XXXVI. 98. Quapropter hoc Bulbi
iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab
accusatore duo iudicia, P. Popili et Ti. Guttae, qui causam de ambitu dixerunt.
Qui accusati sunt ab eis qui erant ipsi
ambitus condemnati: quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos
quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse, sed quod
iudicibus probaverint, cum in eodem genere in quo ipsi offendissent alios
reprehendissent, se ad praemia legis venire oportere. Quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus
nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit.
99.
Quid, quod Staienus est condemnatus? Non
dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis
esse condemnatum. Non recito testimonia
hominum honestissimorum, quae in Staienum sunt dicta ab eis qui M. Aemilio,
clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum
testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in
exercitu seditionem esse conflatam. Ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS DC milibus, quae ille cum accepisset
nomine iudicii Safiniani, sicut in Oppianici iudicio postea, reticuit atque
suppressit. 100. Omitto et haec et
alia permulta quae illo iudicio in Staienum dicta sunt: hoc dico, eandem tum
fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis hominibus et disertis,
controversiam cum Staieno, quem accusabant, quae nunc mihi est cum Accio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico
pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet: Staienus conciliandae gratiae causa
accepisse dicebat. 101.
Irridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in
statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae, quibus subscripsit reges a se in
gratiam esse reductos; exagitabantur omnes eius fraudes atque fallaciae; tota
vita in eius modi ratione versata aperiebatur; egestas domestica, quaestus
forensis in medium proferebatur; nummarius interpres pacis et concordiae non
probabatur. Itaque cum Staienus, cum idem defenderet quod Accius, condemnatus est; 102.
Cominii cum hoc
agerent, quod nos in tota causa egimus, probaverunt. Quam ob rem si Staieni damnatione
Oppianicum iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas
sententias dedisse pecuniam iudicatum est, cum ita constitutum sit ut in illa
culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo
vestigio reperietur, Oppianici pecunia post iudicium factum ab iudice ablata
est, – potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra
Cluentium, sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?
|