliqua dissimilis istius, quae se omnibus pervolgaret, quae haberet
palam decretum semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines
omnium commearent, quae etiam aleret adulescentes et parsimoniam patrum suis
sumptibus sustentaret; si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse,
libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si quis hanc paulo
liberius salutasset?
[39] Dicet aliquis: "Haec est igitur
tua disciplina? sic tu instituis adulescentes? ob hanc causam tibi hunc puerum
parens commendavit et tradidit, ut in amore atque in voluptatibus adulescentiam
suam collocaret, et ut hanc tu vitam atque haec studia defenderes?" Ego,
si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis atque continentiae
fuit, ut respueret omnes voluptates omnemque vitae suae cursum in labore
corporis atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio,
non aequalium studia, non ludi, non convivia delectarent, nihil in vita
expetendum putaret, nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc
mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque oruatum puto. Ex hoc
genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios omnesque eos, qui haec
ex minimis tanta fecerunt.
[40] Verum haec genera virtutum non solum in
moribus nostris, sed vix iam in libris reperiuntur. Chartae quoque, quae illam
pristinam severitatem continebant, obsoleverunt; neque solum apud nos, qui hanc
sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus, sed etiam apud
Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et
scribere honeste et magnifice licebat, alia quaedam mutatis Graeciae temporibus
praecepta exstiterunt.
[41] Itaque alii voluptatis causa omnia
sapientes facere dixerunt, neque ab hac orationis turpitudine eruditi homines
refugerunt: alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt. ut res
maxime inter se repugnantes dicendi facultate coniungerent; illud unum derectum
iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt
relicti. Multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit, quibus sopita virtus
coniveret interdum; multas vias adulescentiae lubricas ostendit, quibus illa
insistere aut ingredi sine casu aliquo aut prolapsione vix posset; multarum
rerum iucundissimarum varietatem dedit, qua non modo haec aetas, sed etiam iam
corroborata caperetur.
[42] Quam ob rem si quem forte inveneritis,
qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non
sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et
pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt. Ergo haec deserta via et
inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis relinquatur; detur aliquid
aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus denegentur; non
semper superet vera illa et derecta ratio; vincat aliquando cupiditas
voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur:
parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium,
ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque famam, ne probrum
castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit
insidiis, scelere careat; postremo, cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid
temporis ad ludum aetatis atque ad inanes hasce adulescentiae cupiditates,
revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut
ea, quae ratione antea non perspexerat, satietate abiecisse, experiendo
contempsisse videatur.
[43] Ac multi et nostra et patrum maiorumque
memoria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt, quorum cum
adulescentiae cupiditates defervissent, eximiae virtutes firmata iam aetate
exstiterunt. Ex quibus neminem mihi libet nominare; vosmet vobiscum
recordamini. Nolo enim cuiusquam fortis atque illustris viri ne minimum quidem
erratum cum maxima laude coniungere. Quod si facere vellem, multi a me summi
atque ornatissimi viri praedicarentur, quorum partim nimia libertas in
adulescentia, partim profusa luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus,
libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta adulescentiae,
qui vellet, excusatione defenderet.
[44] At vero in M. Caelio (dicam enim iam
confidentius de studiis eius honestis, quoniam audeo quaedam fretus vestra
sapientia libere confiteri) nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum
aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum libido: quod quidem vitium ventris
et gurgitis non modo non minuit aetas hominibus, sed etiam auget. Amores autem
et hae deliciae, quae vocantur, quae firmiore animo praeditis diutius molestae
non solent esse (mature enim et celeriter deflorescunt), numquam hunc occupatum
impeditumque tenuerunt.
