XLIV. 123. Quae cum ita sint, videamus quid tandem
censores de illo iudicio corrupto iudicasse dicantur. Ac primum illud
statuamus, utrum quia censores subscripserint ita sit, an quia ita fuerit illi
subscripserint. Si
quia subscripserint, videte quid agatis, ne in unum quemque nostrum censoribus
in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio censoria non minus
calamitatis civibus quam illa acerbissima proscriptio posset adferre, ne
censorium stilum, cuius mucronem multis remediis maiores nostri rettuderunt,
aeque posthac atque illum dictatorium gaudium pertimescamus. 124. Sin autem
quod subscriptum est, quia verum est, idcirco grave debet esse, hoc quaeremus,
verum sit an falsum. Removeantur auctoritates censoriae; tollatur id ex causa quod in causa
non est; doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum
dederit; unum denique aliquod a Cluentio aliquando profectae pecuniae
vestigium ostende. Vince deinde bonum virum fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de
illo umquam secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. Tum auctoritatem
censoriam amplexator, tum illorum 'iudicium' coniunctum cum re esse defendito. 125. Dum vero eum fuisse Oppianicum
constabit qui tabulas publicas municipii manu sua corrupisse iudicatus sit, qui
testamentum interleverit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum
curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum est interfecerit, qui avunculum
filii sui in servitute ac vinculis necaverit, qui municipes suos proscribendos
occidendosque curaverit, qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium duxerit,
qui pecuniam pro abortione dederit, qui socrum, qui uxores, qui uno tempore
fratris uxorem speratosque liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos
interfecerit, qui cum venenum privigno suo dare vellet, manifesto deprehensus
sit, cuius ministris consciisque damnatis ipse adductus in iudicium pecuniam
iudici dederit ad sententias iudicum corrumpendas – dum haec, inquam, de
Oppianico constabunt, neque ullo argumento Cluentianeae pecuniae crimen
tenebitur, quid est quod te ista censoria sive voluntas sive opinio fuit,
adiuvare aut hunc innocentem opprimere posse videatur?
|