LIII. Neque me illa oratio commovet, quod ait
Accius indignum esse facinus, si senator iudicio quempiam circumvenerit,
legibus eum teneri: si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri. Ut tibi concedam hoc indignum esse, quod cuius modi sit iam
videro, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate quae
legibus contineatur discedi ab legibus. Hoc
enim vinculum est huius dignitatis qua fruimur in re publica, hoc fundamentum
libertatis, hic fons aequitatis: mens et animus et consilium et sententia
civitatis posita est in legibus. Ut
corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis partibus, ut nervis et
sanguine et membris, uti non potest. Legum
ministri magistratus, legum interpretes iudices, legum denique idcirco omnes
servi sumus ut liberi esse possimus. 147.
Quid est, Q. Naso, cur tu in isto loco sedeas? Quae
vis est, qua abs te hi iudices tali dignitate praediti coerceantur? Vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam
pauci de hominum fortunis sententiam fertis? Quo
iure Accius quae voluit dixit? Cur
mihi tam diu potestas dicendi datur? Quid
sibi autem illi scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic
quaestioni video, volunt? Opinor
haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante dixi, quasi mente quadam
regi legis et administrari. Quid
ergo? haec quaestio sola ita gubernatur? Quid
M. Plaetori et C. Flamini inter sicarios, quid C. Orchivi peculatus, quid mea
de pecuniis reptundis, quid C. Aquili, apud quem nunc de ambitu causa dicitur,
quid reliquae quaestiones? Circumspicite
omnes rei publicae partes: 148.
omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis. Si quis apud me, T. Acci, te reum velit
facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua
recusatio confessio sit captae pecuniae, sed laboris et periculi non legitimi
declinatio
|