Pro Cluentio
I. 1. Animadverti, iudices, omnem accusatoris
orationem in duas divisam esse partes, quarum altera mihi niti et magno opere
confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantum modo
consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii
criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta. Itaque mihi certum est hanc eandem
distributionem invidiae et criminum sic in defensione servare ut omnes
intellegant nihil me nec subterfugere voluisse reticendo nec obscurare dicendo.
2. Sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit
elaborandum, altera pars, et ea quae propria est iudicii vestri et legitimae
veneficii quaestionis, per mihi brevis et non magnae in dicendo contentionis
fore videtur; altera autem, quae procul ab iudicio remota est, quae contionibus
seditiose concitatis accommodatior est quam tranquillis moderatisque iudiciis,
perspicio quantum in agendo difficultatis et quantum laboris sit habitura. 3. Sed in hac difficultate illa me res tamen, iudices,
consolatur, quod vos de criminibus sic audire consuestis ut eorum omnium
dissolutionem ab oratore quaeratis, ut non existimetis plus vos ad salutem reo
largiri oporter quam quantum defensor purgandis crimibus consequi et dicendo
probare potuerit: de invidia autem sic inter vos disceptare debetis ut non quid
dicatur a nobis, sed quid oporteat dici consideretis. Agitur
enim in criminibus A. Cluenti proprium periculum, in invidia causa communis. Quam ob rem alteram partem causae sic
agemus ut vos doceamus, alteram sic ut oremus; in altera diligentia vestra
nobis adiungenda est, in altera fides imploranda; nemo est enim qui invidiae
sine vestro ac sine talium virorum subsidio possit resistere. 4. Equidem quod ad me attinet, quo me vertam nescio. Negem fuisse illam infamiam iudicii corrupti? negem esse illam rem agitatam in contionibus, iactatam in
iudiciis, commemoratam in senatu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam,
tam vetustam? Non est nostri ingenii: vestri auxilii est, iudices, huius
innocentiae sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma
atque in communi incendio subvenire.
|