LVII. Interea quidem, per deos immortales! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique
legibus obtinemus, a legibus non recedamus. Simul
et illud quam sit iniquum cogitemus populum Romanum aliud nunc agere; vobis rem
publicam et fortunas suas commisisse, ipsum sine cura esse; non metuere ne lege
ea quam numquam ipse iusserit, et quaestione qua se solutum liberumque esse
arbitretur, per paucos iudices astringatur. 156.
Agit enim sic causam T. Accius, adulescens bonus et disertus, omnes cives
legibus teneri omnibus; vos attenditis et auditis silentio sicut facere
debetis; A. Cluentius causam dicit eques Romanus ea lege qua lege senatores et
ii qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce
legis praesidia constituere defensionis meae non licet. Si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi
confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam,
quoniam ita defensus sit; in lege autem, quam attingere noluerit, praesidii
nihil fuisse. 157. Hic nunc est
quiddam quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano
praestare debeam, quoniam is vitae meae status est ut omnis mihi cura et opera
posita sit in hominum periculis defendendis. Video
quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus,
cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre
conentur. Qua in
lege est QUI COIERIT, quod quam late pateat videtis; CONVENERIT aeque incertum et infinitum est; CONSENSERIT, hoc vero cum infinitum tum obscurum et
occultum; FALSUMVE
TESTIMONIUM DIXERIT, – quis de plebe romana testimonium dixit umquam cui non hoc
periculum T. Accio auctore paratum esse videatis? Nam
dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem
umquam esse confirmo. 158.
Sed hoc polliceor omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur qui lege
non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio
defensurum, et vel his iudicibus vel horum similibus facillime probaturum, et
omni me defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati
mihi obtemperandum est non conceditur
|