XXXVIII. 105. Tum etiam illi
quinque qui, imperitorum hominum rumusculos aucupati, tum illum absolverunt,
iam suam clementiam laudari magno opere nolebant. A
quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C. Fabricium, sedisse se
dicerent; si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam
veneni eius quod quaesitum Habito diceretur, negarent; si deinde essent rogati
quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo enim absolvit. Eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem
respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo
tum istorum suam dici vellet. 106.
Uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet: isne qui se et sibi et
rei iudicatae constitisse dicit, an ille qui se in principem maleficii lenem,
in adiutores eius et conscios vehementissimum esse respondet? Quorum ego de sententia non debeo disputare; neque enim dubito
quin ii tales viri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo
declinarint. Qua re eorum qui absolverunt
misericordiam non reprehendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia secuti
sunt (sua sponte, non Staieni fraude) constantiam comprobo, eorum vero qui sibi
non liquere dixerunt sapientiam laudo, – qui absolvere eum quem nocentissimum
cognorant, et quem ipsi bis iam antea condemnarant nullo modo poterant,
condemnare, cum tanta consilii infamia et tam atrocis rei suspicio esset iniecta,
paulo posterius patefacta re maluerunt. 107.
Ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus ipsis
quod hi fecerunt rectissime ac sapientissime factum probetis, quis P. Octavio
Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior
aut sanctior commemorari potest? Non
absolvit. Quis Q. Considio constantior, quis
iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet
peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? Ne is quidem absolvit. Longum
est de singulorum virtute ita dicere; quae cognita sunt ab omnibus verborum
ornamenta non quaerunt. Qualis vir M. Iuventius
Pedo fuit ex vetere illa iudicum disciplina, qualis L. Caulius Mergus, M.
Basilus, C. Caudinus! qui omnes in iudiciis
publicis iam tum florente re publica floruerunt. Ex
eodem numero L. Cassius, Cn. Heius, pari et integritate et prudentia; quorum
nullius sententia est Oppianicus absolutus. Atque
in his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos
antea commemoravi, P. Saturius, in eadem sententia fuit. 108. O innocentiam
Oppianici singularem, quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus,
qui condemnavit constans existimatur!
|