XLVI. 128. Nam illud quidem minime probandum est, ad notationes
auctoritatemque censoriam exemplum illos e consuetudine militari
transtulisse. Statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a
multis esset flagitium rei militaris admissum, sortito in quosdam
animadverteretur, ut metus videlicet ad omnes, poena ad paucos perveniret. Quod idem facere censores in delectu dignitatis et in iudicio civium
et in animadversione vitiorum qui convenit? Nam miles qui locum non tenuit, qui
hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et
vir bonus et civis utilis. Qua
re qui in bello propter hostium metum deliquerat, amplior ei mortis ut
supplicii metus est a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam
capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est. 129. Hoc tu idem facies censor in senatu
legendo? Si erunt plures qui ob innocentem
condemnandum pecuniam acceperint, tu non animadvertes in omnes, sed carpes ut
velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? Habebit
igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iudicem, res
publica civem sine ignominia quemquam, qui ad perniciem innocentis fidem suam
et religionem pecunia commutarit; et qui pretio adductus eripuerit patriam,
fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur? Tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae ac
severitatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto
contaminatum, aut statuis qui in eadem culpa sit non eadem poena adfici
convenire? Aut quam condicionem supplicii maiores
in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem tu in pace
constitues improbitati senatoris? Quod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam
transferendum fuit, sortitione id ipsum factum esse oportuit; sin autem sortiri
ad poenam et hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est,
certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam [et turpitudinem] non
oportet.
|