X. 29. Sentio,
iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me
demonstratis vehementer esse commotos: quo tandem igitur animo fuisse illos
arbitramini quibus eis de rebus non modo audiendum fuit, verum etiam
iudicandum? Vos auditis de eo in quem
iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis,
de eo qui et naturae et legibus satis fecit, – quem leges exsilio, natura morte
multavit: auditis non ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae
copiosissime dici possunt breviter a me strictimque dicuntur. Illi audiebant de eo de quo iurati sententias ferre debebant, de
eo cuius praesentis nefarium et consceleratum vultum intuebantur, de eo quem
omnes oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant:
audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una
quaque de re a P. Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur. 30. Et est quisquam qui, cum haec cognoverit,
suspicari possit Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem?
Acervatim iam reliqua, iudices, dicam,
ut ad ea quae propiora huiusce causae et adiunctiora sunt perveniam: vos quaeso
memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum,
sed cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti
initio ac fundamento defensionis, Oppianicum hominem sceleratissimum et
nocentissimum esse damnatum. Qui
uxori suae Cluentiae, quae amita huius Habiti fuit, cum ipse poculum dedisset,
subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori; nec diutius
vixit quam locuta est, nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. Et ad hanc mortem tam repentinam
vocesque morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni
in illius mortuae corpore fuerunt.
|