[45] Audistis, cum pro se diceret, audistis
antea, cum accusaret (defendendi haec causa, non gloriandi eloquor); genus
orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae vestra
prudentia est, perspexistis; atque in eo non solum ingenium elucere eius
videbatis, quod saepe, etiamsi industria non alitur, valet tamen ipsum suis
viribus, sed inerat, nisi me propter benevolentiam forte fallebat, ratio et
bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. Atqui scitote, iudices,
eas cupiditates, quae obiciuntur Caelio, atque haec studia, de quibus disputo,
non facile in eodem homine esse posse. Fieri enim non potest, ut animus
libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam
non numquam impeditus hoc, quicquid est, quod nos facimus in dicendo,
quoquomodo facimus non modo agendo, verum etiam cogitando possit sustinere.
[46] An vos aliam causam esse ullam putatis,
cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta
gratia, tanto honore tam sint pauci semperque fuerint, qui in hoc labore
versentur? Obterendae sunt omnes voluptates, relinquenda studia delectationis,
ludus, iocus, convivium, sermo paene est familiarum deserendus. Quare in hoc
genere labor offendit homines a studioque deterret, non quo aut ingenia
deficiant aut doctrina puerilis.
[47] An hic, si sese isti vitae dedidisset,
consularem hominem admodum adulescens in iudicium vocavisset? hic, si laborem
fugeret, si obstrictus voluptatibus teneretur, in hac acie cotidie versaretur,
appeteret inimicitias, in iudicium vocaret, subiret periculum capitis, ipse
inspectante populo Romano tot iam menses aut de salute aut de gloria dimicaret?
Nihilne igitur illa vicinitas redolet, nihihne hominum fama, nihil Baiae
denique ipsae loquuntur ? Illae vero non loquuntur solum,verum etiam personant,
huc unius mulieris libidinem esse prolapsam, ut ea non modo solitudinem ac
tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat, sed in turpissimis
rebus frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur.
[48] Verum si quis est, qui etiam
meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet, est ille quidem valde severus
(negare non possum), sed abhorret non modo ab huius saeculi licentia, verum
etiam a maiorum consuetudine atque concessis. Quando enim hoc non factitatum
est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit, ut, quod
licet, non liceret? Hic ego iam rem definiam, mulierem nullam nominabo; tantum
in medio relinquam.
[49] Si quae non nupta mulier domum suam
patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita collocarit,
virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe, si in hortis,
si in Baiarum illa celebritate faciat, si denique ita sese gerat non incessu
solum, sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate
sermonum, sed etiam complexu, osculatione, actis, navigatione, conviviis, ut
non solum meretrix, sed etiam proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si
qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, L. Herenni, adulter an amator,
expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur?
[50] Obliviscor iam iniurias tuas, Clodia,
depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta
sunt, neglego; ne sint haec in te dicta, quae dixi. Sed ex te ipsa requiro,
quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se
habere. Si quae mulier sit eius modi, qualem ego paulo ante descripsi, tui
dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem
habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse videatur? Ea si tu
non es, sicut ego malo, quid est, quod obiciant Caelio? Sin eam te volunt esse,
quid est, cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? Quare nobis da
viam rationemque defensionis. Aut enim pudor tuus defendet nihil a M. Caelio
petulantius esse factum, aut impudentia et huic et ceteris magnam ad se
defendendum facultatem dabit.
[51] Sed quoniam emersisse iam e vadis et
scopulos praetervecta videtur oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus
ostenditur. Duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum, auri, quod
sumptum a Clodia dicitur, et veneni, quod eiusdem Clodiae necandae causa
parasse Caelium criminantur. Aurum sumpsit, ut dicitis, quod L. Luccei servis
daret, per quos Alexandrinus Dio, qui tum apud Lucceium habitabat, necaretur.
Magnum crimen vel in legatis insidiandis vel in servis ad hospitem domini
necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum audaciae!
[52] Quo quidem in crimine primum illud
requiro, dixeritne Clodiae, quam ad rem aurum sumeret, an non dixerit. Si non
dixit, cur dedit? Si dixit, eodem se conscientiae scelere devinxit. Tune aurum
ex armario tuo promere ausa es, tune Venerem illam tuam spoliare ornamentis,
spoliatricem ceterorum, cum scires, quantum ad facinus aurum hoc quaereretur,
ad necem legati, ad L. Luccei, sanctissimi hominis atque integerrimi, labem
sceleris sempiternam? Huic facinori tanto tua mens liberalis conscia, tua domus
popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit.
