LX.
Cognoscite nunc id quod ad vestrum ius iurandum pertinet, quod vestri iudicii
est, quod vobis oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de
criminibus veneni; ut omnes intellegant quam paucis verbis haec causa perorari
potuerit, et quam multa a me dicta sint quae ad huius voluntatem maxime, ad
vestrum iudicium minime pertinerent.
165. Obiectum est C.
Vibium Cappadocem ab hoc A. Cluentio veneno esse sublatum. Opportune adest homo summa fide et omni virtute praeditus, L.
Plaetorius, senator, qui illius Vibi hospes fuit et familiaris. Apud hunc ille Romae habitavit, apud hunc aegrotavit, huius domi
est mortuus. At heres est Cluentius. Intestatum dico esse mortuum possessionemque eius bonorum, ex
edicto praetoris, huic, illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in
primis honesto, equiti Romano datam, Numerio Cluentio, quem videtis.
166. Alterum veneficii
crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium
multitudo hominum pranderet, venenum Habiti consilio paratum; id cum daretur in
mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, bibisse, statimque
esse mortuum. Hoc ego si sic agerem tamquam mihi
crimen esset diluendum, haec pluribus verbis dicerem per quae nunc paucis
percurrit oratio mea. 167. Quid
umquam Habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere
videatur? quid autem magno opere Oppianicum
metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit, huic
autem accusatores viva matre deesse non possint? id
quod iam intellegetis. An ut de causa eius
periculi nihil decederet, ad causam novum crimen accederet? Quod autem tempus veneni dandi illo die, illa frequentia? per quem porro datum? unde
sumptum? quae deinde interceptio poculi? cur non de integro autem datum? Multa
sunt quae dici possunt, sed non committam ut videar non dicendo voluisse
dicere; res enim iam se ipsa defendit. 168.
Nego illum adulescentem, quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis, omnino
illo die esse mortuum. Magnum crimen et
impudens mendacium! Perspicite cetera. Dico illum, cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa
fert, sibi tum non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum. Quis huic rei testis est? Idem
qui sui luctus, pater, – pater, inquam, illius adulescentis; quem propter animi
dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo loco testem in A. Cluentium
constituere, is hunc suo testimonio sublevat; quod recita. Tu autem, nisi molestum est, paulisper
exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius
non morabor, quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti ut ne cui innocenti maeror
tuus calamitatem et falsum crimen adferret.
|