XXVI. Cum esset egens,
sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimis in locis
et inanissimis tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem
versare suam mentem coepit: 'Ego dem iudicibus? mihi ipsi igitur praeter periculum et infamiam quid quaeretur? Nihil excogitem quam ob rem Oppianicum damnari necesse sit? Quid tandem, – nihil enim est quod non fieri possit, – si quis eum
forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddundum est? Praecipitantem
igitur impellamus' inquit 'et perditum prosternamus.' 71.
Capit hoc consilii, ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur,
deinde eam postea supprimat, ut, quoniam graves homines sua sponte severe
iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione iratos Oppianico
redderet. Itaque, ut erat semper praeposterus atque perversus, initium
facit a Bulbo, et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem
leviter impellit. 'Quid
tu?' inquit, ecquid me adiuvas, Bulbe, ne gratis rei publicae serviamus?' Ille vero, simul atque hoc audivit 'ne gratis,' 'Quo voles,'
inquit 'sequar: sed quid adfers?' Tum
ei HS quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur, et eum ut
ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat. 72.
Atque etiam ipse conditor totius negotii Guttam aspergit huic Bulbo; itaque
minime amarus eis visus est qui aliquid ex eius sermone speculae degustarant. Unus et alter dies intercesserat cum res parum certa videbatur:
sequester et confirmator pecuniae desiderabatur. Tum
appellat hilaro vultu hominem Bulbus, ut blandissime potest: 'Quid tu,' inquit
'Paete?' – hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum delegerat,
ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis quam generis uti cognomine videretur
– 'qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia.' Hic ille planus improbissimus, quaestu
iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe iam atque animo
incubaret, contrahit frontem – recordamini faciem atque illos eius fictos
simulatosque vultus – et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus, quique
ea vitia quae a natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae
condivisset, pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum, atque hoc addit
testimonii, sua illum sententia, cum palam omnes laturi essent, condemnatum iri
|