XXXIV. 92.
Hoc vos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? Quam ob
causam? Si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in
aliquam legem aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de
Cluentio iudicabatur? 'Non,' inquit, 'sed ille idcirco illis
legibus condemnatus est, quod contra aliam legem commiserat.' Qui hoc
confitentur possunt idem illud iudicium fuisse defendere? 'Ergo'
inquit 'idcirco infestus tum populus Romanus fuit C. Iunio, quod illud iudicium
corruptum per eum putabatur.' Num igitur hoc tempore causa mutata est? num
alia res, alia ratio illius iudicii, alia natura totius negotii nunc est ac tum
fuit? Non opinor ex eis rebus quae gestae sunt
rem ullam potuisse mutari. 93. Quid ergo
est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tum Iunio
defendendi sui potestas erepta sit? Quia
tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem, contiones
cotidianas seditiose ac populariter concitatas. Accusabat
tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de
contione, sed etiam cum ipsa contione veniebat; gradus illi Aurelii tum novi
quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur, quos ubi accusator
concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo, sed ne surgendi quidem
potestas erat. 94. Nuper apud C.
Orchivium, collegam meum, locus ab iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis
non est constitutus, non quo illi aut exlegem esse Sullam aut causam pecuniae
publicae contemptam atque abiectam putarent, sed quod accusante tribuno plebis
condicione aequa disceptari posse non putarunt. Quid?
conferam Sullamne cum Iunio? an
hunc tribunum plebis cum Quinctio? an
vero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus,
cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud Iunium
parva et infirma et ipsius labore quaesita atque collecta: hic tribunus plebis
modestus, prudens, non modo non seditiosus, sed etiam seditiosis adversarius,
ille autem acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus: tempus hoc
tranquillum atque pacatum, illud omnibus invidiae tempestatibus concitatum. Quae cum ita essent, in Fausto tamen
illi iudices statuerunt iniqua condicione reum causam dicere, cum adversario
eius ad ius accusationis summa vis potestatis accederet
|