VIII. 23. Interim Oppianicus, – ut
erat, sicuti ex multis rebus reperietis, singulari scelere et audacia, – per
quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit;
deinde ipsum M. Aurium non magna iactura facta tollendum interficiendumque
curavit. Illi autem qui erant ad propinquum
investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios illius
adulescentis suosque necessarios mittunt, 'sibi difficilem esse investigandi
rationem, quod intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum.' Quas litteras A. Aurius,
vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus, in
foro palam, multis audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima
voce se nomen Oppianici, si interfectum M. Aurium esse comperisset delaturum
esse testatur. 24. Interim brevi
tempore illi qui erant in agrum Gallicum profecti Larinum revertuntur:
interfectum esse M. Aurium renuntiant. Animi
non solum propinquorum, sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius
adulescentis misericordia commoventur; itaque cum A. Aurius, is qui antea
denuntiarat, clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se
in castra clarissimi viri, Q. Metelli, contulit. 25.
Post illam autem fugam, sceleris et conscientiae testem, numquam se iudiciis,
numquam legibus, numquam inermum inimicis committere ausus est, sed per illam
L. Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis
advolavit: quattuorviros, quos municipes fecerant, sustulit: se a Sulla et tres
praeterea factos esse dixit, et ab eodem sibi esse imperatum ut A. Aurium, illum qui sibi delationem nominis et Capitis periculum
ostentarat, et alterum A. Aurium
et eius L. filium et Sex. Vibium, quo sequestre in illo indice corrumpendo
dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque curaret. Itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri
proscriptionis et mortis metu tenebantur. His rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui
illum absolvi potuisse arbitretur?
|