Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Cluentio

IntraText CT - Text

  • XL
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XL. 110. Nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non modo in patroni, sed in laudatoris aut advocati loco viderat? Qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum L. Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat, multitudinemque desuefactam iam a contionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocarat, idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior fuit. Atque idem quanto in odio postea fuit illis ipsis per quos in altiorem locum ascenderat! 111. Neque iniuria; facite enim ut non solum mores eius et arrogantiam, sed etiam vultum atque amictum, atque illam usque ad talos demissam purpuram recordemini! Is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex iudicio discessisse victum, rem a subselliis ad rostra detulit. Et iam querimur saepe hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus? Nego usquam umquam fuisse maiores, ubi si quis ignobili loco natus ita vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta est; 112. si quis autem hoc uno nititur, quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis nobilissimus. Ut Quinctiusnihil enim dicam de ceteris – si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? Quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque arrogantiam eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License