[53] Vidit hoc Balbus; celatam esse Clodiam
dixit, atque ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum
quaerere. Si tam familiaris erat Clodiae, quam tu esse vis, cum de libidine
eius tam multa dicis, dixit profecto, quo vellet aurum; si tam familiaris non
erat, non dedit. Ita, si verum tibi Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens
tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus dicere, non dedisti. Quid ego
nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia, resistam? Possum dicere
mores Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse
credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti
sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam. Possum etiam illa et
ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit
congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei fuerit aditus; si per se, qua
temeritate; si per alium, per quem? Possum omnes latebras suspicionum peragrare
dicendo; non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi, non
occultandi maleficii spes, non ratio ulla, non vestigium maximi facinoris
reperietur.
[54] Sed haec, quae sunt oratoris propria,
quae mihi non propter ingenium meum, sed propter hanc exercitationem usumque
dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata proferri
viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. Habeo enim, iudices, quem vos
socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini, L. Lucceium,
sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque
fortunas suas neque non audisset illatum a Caelio neque neglexisset neque
tulisset. An ille vir illa humanitate praeditus, illis studus, illis artibus
atque doctrina illius ipsius periculum, quem propter haec ipsa studia
diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in alienum hominem intentum
severe acciperet, id omisisset curare in hospitem? quod per ignotos actum cum
comperisset, doleret, id a suis servis temptatum esse neglegeret? quod in agris
locisve publicis factum reprehenderet, id in urbe ac suae domi coeptum esse
leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret, id homo
eruditus in insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret?
[55] Sed cur diutius vos, iudices, teneo?
Ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atque omnia diligenter
testimonii verba cognoscite. Recita. L. LVCCEI TESTIMONIVM. Quid exspectatis
amplius? an aliquam vocem putatis ipsam pro se causam et veritatem posse
mittere? Haec est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una vox
veritatis. In crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in
negotio, quod actum esse dicitur, nullum vestigium sermonis, loci, temporis;
nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex
infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo; domus autem illa, quae
temptata esse scelere isto nefario dicitur, plena est integritatis, dignitatis,
officii religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta
auctoritas, ut res minime dubitanda in con tentione ponatur, utrum temeraria,
procax, irata mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatus que vir
religiose testimonium dixisse videatur.
[56] Reliquum est igitur crimen de veneno;
cuius ego nec principium invenire neque evolvere exitum possum. Quae fuit enim
causa, quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet Caelius? Ne aurum redderet?
Num petivit? Ne crimen haereret? Numquis obiecit? num quis denique fecisset
mentionem, si hic nullius nomen detulisset? Quin etiam L. Herennium dicere
audistis verbo se molestum non futurum fuisse Caelio, nisi iterum eadem de re
suo familiari absoluto nomen hic detulisset. Credibile est igitur tantum
facinus ob nullam causam esse commissum? et vos non videtis fingi sceleris
maximi crimen, ut alterius causa sceleris suscipiendi fuisse videatur?
[57] Cui denique commisit, quo adiutore usus
est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam
credidit? Servisne mulieris? Sic enim obiectum est. Et erat tam demens hic, cui
vos in genium certe tribuitis, etiamsi cetera inimica oratione detrahitis, ut
omnes suas fortunas alienis servis committeret? At quibus servis? Refert enim
magnopere id ipsum. Iisne, quos intellegebat non communi condicione servitutis
uti, sed licentius, liberius, familiarius cum domina vivere? Quis enim hoc non
videt, iudices, aut quis ignorat, in eius modi domo, in qua mater familias
meretricio more vivat, in qua nihil geratur, quod foras proferendum sit, in qua
inusitatae, libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac flagitia
versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia committantur, per quos
gerantur, qui versentur isdem in voluptatibus, quibus occulta credantur, ad
quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? Id igitur
Caelius non videbat?
