VII. 19.
Nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus sit, ut et constantiam
A. Cluenti et rationem accusationis perspicere possitis; ac primum causa
accusandi quae fuerit ostendam, ut id ipsum A. Cluentium vi ac necessitate
coactum fecisse videatis. 20. Cum manifesto venenum deprehendisset
quod vir matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura, sed oculis ac
manibus teneretur, neque in causa ulla dubitatio posset esse, accusavit
Oppianicum: quam constanter et quam diligenter, postea dicam: nunc hoc scire
vos volui, nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi uti propositum vitae
periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret. Atque ut intellegatis eis accusatum esse criminibus Oppianicum
ut neque accusator timere neque reus sperare debuerit, pauca vobis illius
iudicii crimina exponam; quibus cognitis nemo vestrum mirabitur illum
diffidentem rebus suis ad Staienum atque ad pecuniam confugisse.
21. Larinas quaedam
fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M. et N. Aurios et Cn. Magnum
et filiam Magiam, nuptam Oppianico. M.
Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris
(eius qui inter sicarios damnatus est) manus incidit, et apud eum in ergastulo
fuit; N. autem Aurius frater eius mortuus est, heredemque Cn. Magium fratrem reliquit;
postea Magia uxor Oppianici mortua est; postremo unus qui reliquus erat Dinaeae
filius, Cn. Magius, est mortuus. Is
heredem fecit illum adulescentem Oppianicum sororis suae filium, eumque partiri
cum Dinaea matre iussit. Interim venit index ad
Dinaeam neque obscurus neque incertus, qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium,
vivere et in agro Gallico esse in servitute. 22.
Mulier amissis liberis cum unius reciperandi filii spes esset ostentata, omnes
suos propinquos filiique sui necessarios convocavit, et ab eis flens petivit ut
negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium
quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. Haec cum agere instituisset, oppressa
morbo est; itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HS CCCC milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum,
nepotem suum; atque eis diebus paucis est mortua Propinqui tamen illi, quem ad
modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M. Aurium cum
eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.
|