VI. Sed quoniam tribus rebus homines maxime
ad benevolentiam atque haec suffragandi studia ducuntur, beneficio, spe,
adiunctione animi ac voluntate, animadvertendum est quem ad modum cuique horum
generi sit inserviendum. Minimis beneficiis homines adducuntur ut satis causae
putent esse ad studium suffragationis, nedum ii quibus saluti fuisti, quos tu
habes plurimos, non intellegant, si hoc tuo tempore tibi non satis fecerint, se
probatos nemini umquam fore; quod cum ita sit, tamen rogandi sunt atque etiam
in hanc opinionem adducendi ut, qui adhuc nobis obligati fuerint, iis vicissim
nos obligari posse videamur. Qui autem spe tenentur, quod genus hominum multo etiam
est diligentius atque officiosius, iis fac ut propositum ac paratum auxilium
tuum esse videatur, denique ut spectatorem te suorum officiorum esse
intellegant diligentem, ut videre te plane atque animadvertere quantum a quoque
proficiscatur appareat. Tertium illud genus est studiorum voluntarium, quod
agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes propter quas quisque
studiosus tui esse videbitur, significanda erga illos pari voluntate, adducenda
amicitia in spem familiaritatis et consuetudinis confirmari oportebit. Atque in
his omnibus generibus iudicato et perpendito quantum quisque possit, ut scias
et quem ad modum cuique inservias et quid a quoque exspectes ac postules. Sunt
enim quidam homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt
diligentes et copiosi qui, etiam si antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex
tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile possunt; his hominum
generibus sic inserviendum est ut ipsi intellegant te videre quid a quoque
exspectes, sentire quid accipias, meminisse quid acceperis. Sunt autem alii qui
aut nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus suis nec habent tantum animi
ac facultatis ut enitantur ex tempore; hos ut internoscas videto, ne spe in
aliquo maiore posita praesidi parum comparetur.
|