[58] Si enim tam familiaris erat mulieris,
quam vos vultis, istos quoque servos familiares esse dominae sciebat. Sin ei
tanta consuetudo, quanta a vobis inducitur, non erat, quae cum servis potuit
familiaritas esse tanta? Ipsius autem veneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum
est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? Habuisse
aiunt domi vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam rem ipsam parato;
cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum venenum.
[59] Pro di immortales! cur interdum in
hominum sceleribus maximis aut conivetis aut praesentis fraudis poenas in diem
reservatis? Vidi enim, vidi et illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita, cum
Q. Metellus abstraheretur e sinu gremioque patriae, cumque ille vir, qui se
natum huic imperio putavit, tertio die post quam in curia, quam in rostris,
quam in re publica floruisset, integerrima aetate, optimo habitu, maximis
viribus eriperetur indignissime bonis omnibus atque universae civitati. Quo
quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus oppressa mens esset,
extremum sensum ad memoriam rei publicae reservabat, cum me intuens flentem
significabat interruptis ac morientibus vocibus, quanta impenderet procella
mihi, quanta tempestas civitati, et cum parietem saepe feriens eum, qui cum Q.
Catulo fuerat ei communis, crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam
nominabat, ut non tam se emori quam spoliari suo praesidio cum patriam, tum etiam
me doleret.
[60] Quem quidem virum si nulla vis
repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille furenti fratri suo consularis
restitisset, qui consul incipientem furere atque tonantem sua se manu
interfecturum audiente senatu dixerit? Ex hac igitur domo progressa ista mulier
de veneni celeritate dicere audebit? Nonne ipsam domum metuet, ne quam vocem
eiciat, non parietes conscios, non noctem illam funestam ac luctuosam
perhorrescet? Sed revertor ad crimen; etenim haec facta illius clarissimi ac
fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et mentem dolore
impedivit.
[61] Sed tamen venenum unde fuerit, quem ad
modum paratum sit, non dicitur. Datum esse aiunt huic P. Licinio, pudenti
adulescenti et bono, Caeli familiari; constitutum esse cum servis, ut venirent
ad balneas Senias; eodem Licinium esse venturum atque iis veneni pyxidem
traditurum. Hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri in eum locum
constitutum, cur illi servi non ad Caelium domum venerint. Si manebat tanta
illa consuetudo Caeli, tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset,
si apud Caelium mulieris servus visus esset? Sin autem iam suberat simultas,
exstincta erat consuetudo, discidium exstiterat, "hinc illae lacrimae "
nimirum, et haec causa est omnium horum scelerum atque criminum.
[62] "Immo," inquit, "cum
servi ad dominam rem totam et maleficium Caeli detulissent, mulier ingeniosa
praecepit his ut omnia Caelio pollicerentur; sed ut venenum, cum a Licinio traderetur,
manifesto comprehendi posset, constitui locum iussit balneas Senias, ut eo
mitteret amicos, qui delitiscerent, deinde repente, cum venisset Licinius
venenumque traderet, prosilirent hominemque comprenderent." Quae quidem
omnia, iudices, perfacilem rationem habent reprehendendi. Cur enim potissimum
balneas publicas constituerat? in quibus non invenio quae latebra togatis
hominibus esse posset. Nam si essent in vestibulo balnearum, non laterent; sin
se in intimum conicere vellent, nec satis commode calceati et vestiti id facere
possent et fortasse non reciperentur, nisi forte mulier potens quadrantaria
illa permutatione familiaris facta erat balneatori.
