XIV. 40.
Quid? aviam tuam, Oppianice, Dinaeam, cui tu es heres, pater tuus non manifesto
necavit? ad quam cum adduxisset medicum illum suum, iam
cognitum et saepe victorem, per quem interfecerat plurimos, mulier exclamat se
ab eo nullo modo curari velle quo curante omnes suos perdidisset. Tum repente Anconitanum quendam, L. Clodium, pharmacopolam
circumforaneum, qui casu tum Larinum venisset, adgreditur et cum eo duobus
milibus HS, id quod ipsius tabulis tum est demonstratum, transigit. L. Clodius, qui properaret, cui fora multa restarent, simul atque
introductus est rem confecit; prima potione mulierem sustulit, neque postea Larini
punctum est temporis commoratus. 41. Eadem hac Dinaea
testamentum faciente, cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui gener eius
fuisset, digito legata delevit; et cum id multis locis fecisset, post mortem
eius, ne lituris coargui posset, testamentum in alias tabulas transcriptum
signis adulterinis obsignavit. Multa
praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse videantur; vos
tamen similem sui eum fuisse in ceteris quoque vitae partibus existimare
debetis. Illum tabulas publicas Larini censorias
corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo nemo iam rationem, nemo
rem ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem
umquam liberis suis scripsit; nemo illum aditu, nemo congressione, nemo
sermone, nemo convivio dignum iudicavit; omnes aspernabantur, omnes
abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam pestemque
fugiebant. 42.
Hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset
Habitus, iudices, si id praetermittere suo salvo capite potuisset. Erat huic inimicus Oppianicus, erat, sed tamen erat vitricus; crudelis
et huic infesta mater, at mater. Postremo
nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et
instituta ratione vitae. Sed cum esset haec ei
proposita condicio, ut aut iuste pieque accusaret aut acerbe indigneque
moreretur, accusare, quoquo modo posset, quam illo modo emori maluit.
43. Atque ut hoc ita
esse perspicere possitis, exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum
atque deprehensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi condemnari
necesse fuisse, intellegetis.
|