III. 7. Ego me, iudices, ad eam
causam accedere quae iam per annos octo continuos ex contraria parte audiatur
atque ipsa opinione hominum tacita prope convicta atque damnata sit, facile
intellego: sed si qui mihi deus vestram ad me audiendum benivolentiam
conciliarit, efficiam profecto ut intellegatis nihil esse homini tam timendum
quam invidiam, nihil innocenti suscepta invidia tam optandum quam aequum
iudicium, quod in hoc uno denique falsae infamiae finis aliquis atque exitus
reperiatur. Quam ob rem
magna me spes tenet, si quae sunt in causa explicare atque omnia dicendo
consequi potuero, hunc locum consessumque vestrum, quem illi horribilem A.
Cluentio ac formidolosum fore putaverunt, eum tandem eius fortunae miserae
multumque iactatae portum ac perfugium futurum. 8. Tametsi permulta sunt quae mihi, ante
quam de causa dico, de communibus invidiae periculis dicenda esse videantur,
tamen, ne diutius oratione mea suspensa exspectatio vestra teneatur, adgrediar
ad crimen cum illa deprecatione, iudices, qua mihi saepius utendum esse
intellego, sic ut me audiatis quasi hoc tempore haec causa primum dicatur,
sicuti dicitur, non quasi saepe iam dicta et numquam probata sit. Hodierno
enim die primum veteris istius criminis diluendi potestas est data: ante hoc
tempus error in hac causa atque invidia versata est. Quam ob rem dum
multorum annorum accusationi breviter dilucideque respondeo, quaeso ut me,
iudices, sicuti facere instituistis, benigne attenteque audiatis.
|