Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Cluentio

IntraText CT - Text

  • LXII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LXII. Quid huic cum Habito? nihil, atque adeo, quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum et illius periculum committebat? Cur igitur tu, qui pietate ad accusandum excitatus es, hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? Cur non Habiti exemplo usus es, ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur? 173. Iam vero illud quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, in pane datum venenum! Num latius potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum colliquefactum in potione esset, celerius potuis comestum quam epotum in venas atque in omnes partes corporis permanere? facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo posset? 174. 'At repentina morte periit.' Quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minime firmam veneni suspicionem haberet; quod si esset suspiciosum, tamen potius ad alios quam ad Habitum pertineret. Verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur: id ut intellegatis, et mortem eius et quem ad modum post mortem in Habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite.

175. Cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L. Quinctium contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. Cum esset una Sassia, eaque Sex. Albio quodam colono, homines valenti, qui simul esse solebat, familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset, et ius illud matrimonii castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servulus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare solitus esse. Interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno diutius ferre posset et huc ad urbem profectus essetsolebat enim extra portam aliquid habere conducticecidisse de equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer, et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License