XLVIII. 133.
At in ipsum Habitum animadverterunt. Nullam quidem ob
turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium, sed erratum; neque enim
hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis
diligentior esse quisquam potest. Neque illi aliter dicunt, sed eandem
illam famam iudicii corrupti secuti sunt: neque ipsi secus existimant quam nos
existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt
praetermitti accusatorem non potuisse, cum animadversum esset in iudices. Qua de re [tota] si unum factum ex omni
antiquitate protulero, plura non dicam. 134.
Non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P. Africani, praetereundem
videtur, qui cum esset censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos
prodisset, clara voce, ut omnis contio audire posset, dixit se scire illum
verbis conceptis peierasse: si qui contra vellet dicere, usurum esse eum suo
testimonio: deinde cum nemo contra diceret, iussit equum traducere. Ita is, cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes
contentae esse consuerant, ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus
non fuit. Quod si
hoc Habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni
et invidiae populariter excitatae restitisset.
135. Unam etiam est quod me maxime perturbat,
cui loco respondere vix videor posse, quod elogium recitasti de testamento Cn.
Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi: idcirco se
exheredasse filium quod is ob Oppianici condemnationem pecuniam accepisset. De cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam: hoc
testamentum ipsum, quod recitas, eius modi est ut ille, cum eum filium
exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret
quem diligebat. Sed tu, Acci, consideres, censeo, diligenter,
utrum censorum iudicium grave velis esse an Egnati. Si Egnati, leve est quod censores de
ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn. Egnatium, quem tu gravem esse vis, ex
senatu eiecerunt: sin autem censorum, hunc Egnatium, quem pater censoria
subscriptione exheredavit, censores in senatu, cum patrem eicerent,
retinuerunt.
|