L.
Est etiam reliqua permagna auctoritas, quam ego turpiter paene
preterii; mea enim esse dicitur. Recitavit ex oratione nescio
qua Accius, quam meam esse dicebat, cohortationem quandam iudicum ad honeste
iudicandum et commemorationem cum aliorum iudiciorum quae probata non essent,
tum illius ipsius iudicii Iuniani; proinde quasi ego non ab initio huius
defensionis dixerim invidiosum illud iudicium fuisse, aut, cum de infamia
iudiciorum disputarem, potuerim illud quod tam populare esset illo tempore
praeterire. 139. Ego vero, si quid eius modi
dixi, neque cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio
potius temporis mei quam iudicii et auctoritatis fuit. Cum
enim accusarem, et mihi initio proposuissem ut animos et populi Romani et
iudicum commoverem, cumque omnes offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed
ex hominum rumore proferrem, istam rem, quae tam populariter esset agitata,
praeterire non potui. Sed errat vehementer si quis in
orationibus nostris, quas in iudiciis habuimus, auctoritates nostras
consignatas se habere arbitratur; omnes enim illae causarum ac temporum sunt,
non hominum ipsorum aut patronorum. Nam si causae ipsae pro
se loqui possent, nemo adhiberet oratorem: nunc adhibemur ut ea dicamus, non
quae nostra auctoritate constituantur, sed quae ex re ipsa causaque ducantur. 140.
Hominem ingeniosum, M. Antonium, aiunt solitum esse dicere idcirco se nullam
umquam orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse
dictum, posset negare dixisse; proinde quasi si quid a nobis dictum aut actum
sit, id nisi litteris mandarimus, hominum memoria non comprehendatur
|