LI.
Ego vero in isto genere libentius cum multorum tum hominis
eloquentissimi et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor, qui cum Cn. Plancum
defenderet, accusante M. Bruto, homine in dicendo vehemente et callido, cum
Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius orationibus capita
alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis
eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate
senatus detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et
multa in equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset, quo
animi illorum iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus
dicitur. 141. Itaque in respondendo primum
euit utriusque rationem temporis, ut oratio ex re et ex causa habita videretur;
deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia,
verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tres ipse
excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius
accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum initia cum
recitarentur, – ea quae vobis nota esse arbitror: 'Forte evenit ut ruri in
Privernati essemus ego et Brutus filius,' fundum Privernatem flagitabat; 'In
Albano eramus ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; 'In Tiburti forte cum
adsedissemus ego et Brutus filius,' Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem,
hominem sapientem, quod filii nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret
testificari voluisse dicebat. Quod si potuisset honeste
scribere se in balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset: eas se
tamen ab eo balneas non ex libris patris, sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae
paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum,
quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. 142. Ego autem illa recitata esse non moleste fero;
neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur
aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ista dixi, quo minus
honeste hanc causam et libere possem defendere. Quod si velim
confiteri me causam A. Cluenti nunc cognosse, antea fuisse in illa populari
opinione, quis tandem id possit reprehendere? praesertim, iudices, cum a
vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum, quod ego et ab initio petivi
et nunc peto, ut, si quam huc graviorem de illo iudicio opinionem attulistis,
hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.
|