XXXV. 95. Quam quidem rationem vos,
iudices, diligenter pro vestra sapientia et humanitate cogitare, et penitus
perspicere debetis quid mali, quantum periculi uni cuique nostrum inferre
possit vis tribunicia, conflata praesertim invidia et contionibus seditiose
concitatis. Optimis hercule temporibus, tum cum
homines se non iactatione populari, sed dignitate atque innocentia tuebantur,
tamen nec P. Popilius neque Q. Metellus, clarissimi viri atque amplissimi, vim
tribuniciam sustinere potuerunt; nedum his temporibus, his moribus, his
magistratibus sine vestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salvi esse
possimus. 96. Non fuit illud
igitur iudicium iudicii simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est
adhibitus, non mos consuetudoque servata, non causa defensa: vis illa fuit et,
ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam
iudicium aut disceptatio aut quaestio. Quod
si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur et qui his rebus iudicatis
standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere; ab illo enim, sive
quod in legem non iurasset sive quod e lege subsortitus iudicem non esset,
multa petita esse dicitur, Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus a Iunio
multa petita est nulla potest ex parte esse coniuncta.
97.
At enim etiam Bulbus est condemnatus. Adde
maiestatis, ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. At est hoc illi crimen obiectum. Fateor,
sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi litteris et
multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius
quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. At
hoc obfuit ei maxime. Iam ista divinatio est;
qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior. Ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo
nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit
adductus, idcirco facilius esse damnatum: tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi
commodum est eligis, ut id esse secutos iudices dicas.
|