XIII. 36. Quid? illa caedes Asuvi Larinatis,
adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit, quam omnium sermone
celebrata! Fuit Avillius quidam Larino perdita
nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum
excitandas accommodata: qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuvi
consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare coepit hoc se
Avillio tanquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas
eius patrias expugnare posse. Ratio excogitata Larini est, res translata Romam; inire enim
consilium facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba
posse arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam est profectus:
hos vestigiis Oppianicus consecutus est. Iam ut Romae vixerint, quibus conviviis,
quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus, non modo conscio sed
etiam conviva et adiutore Oppianico, longum est dicere mihi, praesertim ad alia
properanti: exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite. 37. Cum esset
adulescens apud mulierculam quandam, atque ubi pernoctarat ibi diem posterum
commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et
testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum, qui
neque Asuvium neque Avillium nossent, adducit et illum Asuvium appellat. Ipse testamento
Asuvi nomine obsignato discedit: Avillius ilico convalescit: Asuvius autem
brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam
Esquilinam perductus occiditur. 38. Qui cum unum iam et
alterum diem desideraretur neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur
inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos
amicos testamentum eius obsignasse, liberti Asuvi et non nulli amici, quod eo
die quo postremum Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum
esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q. Manli, qui tum erat
triumvir, constituunt; atque ille continuo, nullo teste, nullo indice, recentis
maleficii conscientia perterritus omnia ut a me paulo ante dicta sunt exponit,
Asuviumque a sese consilio Oppianici interfectum fatetur. 39. Extrahitur domo latitans Oppianicus a
Manlio: index Avillius ex altera parte coram tenetur. Hic quid iam reliqua quaeritis? Manlium
plerique noratis: non ille honorem a pueritia, non studia virtutis, non ullum
existimationis bonae fructum umquam cogitarat: ex petulanti atque improbo
scurra in discordiis civitatis ad eam columnam ad quam multorum saepe conviciis
perductus erat tum suffragiis populi pervenerat. Itaque
rem cum Oppianico transigit: pecuniam ab eo accipit, causam et susceptam et tam
manifestam relinquit. Ac
tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum cum testibus multis tum vero
indicio Avilli comprobabatur: in quo alligatum Oppianici nomen primum esse
constabat, – eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio circumventum
esse dicitis.
|