II. 5.
Etenim sicut aliis in locis parum firmamenti et parum virium veritas habet, sic
in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet. Dominetur in
contionibus, iaceat in iudiciis; valeat in opinionibus ac sermonibus
imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; vehementes habeat repentinos
impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat: denique illa
definitio iudiciorum aequorum, quae nobis a maioribus tradita est, retineatur,
ut in iudiciis et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur. 6.
Quam ob rem a vobis, iudices, ante quam de ipsa causa dicere incipio, haec
postulo: primum – id quod aequissimum est – ut ne quid huc praeiudicati
adferatis (etenim non modo auctoritatem, sed etiam nomen iudicum amittemus,
nisi hic ex ipsis causis iudicabimus ac si ad causas iudicia iam facta domo
deferemus); deinde si quam opinionem iam vestris mentibus comprehendistis, si
eam ratio convellet, si oratio labefactabit, si denique veritas extorquebit, ne
repugnetis eamque animis vestris aut libentibus aut aequis remittatis; tum
autem, cum ego una quaque de re dicam et diluam, ne ipsi quae contraria sint
taciti cogitationi vestrae subiciatis, sed ad extremum exspectetis meque meum
dicendi ordinem servare patiamini: cum peroraro, tum, si quid erit praeteritum,
animo requiratis.
|