V.
A. Cluentius Habitus fuit, pater huiusce, iudices, homo non solum municipii
Larinatis, ex quo erat, sed etiam regionis illius et vicinitatis virtute,
existimatione, nobilitate facile princeps. Is cum esset mortuus Sulla et
Pompeio consulibus, reliquit hunc annos XV
natum, grandem autem et nubilem filiam, quae brevi tempore post patris mortem
nupsit A. Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in primis, ut tum
habebatur, inter suos et honesto et nobili. 12.
Cum essent eae nuptiae plenae dignitatis, plenae concordiae, repente est exorta
mulieris importunae nefaria libido, non solum dedecore, verum etiam scelere
coniuncta. Nam Sassia, mater huius Habiti – mater
enim a me in omni causa, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est,
mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere et immanitate
audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum nomen amantius
indulgentiusque maternum, hoc illius matris, quae multos iam annos et nunc cum
maxime filium interfectum cupit, singulare scelus maiore odio dignum esse
ducetis. Ea igitur mater Habiti, Melini illius
adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore capta, primo, neque id
ipsum diu, quoquo modo poterat, in illa se cupiditate continebat: deinde
ita flagrare coepit amentia, sic inflammata ferri libidine, ut eam non pudor,
non pudicitia, non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non filii
dolor, non filiae maeror a cupiditate revocaret. 13.
Animum adulescentis, nondum consilio ac ratione firmatum, pellexit eis omnibus
rebus quibus illa aetas capi ac deliniri potest. Filia,
quae non solum illo communi dolore muliebri in eius modi viri iniuriis
angeretur, sed nefarium matris pelicatum ferre non posset, de quo ne queri
quidem se sine scelere posse arbitraretur, ceteros sui tanti mali ignaros esse
cupiebat, in huius amantissimi sui fratris manibus et gremio maerore et
lacrimis consenescebat. 14. Ecce
autem subitum divortium, quod solacium malorum omnium fore videbatur! Discedit a Melino Cluentia, ut in tantis iniuriis non invita, ut
a viro non libenter. Tum vero illa egregia et
praeclara mater palam exsultare laetitia, triumphare gaudio coepit, victrix
filiae non libidinis. Itaque diutius
suspicionibus obscuris laedi famam suam noluit. Lectum illum genialem, quem biennio ante
filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni expulsa
atque exturbata filia iubet: nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis
auctoribus, funestis ominibus omnium.
|