LXI. 169. Unum
etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices, ex quo illud perspicere
possitis quod a me initio orationis meae dictum est: quicquid mali per hosce annos
A. Cluentius viderit, quicquid hoc tempore habeat sollicitudinis ac negotii, id
omne a matre esse conflatum. Oppianicum
veneno necatum esse quod ei datum sit in pane per M. Asellium quendam,
familiarem illius, idque Habiti consilio factum esse dicitis. In quo primum illud quaero, quae causa Habito fuerit cur
interficere Oppianicum vellet. Inimicitias
enim inter eos fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici volunt
aut quod [eos] metuunt aut quod oderunt. 170.
Quo tandem igitur Habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus
est? quid erat quod iam Oppianicum poena
adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate quisquam timeret? quid metuebat? ne
oppugnaretur a perdito? an ne accusaretur a
damnato? an ne exsulis testimonio laederetur? Si autem quod oderat Habitus inimicum, idcirco illum vita frui
noluit, adeone erat stultus ut illam, quam tum ille vivebat vitam esse
arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus? quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo
adire, nemo adloqui, nemo aspicere vellet? 171.
Huius igitur Habitus vitae invidebat? Hunc
si acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi unum in malis erat
perfugium calamitatis? Qui si quid animi et
virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri in eius modi dolore, mortem sibi
ipse conscisset, huis quam ob rem id vellet inimicus offerre quod ipse sibi
optare deberet? Nam nunc quidem quid tandem illi mali
mors attulit? nisi forte ineptis fabulis ducimur ut
existimemus illum ad inferos impiorum supplicia perferre ac plures illic
offendisse inimicos quam hic reliquisse: a socrus, ab uxorum, a fratris, a
liberum Poenis actum esse praecipitem in sceleratorum sedem ac regionem. Quae si falsa sunt, id quod omnes intellegunt, quid ei tandem
mors eripuit praeter sensum doloris? 172.
Age vero, per quem venenum datum? per M. Asellium
|