[63] Atque equidem vehementer exspectabam,
quinam isti viri boni testes huius manifesto deprehensi veneni dicerentur;
nulli enim sunt adhuc nominati. Sed non dubito, quin sint pergraves, qui primum
sint talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint, ut in balneas
contruderentur, quod illa nisi a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis,
quam velit sit potens, numquam impetravisset. Sed quid ego de dignitate istorum
testium loquor? virtutem eorum diligentiamque cognoscite. "In balneis
delituerunt." Testes egregios! "Dein temere prosiluerunt." Homines
temperantes! Sic enim fingunt, cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu,
conaretur tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos praeclaros
testes sine nomine; Licinium autem, cum iam manum ad tradendam pyxidem
porrexisset, retraxisse atque illo repentino hominum impetu se in fugam
coniecisse. O magna vis veritatis, quae contra hominum ingenia, calliditatem,
sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per se ipsa defendat!
[64] Velut haec tota fabella veteris et
plurimarum fabularum poetriae quam est sine argumento, quam nullum invenire
exitum potest! Quid enim? isti tot viri (nam necesse est fuisse non paucos, ut
et comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis esset testatior)
cur Licinium de manibus amiserunt? Qui minus enim Licinius comprehendi potuit,
cum se retraxit, ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? Erant enim illi
positi, ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius teneretur, aut cum
retineret venenum aut cum tradidisset. Hoc fuit totum consilium mulieris, haec
istorum provincia, qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem "temere
prosiluisse" dicas atque ante tempus, non reperio. Fuerant ad hoc rogati,
fuerant ad hanc rem collocati, ut venenum, ut insidiae, facinus denique ipsum
ut manifesto comprehenderetur.
[65] Potueruntne magis tempore prosilire,
quam cum Licinius venisset, cum in manu teneret veneni pyxidem? Quae cum iam
erat tradita servis, si evasissent subito ex balneis mulieris amici Liciniumque
comprehendissent, imploraret hominum fidem atque a se illam pyxidem traditam
pernegaret. Quem quo modo illi reprehenderent? vidisse se dicerent? Primum ad
se revocarent maximi facinoris crimen; deinde id se vidisse dicerent, quod, quo
loco collocati fuerant, non potuissent videre. Tempore igitur ipso se
ostenderunt, cum Licinius venisset, pyxidem expediret, manum porrigeret,
venenum traderet. Mimi ergo est iam exitus, non fabulae; in quo cum clausula
non invenitur, fugit aliquis e manibus, deinde scabilla concrepant, aulaeum
tollitur.
[66] Quaero enim, cur Licinium titubantem,
haesitantem, cedentem, fugere conantem mulieraria manus ista de manibus
amiserit, cur non comprenderint, cur non ipsius confessione, multorum oculis,
facinoris denique voce tanti sceleris crimen expresserint. An timebant, ne tot
unum, valentes imbecillum, alacres perterritum superare non possent? Nullum
argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus exitus criminis reperietur.
Itaque haec causa ab argumentis, a coniectura, ab iis signis, quibus veritas
illustrari solet, ad testes tota traducta est. Quos quidem ego, iudices, testes
non modo sine ullo timore, sed etiam cum aliqua spe delectationis exspecto.
[67] Praegestit animus iam videre primum
lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiares, deinde fortes viros ab
imperatrice in insidiis atque in praesidio balnearum collocatos; ex quibus
requiram, quem ad modum latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Troianus
fuerit, qui tot invictos viros muliebre bellum gerentes tulerit ac texerit.
Illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales hunc et unum et tam
imbecillum, quam videtis, non aut stantem comprenderint aut fugientem consecuti
sint; qui se numquam profecto, si in istum locum processerint, explicabunt.
Quam volent in conviviis faceti, dicaces, non numquam etiam ad vinum diserti
sint, alia fori vis est, alia triclinii, alia subselliorum ratio, alia
lectorum; non idem iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe alia
est solis, alia lychnorum. Quam ob rem excutiemus omnes istorum delicias, omnes
ineptias, si prodierint. Sed me audiant, navent aliam operam, aliam ineant
gratiam, in aliis se rebus ostentent, vigeant apud istam mulierem venustate,
dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant; capiti vero innocentis
fortunisque parcant.
