XXIV. Atque ego illa non argumentabor, quae
sunt gravia vehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui
metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non habuerit, eum qui semper
singulari fuerit audacia. Multa sunt eius modi; verum
cum habeam rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum
argumentorum non est necessaria. 65.
Dico C. Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum
iudicium dedisse. Num quis negat? Te, Oppianice, appello, te, T. Acci, quorum alter eloquentia
damnationem illam, alter tacita pietate deplorat: audete negare ab Oppianico
Staieno iudici pecuniam datam, negate, inquam, in eo loco. Quid tacetis? an negare non potestis quod repetistis, quod
confessi estis, quod abstulistis? Quo
tandem igitur ore mentionem corrupti iudicii facitis, cum ab ista parte iudici
pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini? Quonam igitur haec modo gesta sunt? 66.
Repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna obscuritate latuerunt
sic aperiam ut ea cernere oculis videamini. Vos
quaeso – ut adhuc me attente audistis – item quae reliqua sunt audiatis:
profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris
studiis atque auribus esse videatur.
Nam ut primum Oppianicus ex eo quod
Scamander reus erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se ad
hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum autem
iudicis, Staieni familiaritatem applicavit. Ac
primum Scamandro reo tantum donis muneribusque perfecerat ut eo fautore
uteretur cupidiore quam fides iudicis postulabat. 67.
Post autem cum esset Scamander unius Staieni sententia absolutus, patronus
autem Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae
remediis subveniendum putavit. Tum ab Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad
audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo – haec enim ille et aliqua ex
parte habebat et maiore ex parte se habere simulabat – auxilium capiti ac
fortunis suis petere coepit
|