XXII. Quid est quod iam de Oppianici persona
causaque plura dicamus? Apud eosdem iudices reus
est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem
iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant, locus ei primus
est constitutus; accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter
dicta sunt, et praeterea multis quae nunc ego omnia omitto; accusatus est apud
eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C. Fabricium conscium maleficii
condemnarant. 60.
Utrum, per deos immortales! magis est mirandum, quod is condemnatus est, an
quod omnino respondere ausus est? Quid
enim illi iudices facere potuerunt? qui
si innocentes Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et
superioribus consentire iudiciis debuerunt. An
vero illi sua per se ipsi iudicia rescinderent, cum ceteri soleant in iudicando
ne ab aliorum iudiciis discrepent providere? et ei
qui Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia
conscius, condemnassent, ipsum principem atque architectum sceleris
absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio facto
tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc, quem bis iam condemnatum acceperant,
liberarent? Tum vero illa iudicia senatoria, non
falsa invidia sed vera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore
et infamia, defensioni locum nullum reliquissent. Quid
enim tandem illi iudices responderent, si qui ab eis quaereret: 'Condemnastis
Scamandrum: quo crimine?' 'Nempe,
quod Habitum per servum medici veneno necare voluisset.' 'Quid Habiti morte Scamander consequebatur?' 'Nihil, sed administer erat Oppianici.' 'Et condemnastis C. Fabricium: quid ita?' 'Quia, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem
eius in maleficio deprehensus esset, illum expertem eius consilii fuisse non
probabatur.' Si igitur ipsum Oppianicum bis suis iudiciis
condemnatum absolvissent, quis tantam turpitudinem iudiciorum, quis tantam
inconstantiam rerum iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset?
62. Quod si hoc
videtis, quod iam hac omni oratione patefactum est, illo iudicio reum
condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent,
necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam accusatori causam esse
potuisse cur iudicium vellet corrumpere
|