XXXII. 87.
An ut praevaricaretur? Iam id quoque ad corrumpendum iudicium pertinet.
Sed quid opus erat ad eam rem iudice sequestre? et omnino
quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque alienissimum,
sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem virum ageretur et amicum
necessariumque communem? Sed
quid ego haec pluribus quasi de re obscura disputo, cum ipsa pecunia quae
Staieno data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit, sed etiam ad quam
rem fuerit ostendat? Sedecim dico iudices, ut
Oppianicus absolveretur, corrumpendos fuisse: ad Staienum sescenta quadraginta
milia nummum esse delata. Si,
ut tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio milium
quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena milia
sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit discribere.
88. At enim iudicia
facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum. Immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in
iudicium numquam est vocata. Ita
multum agitata, ita diu iactata ista res est, ut hodierno die primum causa illa
defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam his iudicibus
freta miserit. Verum tamen ista multa iudicia quae
sunt? Ego enim me ad omnia confirmavi et sic
paravi ut docerem quae facta postea iudicia de illo iudicio dicerentur partim
ruinae similiora aut tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse, partim
nihil contra Habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi
ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata. 89. Hic ego magis ut
consuetudinem servem, quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis, petam a
vobis ut me, dum de his singulis disputo iudiciis, attente audiatis.
|