XI. 31. Eodemque veneno C.
Oppianicum fratrem necavit. Neque est hoc satis:
tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen,
ut ad hoc nefarium facinus accederet, aditum sibi aliis sceleribus ante
munivit. Nam cum esset gravida Auria, fratris
uxor, et iam appropinquare partus putaretur, mulierem veneno interfecit ut una
illud quod erat ex fratre conceptum necaretur. Post
fratrem adgressus est: qui sero, iam exhausto illo poculo mortis, cum et de suo
et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione
huius voluntatis est mortuus. Ita
mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris
autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a nautra lucem accipere
potuerunt, ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil sanctum esse posse, a
cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere
potuissent. 32. Memoria teneo
Milesiam quandam mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus [secundis]
accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse
damnatam; nec iniuria, quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis,
heredem familiae, designatum rei pulicae civem sustulisset. Quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa
cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem atque
cruciatum. Ceteri
non videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse: Oppianicus
inventus est qui in uno corpore plures necaret.
|