[68] At sunt servi illi de cognatorum
sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi. Tandem aliquid
invenimus, quod ista mulier de suorum propinquorum fortissimorum virorum
sententia atque auctoritate fecisse dicatur. Sed scire cupio, quid habeat
argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio
sublata aut multarum rerum consciis servis cum causa praemium persolutum.
"At propinquis" inquit "placuit." Cur non placeret, cum rem
tute ad eos non ab aliis tibi adlatam, sed a te ipsa compertam deferre diceres?
[69] Hic etiam miramur, si illam
commenticiam pyxidem obscenissima sit fabula consecuta? Nihil est, quod in eius
modi mulierem non cadere videatur. Audita et percelebrata sermonibus res est.
Percipitis animis, iudices, iam dudum, quid velim vel potius quid nolim dicere.
Quod etiamsi est factum, certe a Caelio non est factum (quid enim attinebat?);
est enim ab aliquo adulescente fortasse non tam insulso quam non verecundo. Sin
autem est fictum, non illud quidem modestum, sed tamen est non infacetum
mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi
omnia, quae cum turpitudine aliqua dicerentur, in istam quadrare apte viderentur.
[70] Dicta est a me causa, iudices, et
perorata. Iam intellegitis, quantum iudicium sustineatis, quanta res sit
commissa vobis. De vi quaeritis. Quae lex ad imperium, ad maiestatem, ad statum
patriae, ad salutem omnium pertinet, quam legem Q. Catulus armata dissensione
civium rei publicae paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa
flamma consulatus mei fumantes reliquias coniurationis exstinxit, hac nunc lege
Caeli adulescentia non ad rei publicae poenas, sed ad mulieris libidines et
delicias deposcitur?
[71] Atque hoc etiam loco M. Camurti et C.
Caeserni damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne dicam an impudentiam
singularem! Audetisne, cum ab ea muliere veniatis, facere istorum hominum mentionem?
audetis excitare tanti flagitii memoriam non exstinctam illam quidem, sed
repressam vetustate? Quo enim illi crimine peccatoque perierunt? Nempe quod
eiusdem mulieris dolorem et iniuriam Vettiano nefario stupro sunt persecuti.
Ergo ut audiretur Vetti nomen in causa, ut illa vetus aeraria fabula
referretur, idcirco Camurti et Caeserni est causa renovata? qui quamquam lege
de vi certe non tenebantur, eo maleficio tamen erant implicati, ut ex nullius
legis laqueis eximendi viderentur.
[72] M. vero Caelius cur in hoc iudicium
vocatur? cui neque proprium quaestionis crimen obicitur nec vero aliquod eius
modi, quod sit a lege seiunctum, cum vestra severitate coniunctum; cuius prima
aetas dedita disciplinae fuit iisque artibus, quibus instituimur ad hunc usum
forensem, ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, dignitatem; iis
autem fuit amicitiis maiorum natu, quorum imitari industriam continentiamque
maxime vellet, iis aequalium studiis, ut eundem quem optimi ac nobilissimi
petere cursum laudis videretur.
[73] Cum autem paulum iam roboris
accessisset aetati, in Africam profectus est Q. Pompeio pro consule
contubernalis, castissimo homini atque omnis officii diligentissimo; in qua
provincia cum res erant et possessiones paternae, tum etiam usus quidam
provincialis non sine causa a maioribus huic aetati tributus. Decessit illinc
Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis. Voluit vetere
instituto eorum adulescentium exemplo, qui post in civitate summi viri et
clarissimi cives exstiterunt, industriam suam a populo Romano ex aliqua
illustri accusatione cognosci.
[74] Vellem alio potius eum cupiditas
gloriae detulisset; sed abiit huius tempus querellae. Accusavit C. Antonium,
collegam meum, cui misero praeclari in rem publicam beneficii memoria nihil
profuit, nocuit opinio maleficii cogitati. Postea nemini umquam concessit
aequalium, plus ut in foro, plus ut in negotiis versaretur causisque amicorum,
plus ut valeret inter suos gratia. Quae nisi vigilantes homines, nisi sobrii,
nisi industrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est consecutus.
