LIX. Atque ut
existimetis necessario me de his rebus de quibus iam dixerim pluribus egisse
verbis, attendite reliqua: profecto intellegetis ea quae paucis demonstrari
potuerint brevissime esse defensa.
161. Cn. Decidio
Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia
factam esse dixistis. Ab nullo ille liberalius quam a
Cluentio tractatus est: huius illum opes in rebus eius incommodissimis
sublevarunt, atque hoc cum ipse tum eius amici necessariique omnes cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius
vilicum vim et manus attulisse. Cum
quaedam in callibus, ut solet, controversia pastorum esset orta, Habiti vilici
rem domini et privatam possessionem defenderunt: cum esset etulatio facta,
causa illis demonstrata, sine iudicio controversiaque discessum est. 162. 'P.
Aeli testamento propinquus exheredatus cum esset, heres hic alienior institutus
est.' P. Aelius Habiti merito fecit, neque hic
in testamento faciendo interfuit, idque testamentum ab huius inimico Oppianico
est obsignatum. Floro legatum ex testamento infitiatum
esse. Non est ita;
sed cum HS XXX milia scripta essent pro HS CCC milibus, neque ei cautum satis
videretur, voluit eum aliquid acceptum referre liberalitati suae. Primo debere negavit; post sine controversia solvit. Cei cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc esse repetitam. Mulierem cum emisset a sectoribus, quo tempore eam primum
liberam esse audivit, sine iudicio reddidit Ceio. 163.
Ennium esse quendam cuius bona teneat Habitus. Est
hic Ennius egens quidam calumniator, mercennarius Oppianici, qui permultos
annos quievit; deinde aliquando cum servis Habiti furti egit; nuper ab ipso
Habito petere coepit. Hic illo privato
iudicio, mihi credite, vobis isdem fortasse patronis, calumniam non effugiet. Atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitem,
Ambivium quendam, coponem de via Latina, subornatis, qui sibi a Cluentio
servisque eius in taberna sua manus adlatas esse dicat. Quo de homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse: si
invitaverit, id quod solet, sic hominem accipiemus ut moleste ferat se de via
decessisse.
164. Habetis, iudices,
quae in totam causam de moribus A. Cluenti, quem illi invidiosum esse reum
volunt, annos octo meditati accusatores collegerunt; quam levia genere ipso!
quam falsa re! quam brevia responsu!
|