IV. 9.
Corrupisse dicitur A. Cluentius iudicium pecunia, quo inimicum innocentem
Statium Albium condemnaret. Ostendam, iudices, primum – quoniam
caput illius atrocitatis atque invidiae fuit innocentem pecunia circumventum –
neminem umquam maioribus criminibus, gravioribus testibus esse in iudicium
vocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse facta, ab ipsis iudicibus a quibus
condemnatus est, ut non modo ab isdem, sed ne ab aliis quidem ullis absolvi
ullo modo posset. Cum haec docuero, tum illud ostendam, quod
maxime requiri intellego, iudicium illud pecunia esse temptatum non a Cluentio,
sed contra Cluentium, faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res
ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid invidia conflarit.
10. Primum igitur illud
est, ex quo intellegi possit debuisse Cluentium magno opere causae confidere,
quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit. Hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa
quibus Albius est condemnatus crimina exponam. Abs
te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere existimes,
adductum fide atque officio defensionis. Etenim
tibi si in praesentia satis facere non potuero, tamen multae mihi ad satis
faciendum reliquo tempore facultates dabuntur: Cluentio nisi nunc satis fecero,
postea mihi satis faciendi potestas non erit. Simul
et illud quis est qui dubitare debeat, contra damnatum et mortuum pro incolumi
et pro vivo dicere. cum illi in quem dicitur
damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit, mors vero etiam doloris; hic
autem, pro quo dicimus, nihil possit offensionis accipere sine acerbissimo
animi sensu ac molestia et sine summo dedecore vitae et turpitudine? 11. Atque ut intellegatis Cluentium non
accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis
iniuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos vitae periculo, nomen
Oppianici detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petam; quod quaeso,
iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema
intellegetis.
|