Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Cluentio

IntraText CT - Text

  • XLV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLV. 126. Quid igitur censores secuti sunt? Ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent praeter sermonem atque famam; nihil se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo gravi argumento comperisse, nihil denique causa cognita statuisse dicent. Quod si ita fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret. Non utar exemplorum copia, quae summa est; non rem veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. Nuper hominem tenuem, scribam aedilicium, D. Matrinium, cum defendissem apud M. Iunium Q. Publicium praetores et M. Plaetorium C. Flaminium aediles curules, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem isti censores aerarium reliquissent; cum enim in homine nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset, quaerendum esse duxerunt. 127. Nam haec quidem quae de iudicio corrupto subscripserunt, quis est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? In M'. Aquilium et in Ti. Guttam video esse subscriptum. Quid est hoc? duos esse corruptos solos pecunia dicant? ceteri videlicet gratis condemnarunt. Non est igitur circumventus, non est oppressus pecunia, non, ut illae Quinctianae contiones habebantur, omnes qui Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac suspicione ponendi. Duos solos video auctoritate censorum adfines ei turpitudini iudicari: aut illud adferant, aliquid sese, quod de his duobus habuerint compertum, de ceteris comperisse.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License