LXIII. 176. Post mortem eius
Sassia moliri statim nefaria mulier coepit insidias filio: quaestionem habere
de viri morte constituit. Emit de A. Rupilio, quo
erat usus Oppianicus medico, Stratonem quendam, quasi ut idem faceret quod
Habitus in emendo Diogene fecerat. De
hoc Stratone et de Ascla quodam servo suo quaesituram esse dixit; praeterea
servum illum Nicostratum, quem nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem
arbitrabatur, ab hoc adulescente Oppianico in quaestionem postulavit. Hic cum esset illo tempore puer et illa quaestio de patris sui
morte constitui diceretur, etsi illum servum et sibi benivolum esse et patri
fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. Advocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi,
homines honesti atque omnibus rebus ornati. Tormentis
omnibus vehementissime quaeritur. Cum
essent animi servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione
dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorum [et vi tormentorum]
adducti in veritate manserunt neque se quicquam scire dixerunt. 177. Quaestio illo die de amicorum sententia
dimissa est; satis longo intervallo post iterum advocantur. Habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum
praetermittitur. Adversari advocati et
iam vix ferre posse; furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut
sperasset ea quae cogitasset procedere. Cum
iam tortor atque essent tormenta ipsa defensa neque tamen illa finem facere
vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa virtute
praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur, sed ut aliquid
falsi dicere cogerentur. Hoc
postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia constitutum est satis videri
esse quaesitum. 178. Redditur Oppianico
Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis maerens, quod iam certe
incolumem filium fore putabat, ad quem non modo verum crimen, sed ne ficta
quidem suspicio perveniret et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio, sed ne
occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam venit, quae a Stratone
illo venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei
continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit.
|