XVIII. Ecce tibi eius modi sortitio ut in
primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! Summa omnium
exspectatio quidnam sententiae ferrent leves ac nummarii iudices. Atque illi omnes
sine ulla dubitatione condemnant. 76.
Hic tum iniectus est hominibus scrupulus et quaedam dubitatio quidnam esset
actum. Deinde homines sapientes et ex vetere
illa disciplina iudiciorum, qui neque absolvere hominem nocentissimum possent,
neque eum de quo esset orta suspicio pecunia oppugnatum, re illa incognita,
primo condemnare vellent, non liquere dixerunt. Non
nulli autem severi homines – qui hoc statuerunt, quo quisque animo quid faceret
spectari oportere – etsi alii pecunia accepta verum iudicabant, tamen nihilo
minus se superioribus suis iudiciis constare putabant oportere; itaque
damnarunt. Quinque omnino fuerunt qui illum vestrum
innocentem Oppianicum sive imprudentia sive misericordia sive aliqua suspicione
sive ambitione adducti absolverunt.
77. Condemnato
Oppianico statim L. Quinctius, homo maxime popularis, qui omnes rumorum et
contionum ventos colligere consuesset, oblatam sibi facultatem putavit ut ex
invidia senatoria posset crescere, quod eius ordinis iudicia minus iam probari
populo arbitrabatur. Habetur una atque altera
contio vehemens et gravis: accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum
condemnarent, tribunus plebis clamitabat; agi fortunas omnium dicebat; nulla
esse iudicia; qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. Homines totius ignari negotii, qui Oppianicum numquam vidissent,
virum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esse arbitrarentur,
incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam totam
deposcere. 78. Atque illo ipso
tempore in aedes T. Anni, hominis honestissimi, necessarii et amici mei, noctu
Staienus arcessitus ab Oppianico venit. Iam cetera nota sunt omnibus: ut cum illo Oppianicus
egerit de pecunia, ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem
audierint omnem viri boni qui tum consulto propter in occulto stetissent, ut
res patefacta et in forum prolata et pecunia omnis Staieno extorta atque erepta
sit
|