Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Cluentio

IntraText CT - Text

  • XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXX. Id adeo sic cognoscite. Quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audet negare? Quis tum posset arguere ab Oppianico temptatum esse iudicium pecunia? quis id hoc tempore infitiari potest? Cui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc tempore infirmare conetur? 81. Qua re invidia remota, quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa relinquatur? Versatam esse in iudicio pecuniam constat: ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab reo. Dicit accusator haec: 'Primum gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus fuisset, mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.' Quid contra reus? 'Primum ipsam multitudinem criminum et atrocitatem pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam; postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudicii periculo contineretur.'

82. Age, quoniam corrumpendi iudicii causas ille multas et graves habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. Confecit tabulas diligentissime Cluentius; haec autem res habet hoc certe, ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis, tractatis, inquiritis: cum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum invenitis. Quid? Albiana pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus venire possumus? Tenentur uno in loco HS DCXL milia; tenentur apud hominem audacissimum; tenentur apud iudicem. 83. Quid vultis amplius? At enim Staienus non fuit ab Oppianico, sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. Cur eum, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? Cur, cum in consilium mittebant, Staienum iudicem cui, quod tu dicis, pecuniam dederant non requirebant; Oppianicus querebatur; Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur, tribunicia potestate effectum est? At condemnavit. Hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris, ut destitutus ab Oppianico videretur. Qua re si istinc causa corrumpendi iudicii, si istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita, nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudicii causa, patimini veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt: ab eo invidiam discedere aliquando ad quem numquam accesisse culpam videtis.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License