XXXIII. Condemnatus est C. Iunius, qui ei
quaestioni praefuerat. Adde etiam
illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex quaestionis. Non modo causae, sed ne legi quidem
quicquam per tribunum plebis laxamenti datum est: quo tempore illum a
quaestione ad nullum aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad
quaestionem ipse abreptus est. At ad
quam quaestionem? vultus enim vestri,
iudices, me invitant ut quae reticenda putaram libeat iam libere dicere. 90. Quid? illa tandem quaestio aut disceptatio
aut iudicium fuit? Putabo fuisse. Dicat qui vult hodie de illo populo concitato, cui tum populo
mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit: quemcumque rogaveris, hoc
respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. Est haec opinio. At, si ita esset, hac lege accusatum oportuit qua accusatur
Habitus. At ipse ea lege quaerebat. Paucos dies exspectasset Quinctius. At
neque privatus accusare nec sedata iam invidia volebat. Videtis igitur non in causa, sed in tempore ac potestate spem
omnem accusatoris fuisse. 91. Multam
petivit. Qua lege? Quod
in legem non iurasset, quae res nemini umquam fraudi fuit, et quod C. Verres,
praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice non
haberet qui tum interlitus proferebatur. His de causis C. Iunius condemnatus est, iudices, levissimis
et infirmissimis, quas omnino in iudicium adferri non oportuit; itaque
oppressus est non causa, sed tempore
|