XXXVII. 103.
Ergo adhuc Iuni iudicium video esse eius modi ut incursionem potius seditionis,
vim multitudinis, impetum tribunicium, quam iudicium appellandum putem. Quod si quis illud iudicium appellet,
tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam quae ab Iunio petita
sit cum Cluenti causa posse coniungi. Illud
igitur Iunianum per vim factum est: Bulbi et Popili et Guttae contra Cluentium
non est: Staieni etiam pro Cluentio est.
Videamus ecquid aliud iudicium, quod pro
Cluentio sit, proferre possimus. Dixitne
tandem causam C. Fidiculanius
Falcula, qui Oppianicum condemnarat, cum praesertim, – id quod fuit in illo
iudicio invidiosissimum, – paucos dies ex subsortitione sedisset? Dixit et bis quidem dixit; in summam enim L. Quinctius
invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat. Uno iudicio multa est ab eo petita,
sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accusatus quam Iunius, sed eadem
fere lege et crimine: quia nulla in iudicio seditio neque vis nec turba versata
est, prima actione facillime est absolutus. Non
numero hanc absolutionem; nihilo minus enim potest, ut illam multam non
commiserit, accepisse tamen ob rem iudicandam [pecuniam, sicut causam
pecunia] capta nusquam Staienus eadem lege dixit. Proprium crimen illud quaestionis eius non fuit. 104. Fidiculanius quid fecisse dicebatur? accepisse a Cluentio HS CCCC milia. Cuius
erat ordinis? senatorii. Qua lege in eo genere a senatore ratio
repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est
absolutus; acta est enim causa more maiorum, sine vi, sine metu, sine periculo;
dicta et eita et demonstrata sunt omnia; adducti iudices sunt non modo potuisse
honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset, sed, aliud si is iudex
nihil scisset nisi quae praeiudicia de eo facta esse constarent, audire
praeterea nihil debuisse
|