XXXIX. Haec tum agente Quinctio neque in
contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec
per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat. Itaque ipse postquam Iunium pervertit, totam causam
reliquit; paucis enim diebus illis et ipse privatus est factus et hominum
studia defervisse intellegebat. Quod
si per quos dies Iunium accusavit Fidiculanium accusare voluisset, respondendi
Fidiculanio potestas facta non esset. Ac primo
quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur. 109. Iam insolentiam noratis hominis, noratis
animos eius ac spiritus tribunicios. Quod
erat odium, di immortales, quae superbia, quanta ignorantia sui, quam gravis
atque intolerabilis arrogantia! qui
illud iam ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non sibi ac
defensioni suae condonatum esse Oppianicum: proinde quasi non satis signi esse
debuerit ab omnibus eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset. Erat enim Romae summa copia patronorum,
hominum eloquentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset
equitem Romanum, in municipio suo nobilem, si honeste putaset eius modi causam
posse defendi
|