XXXI. 84. At enim pecuniam Staieno
dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium, sed ad conciliationem gratiae. Tene hoc, Acci, dicere, tali prudentia, etiam usu atque
exercitatione praeditum! Sapientissimum esse
dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum qui
alterius bene inventis obtemperet. In stultitia contra est: minus enim stultus est is cui nihil in
mentem venit, quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. Istam
conciliationem gratiae Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur,
excogitavit; sive, ut homines tum loquebantur, a P. Cethego admonitus, istam
dedit 'conciliationis' et 'gratiae' fabulam. 85. Nam fuisse hunc tum hominum
sermonem recordari potestis: Cethegum, quod hominem odisset et quod eius
improbitatem versari in re publica nollet et quod videret eum qui se ab reo
pecuniam, cum iudex esset, clam atque extra ordinem accepisse confessus esset,
salvum esse non posse, minus ei fidele consilium dedisse. In hoc si
improbus Cethegus fuit, videtur mihi adversarium removere voluisse; sin erat
eius modi causa ut Staienus nummos se accepisse negare non posset, nihil autem
erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset confiteri, non est
consilium Cethegi reprehendendum. 86. Verum alia causa tum
Staieni fuit, alia nunc, Acci, tua est. Ille,
cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si quod erat
factum fateretur; te vero illud idem, quod tum explosum et eiectum est, nunc
rettulisse demiror. Qui enim poterat tum in
gratiam redire cum Oppianico Cluentius? Haerebat in tabulis publicis reus et accusator:
condemnati erant Fabricii: nec elabi alio accusatore poterat Albius nec sine
ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius.
|