[75] In hoc flexu quasi aetatis (nihil enim
occultabo fretus humanitate ac sapientia vestra) fama adulescentis paulum haesit
ad metas notitia nova mulieris et infelici vicinitate et insolentia voluptatum,
quae cum inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae fuerunt,
subito se non numquam profundunt atque eiciunt universae. Qua ex vita vel dicam
quo ex sermone (nequaquam enim tantum erat, quantum homines loquebantur)—verum
ex eo, quicquid erat, emersit totumque se eiecit atque extulit, tantumque abest
ab illius familiaritatis infamia, ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque
propulset.
[76] Atque ut iste interpositus sermo
deliciarum desidiaeque moreretur (fecit me invito mehercule et multum
repugnante, sed tamen fecit), nomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum
insequitur, revocat; nemini nostrum obtemperat, est violentior, quam vellem.
Sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu
animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam; quae studia
in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia vero
tamquam in herbis significant, quae virtutis maturitas et quantae fruges
industriae sint futurae. Etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi
potius a gloria quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati,
siquidem efflorescit ingenii laudibus, quam inserenda.
[77] Quare, si cui nimium effervisse videtur
huius vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis vis, ferocitas,
pertinacia, si quem etiam minimorum horum aliquid offendit, si purpurae genus,
si amicorum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint, iam aetas
omnia, iam usus, iam dies mitigarit. Conservate igitur rei publicae, iudices,
civem bonarum artium, bonarum partium, bonorum virorum. Promitto hoc vobis et
rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae satis fecimus, numquam hunc
a nostris rationibus seiunctum fore. Quod cum fretus nostra familiaritate
promitto, tum quod durissimis se ipse legibus iam obligavit.
[78] Non enim potest, qui hominem
consularem, cum ab eo rem publicam violatam esse diceret, in iudicium vocarit,
ipse esse in re publica civis turbulentus; non potest, qui ambitu ne absolutum
quidem patiatur esse absolutum, ipse impune umquam esse largitor. Habet a M.
Caelio res publica, iudices, duas accusationes vel obsides periculi vel pignora
voluntatis. Quare oro obtestorque vos, iudices, ut, qua in civitate paucis his
diebus Sex. Cloelius absolutus sit, quem vos per biennium aut ministrum
seditionis aut ducem vidistis, hominem sine re, sine fide, sine spe, sine sede,
sine fortunis, ore, lingua, manu, vita omni inquinatum, qui aedes sacras, qui
censum populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus incendit, qui Catuli
monumentum adflixit, meam domum diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio
atque in urbis oculis servitia ad caedem et inflammandam urbem incitavit: in
hac civitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia, Caelium libidini
muliebri condonatum, ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum
latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videatur.
[79] Quod cum huius vobis adulescentiam
proposueritis, constituitote ante oculos etiam huius miseri senectutem, qui hoc
unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius casum pertimescit;
quem vos supplicem vestrae misericordiae, servum potestatis, abiectum non tam
ad pedes quam ad mores sensusque vestros, vel recordatione parentum vestrorum
vel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore vel pietati vel
indulgentiae vestrae serviatis. Nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa
occidentem velle maturius exstingui vulnere vestro quam suo fato, aut hunc nunc
primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam turbine aliquo aut
subita tempestate pervertere.
[80] Conservate parenti filium, parentem
filio, ne aut senectutem iam prope desperatam contempsisse aut adulescentiam
plenam spei maximae non modo non aluisse vos verum etiam perculisse atque
adflixisse videamini. Quem si nobis, si suis, si rei publicae conservatis,
addictum, deditum, obstrictum vobis ac liberis vestris habebitis omniumque
huius nervorum ac laborum vos potissimum, iudices, fructus uberes diuturnosque
capietis.
|